GL III 106.1 | liber septimus decimus de constructione
|
GL III 107.1 | quoniam in ante expositis libris de partibus orationis in plerisque
|
GL III 107.2 | Apollonii auctoritatem sumus secuti , aliorum quoque siue nostrorum siue
|
GL III 107.3 | Graecorum non intermittentes necessaria et si quid ipsi quoque noui
|
GL III 108.1 | potuerimus addere , nunc quoque eiusdem maxime de ordinatione siue
|
GL III 108.2 | constructione dictionum , quam Graeci σύνταξιν uocant , uestigia sequentes , si quid
|
GL III 108.3 | etiam ex aliis uel ex nobis congruum inueniatur , non recusemus
|
GL III 108.4 | interponere .
|
GL III 108.5 | in supra dictis igitur de singulis uocibus dictionum , ut poscebat
|
GL III 108.6 | earum ratio , tractauimus ; nunc autem dicemus de ordinatione earum , quae
|
GL III 108.7 | solet fieri ad constructionem orationis perfectae , quam admodum
|
GL III 108.8 | necessariam ad auctorum expositionem omnium diligentissime debemus inquirere ,
|
| G 238a14 a |
MS➚ | | | | auctorum: librorum
|
GL III 108.9 | quod , quemadmodum literae apte coëuntes faciunt syllabas et syllabae
|
| G 238a15 #1 |
MS➚ | | | | apte: :: > (238a19=108,12) enim: ::
|
GL III 108.10 | dictiones , sic et dictiones orationem . hoc enim etiam de literis tradita ratio
|
| G 238a17 b |
MS➚ | | | | hoc: .ius ordinationis
|
GL III 108.11 | demonstrauit , quae bene dicuntur ab Apollonio prima materies uocis esse
|
| G 238a18 #2 |
MS➚ | | | | prima: .: > (238b20=108,13) unde: .:
|
GL III 108.12 | humanae indiuidua . ea enim non quocumque modo iuncturas ostendit fieri
|
| G 238a19 c |
MS➚ | | | | eas: vel ea .i. ratio reliqua
|
GL III 108.13 | literarum , sed per aptissimam ordinationem , unde et literas uerisimiliter
|
| G 238a20 #3 |
MS➚ | | | | (per) aptissimam (ordinationem: ..- > (ibid.) unde: ..-
|
| G 238a21 d |
MS➚ | | | | *veri (similiter): .iuris
|
GL III 108.14 | dicunt appellari , quasi legiteras , quod legendi iter praebeant ordine
|
GL III 108.15 | congruo positae . nec non etiam auctiores literis syllabae idem recipiunt , cum
|
| G 238a23 e |
MS➚ | | | | *auctores: .auctores literarum syllabae
|
| G 238a23 f |
MS➚ | | | | idem: ius ordinationis
|
| G 238a23 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (auctores Mss.)
|
GL III 108.16 | ex eis coëuntes iuncturae pro debito dictionem perficiunt . igitur
|
GL III 108.17 | manifestum , quod consequens est , ut etiam dictiones , cum partes sint per
|
GL III 108.18 | constructionem perfectae orationis , id est τοῦ κατὰ σύνταξιν αὐτοτελοῦς
|
GL III 108.19 | λόγου , aptam structuram [ id est ordinationem ] recipiant : quod enim ex
|
GL III 108.20 | singulis dictionibus paratur sensibile [ id est intellegibile ], quodammodo
|
GL III 108.21 | elementum est orationis perfectae , et quomodo elementa iuncturis syllabas
|
GL III 108.22 | efficiunt suis , sic etiam ordinatio intellegibilium imaginem quandam
|
| G 238a32 g |
MS➚ | | | | [intelligibi]lium: .quomodo literae perficiunt syllabam. sic et dictiones orationem perficiunt.-
|
GL III 108.23 | syllabae perficit adiunctione dictionum . est enim oratio comprehensio
|
GL III 109.1 | dictionum aptissime ordinatarum , quomodo syllaba comprehensio literarum
|
GL III 109.2 | aptissime coniunctarum ; et quomodo ex syllabarum coniunctione dictio , sic
|
GL III 109.3 | etiam ex dictionum coniunctione perfecta oratio constat .
|
GL III 109.4 | possumus autem ex accidentium quoque similitudine hoc contemplari .
|
| G 238a38 h |
MS➚ | | | | accidentium: .illis omnibus similiter
|
| G 238a38 i |
MS➚ | | | | hoc: .ius similitudinis
|
GL III 109.5 | bis idem elementum accipitur , ut relliquias , reddo , sed etiam syllaba ,
|
| G 238a39 k |
MS➚ | | | | bis: .haec est similitudo
|
GL III 109.6 | Leleges , tutudi , peperi , similiter et dictio , ut :
|
| G 238a40 l |
MS➚ | | | | leleges: .lelex .graece. dictio
|
GL III 109.7 | « me , me ! adsum qui feci »;
|
GL III 109.8 | « fuit , fuit ista quondam in hac re publica uirtus », Cicero in
|
GL III 109.9 | I inuectiuarum . peruenit tamen hoc usque ad plenas orationes , cum
|
GL III 109.10 | semel dicta iterum repetantur uel necessario uel morae causa , ut si
|
GL III 109.11 | dicamus : magnus poëta Virgilius fuit , magnus poëta Virgilius fuit .
|
| G 238b3 a |
MS➚ | Thes. 238b1➚ | | | fuit: magnus poeta virgilius fuit. ni réid chene (m.l.) .: ['it is not easy besides']
|
GL III 109.12 | Iuuenalis in II :
|
GL III 109.13 | « tune duos una saeuissima uipera cena ? /
|
GL III 109.14 | tune duos ?».
|
GL III 109.15 | abundat litera non eadem , ut prodest pro proest et sicubi pro
|
GL III 109.16 | siubi ; abundat etiam syllaba , ut huiuscemodi pro huiusmodi ,
|
GL III 109.17 | induperator pro imperator , nec non etiam dictio tam in compositione quam
|
GL III 109.18 | in appositione : in compositione , ut Terentius in Phormione :
|
GL III 109.19 | « exaduersum ei loco »
|
GL III 109.20 | pro aduersum , et in Andria :
|
GL III 109.21 | « abhinc triennium »
|
GL III 109.22 | pro hinc , et in eunucho :
|
GL III 109.23 | «† emori satius est »
|
GL III 109.24 | pro mori ; in appositione quoque : Virgilius :
|
| G 238b11 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 109.25 | « sic ore locuta est »,
|
GL III 110.1 | abundat enim ore . idem in XI :
|
| G 238b12 c |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 110.2 | « lacrimis ita fatur obortis »:
|
GL III 110.3 | et
|
GL III 110.4 | « tene , inquit , miserande puer , cum laeta ueniret , /
|
GL III 110.5 | inuidit fortuna mihi ?».
|
GL III 110.6 | nam cum dixisset fatur , superuacuum est inquit , nec mirum , cum
|
GL III 110.7 | expletiuae coniunctiones quantum ad sensum plerumque superuacue
|
GL III 110.8 | ponuntur . nec non orationes inuenimus similiter superuacue positas , ut :
|
GL III 110.9 | « ibant , qua poterant , et qua non poterant , non ibant ».
|
GL III 110.10 | contrariae similiter passiones per defectionem fiunt literae et syllabae
|
GL III 110.11 | et dictionis et orationis : literae , ut siit pro siuit , audacter pro
|
GL III 110.12 | audaciter ; syllabae , ut commorit pro commouerit . Horatius in
|
GL III 110.13 | II sermonum :
|
GL III 110.14 | « at ille , /
|
GL III 110.15 | qui me commorit ( melius non tangere , clamo ), /
|
GL III 110.16 | flebit »;
|
GL III 110.17 | deum pro deorum , accestis pro accessistis . Horatius in IIII
|
GL III 110.18 | carminum :
|
GL III 110.19 | « quae me surpuerat mihi »
|
GL III 110.20 | pro surripuerat ; dictionis , ut :
|
GL III 110.21 | « urbs antiqua fuit , Tyrii tenuere coloni »,
|
| G 238b25 d |
MS➚ | | | m.l. | urbs .. etc: virgilius
|
GL III 110.22 | deest enim quam ; similiter :
|
GL III 110.23 | « haec secum : mene incepto desistere uictam ?»
|
| G 238b26 e |
MS➚ | | | m.l. | haec .. etc.: virgilius
|
GL III 110.24 | deest enim dicebat . in compositis quoque idem solet fieri , ut :
|
GL III 110.25 | « incubuere mari , totumque a sedibus imis /
|
| G 238b28 f |
MS➚ | | | m.l. | incubuere .. etc.: virgilius
|
| G 238b29 #1 |
MS➚ | | | | imis .:
|
GL III 110.26 | una eurusque notusque ruunt »
|
GL III 110.27 | pro eruunt ; deest enim praepositio ad perfectionem plenae orationis . in his
|
| G 238b30 g |
MS➚ | | | | prepositio: /. (m.d.) /.
|
GL III 110.28 | sunt etiam illa , quibus deest in fine uerbum , ut Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 111.1 | « o mihi sola mei super Astyanactis imago »;
|
| G 238b32 #2 |
MS➚ | | | | ó:
|
| G 239a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | ...?
|
GL III 111.2 | deest enim uerbum ad perfectionem orationis . nec enim apocopam
|
GL III 111.3 | possumus eam dicere , quae fit in plena dictione , sed quae in litera uel syllaba
|
GL III 111.4 | sensu per se carentibus . orationis quoque fit defectio , ut apud
|
GL III 111.5 | Terentium in eunucho :
|
GL III 111.6 | « egone illam , quae illum , quae me quae non ?».
|
GL III 111.7 | deest enim unicuique constructio plenae orationis : egone illam digner
|
GL III 111.8 | aduentu meo , quae illum praeposuit mihi , quae me non suscepit heri ?
|
GL III 111.9 | [ et si semel dicta oratio bis uel saepius eadem intellegatur , ut magna
|
GL III 111.10 | uiris gloria est prudentia et fortitudo et pudicitia et iustitia : ubique enim
|
GL III 111.11 | subauditur magna uiris gloria est , quod semel est dictum ].
|
GL III 111.12 | quomodo autem literarum rationem uel scripturae inspectione uel
|
GL III 111.13 | aurium sensu diiudicamus , sic etiam in dictionum ordinatione disceptamus
|
| G 239a2 b |
MS➚ | | | | sensu: .temporum ⁊ accentuum
|
GL III 111.14 | rationem contextus , utrum recta sit an non . nam si incongrua sit ,
|
GL III 111.15 | soloecismum faciet , quasi elementis orationis inconcinne coëuntibus , quomodo
|
| G 239a4 c |
MS➚ | | | | yle[mentis]: .dictionibus
|
GL III 111.16 | inconcinnitas literarum uel syllabarum uel eis accidentium in singulis
|
GL III 111.17 | dictionibus facit barbarismum . sicut igitur recta ratio scripturae docet literarum
|
GL III 111.18 | congruam iuncturam , sic etiam rectam orationis compositionem ratio
|
GL III 111.19 | ordinationis ostendit .
|
GL III 111.20 | dicimus praepositiua elementa tam in consonantibus quam in
|
GL III 111.21 | uocalibus ; sed etiam in syllabis sunt quaedam praepositiua elementa , ut in
|
GL III 111.22 | diphthongis a et e et o praepositiuae sunt , ut ae , au , eu , oe , i uero et u
|
GL III 111.23 | postponuntur , et aspirationes uocalibus adiunctae in principio syllabarum
|
GL III 111.24 | inueniuntur , ut habeo , Hermus , hircus , homo , hora , humus , humanus ,
|
GL III 111.25 | et u loco consonantis posita et q et k semper initio syllabarum ponuntur .
|
| G 239a16 d |
MS➚ | | | | q: in .I. libro ├" (cf. 20a23=II,42,12)
|
GL III 111.26 | syllabae quoque praeponuntur , ut prae in principio inuenitur semper
|
GL III 112.1 | dictionum : praemium , praeco , praetor , praedium , praelum .
|
GL III 112.2 | postpositiuae quoque , quae a gm uel cm uel chm incipiunt , ut agmen ,
|
GL III 112.3 | Pyracmon , Menaechmus ; finales quoque , quae in ls uel rs uel ms uel
|
GL III 112.4 | ns terminant , ut puls , cohors , hiems , sapiens . idem etiam in
|
GL III 112.5 | dictionibus inuenis . unde et praepositiones nominantur et praepositiua
|
| G 239a23 e |
MS➚ | | | | [prepositi]ones: .quia preponuntur.
|
| G 239a23 f |
MS➚ | | | | prepositiva (pronomina): .hic
|
GL III 112.6 | pronomina et subiunctiua uel relatiua , nec non uerba subiunctiua ,
|
| G 239a23 g |
MS➚ | | | | subiunctiva: ipse
|
| G 239a24 h |
MS➚ | | | | relativa: quis reliqua
|
| G 239a24 #1 |
MS➚ | | | | verba: " > (239a24=112,7) quae: "
|
GL III 112.7 | quae magis ab ordinatione nomen acceperunt quam a demonstratione ,
|
| G 239a24 i |
MS➚ | | | | quae: ... vel omnia predicta
|
GL III 112.8 | quomodo imperatiua , optatiua . in oratione quoque hunc modum
|
| G 239a27 k |
MS➚ | | | | ([hunc]) modum: .prepositionis ⁊ antepositionis
|
GL III 112.9 | possumus inuenire , quando antecedentia , si coniuncta sequentibus fuerint , uera
|
| G 239a27 l |
MS➚ | | | m.l. | quando .. etc.: Coniunctionem inspice .-
|
| G 239a28 m |
MS➚ | | | | vera: .haec simul duo fieri. reliqua ambulare ⁊ movere
|
GL III 112.10 | esse ostenduntur , dum anteponuntur consequentibus per primam orationis
|
| G 239a29 n |
MS➚ | | | | consequentibus: convenientibus
|
GL III 112.11 | coniunctionem , ut si aliquis dicat : si ambulat Dionysius , mouetur
|
GL III 112.12 | Dionysius ; si enim conuertas , non est uerum ; non enim , si mouetur Dionysius ,
|
GL III 112.13 | et ambulat Dionysius necessario , nam potest et moueri et non ambulare .
|
GL III 112.14 | elementum est quando in duo diuiditur modo syllabico , id est
|
| G 239a33 o |
MS➚ | | | | ylementum: .litera
|
| G 239a33 p |
MS➚ | | | | duo: .ylimenta
|
GL III 112.15 | contemplatione temporum , ut fĭĕri pro fīri , longa enim uocalis in duas
|
GL III 112.16 | breues diuisa est ; similiter admittier pro admitti , farier pro fari .
|
GL III 112.17 | sed etiam duo in unum coëunt , ut tibīcen pro tibiicen . unde et
|
| G 239a37 #2 |
MS➚ | | | | tibícen:
|
GL III 112.18 | solum hoc ex similiter compositis paenultimam productam habet , et
|
| G 239a38 q |
MS➚ | | | | compositis: venientibus a cano.-
|
GL III 112.19 | bīnae pro biunae . syllaba quoque in duas diuiditur , ut aulae : aulaï ;
|
| G 239a39 r |
MS➚ | | | | syllaba: diarisis secundum donatum
|
GL III 112.20 | Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 112.21 | « aulaï medio libabant pocula Bacchi »,
|
GL III 112.22 | et silüa pro silua : Horatius in epodo :
|
GL III 112.23 | « niuesque deducunt Iouem , nunc mare nunc silüae »;
|
GL III 113.1 | est enim dimetrum iambicum coniunctum penthemimeri heroicae . sed etiam
|
GL III 113.2 | duae syllabae in unam coëunt , ut Virgilius in VI :
|
| G 239b2 a |
MS➚ | | | | unam: .episynaliphe secundum donatum
|
| G 239b2 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 113.3 | « fixerit aeripedem ceruam licet aut Erymanthi /
|
GL III 113.4 | placarit nemora »,
|
GL III 113.5 | aeripedem pro aëripedem , tetrasyllabum protulit pro pentasyllabo .
|
GL III 113.6 | sed etiam dictio diuiditur , ut si dicam : res publica felix est et res felix
|
GL III 113.7 | est publica ; magister militum fortis , militum fortis magister . Virgilius
|
| G 239b7 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 113.8 | in III georgicon :
|
GL III 113.9 | « septem subiecta trioni »,
|
| G 239b8 d |
MS➚ | | | | ([septem]) subiecta (trioni): t├emesis secundum donatum
|
GL III 113.10 | pro septemtrioni subiecta . etiam diuisa possunt coniungi , ut malefida ,
|
GL III 113.11 | argiletum , huiusmodi , malesana . orationibus similiter accidentes
|
| G 239b9 e |
MS➚ | | | | argiletum: .mors argi. reliqua
|
| G 239b9 #1 |
MS➚ | | | m.d. | argiletum: X
|
GL III 113.12 | coniunctiones est quando coniungunt duas uel plures orationes , est quando
|
GL III 113.13 | subtractae dissoluunt , ut :
|
GL III 113.14 | « conticuere omnes intentique ora tenebant »,
|
| G 239b12 f |
MS➚ | | | m.l. | conticuere .. etc.: virgilius
|
GL III 113.15 | Virgilius in II . idem in eodem :
|
| G 239b13 g |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 113.16 | « Acamasque Thoasque /
|
GL III 113.17 | Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon »;
|
GL III 113.18 | contra :
|
GL III 113.19 | « alii naualibus ite , /
|
| G 239b15 h |
MS➚ | | | m.l. | alii .. etc.: virgilius
|
| G 239b15 i |
MS➚ | | | | ite (ferte): .dialiton secundum donatum
|
GL III 113.20 | ferte citi ferrum , date tela , impellite remos !»
|
GL III 114.1 | idem in IIII .
|
GL III 114.2 | literae transmutantur , ut Teucer pro Teucre ; sic etiam
|
| G 239b16 k |
MS➚ | | | | transmotantur: .metathesis secundum poetam barbarismus in commentario servii.-
|
GL III 114.3 | syllabae , ut displicina pro disciplina , nec non etiam dictio , ut plebis
|
GL III 114.4 | tribunus pro tribunus plebis , et publica res pro res publica ;
|
GL III 114.5 | orationes quoque , ut nutriuit filios ac peperit pro peperit ac nutriuit .
|
GL III 114.6 | Virgilius in II Aeneidos :
|
| G 239b21 l |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 114.7 | « moriamur et in media arma ruamus »,
|
GL III 114.8 | pro in media arma ruamus et moriamur .
|
GL III 114.9 | praeterea , quemadmodum elementorum alia sunt uocalia , quae per
|
GL III 114.10 | se uocem perficiunt , alia consonantia , quae sine uocalibus perficere
|
GL III 114.11 | uocem nequeunt , sic etiam in dictionibus animaduertimus quasdam ad
|
GL III 114.12 | similitudinem uocalium per se esse dicendas , ut in uerbis maxime imperatiuis
|
GL III 114.13 | uel nominibus uel pronominibus saepe uocatiuis uel aduerbiis , quae
|
GL III 114.14 | adiciuntur antecedentibus actionibus uel orationibus , cum clamamus bene , recte ,
|
GL III 114.15 | diserte ad illos , qui oportune aliquid agunt uel dicunt . aliae uero
|
GL III 114.16 | dictiones sunt , quae ad similitudinem consonantium sine adiumento aliarum
|
GL III 114.17 | partium orationis , quae imitantur in hoc uocales , proferri ad perfectionem
|
GL III 114.18 | sensus non possunt , ut praepositiones uel coniunctiones . eae etenim
|
| G 239b34 #2 |
MS➚ | | | | sensús:
|
| G 239b34 #3 |
MS➚ | | | m.l. | . (hae Ms. eae H.)
|
GL III 114.19 | semper consignificant , id est coniunctae aliis significant , per se autem
|
| G 239b35 m |
MS➚ | | | | consignificant: .aliquid.
|
| G 239b35 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (semper .. per sine err.)
|
GL III 114.20 | non . itaque uariatur earum significatio ad uim coniunctorum eis , ut in
|
GL III 114.21 | aliud significat , cum accusatiuo iungitur , et aliud , cum ablatiuo , in
|
GL III 114.22 | urbem et in urbe , ad locum et in loco . coniunctiones quoque
|
GL III 114.23 | copulatiuae et disiunctiuae esse dinoscuntur ab aliis partibus orationis , quae
|
GL III 114.24 | eis sociantur , ut uel , aut non solum disiunctiuae , sed etiam copulatiuae
|
| G 239b42 n |
MS➚ | | | m.l. | copolativae: coniunctio legere licet.
|
| G 240a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | iob
|
GL III 114.25 | reperiuntur , ut Terentius in eunucho :
|
GL III 115.1 | « uel rex semper maximas /
|
GL III 115.2 | mihi [ gratias ] agebat quicquid feceram ; aliis non
|
GL III 115.3 | item »,
|
GL III 115.4 | pro et rex . Virgilius in IIII Aeneidos :
|
| G 240a2 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 115.5 | « aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras »,
|
GL III 115.6 | aut pro et . que etiam non solum copulatiua , sed etiam disiunctiua
|
GL III 115.7 | inuenitur , ut Virgilius in II Aeneidos :
|
| G 240a4 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 115.8 | « aut pelago Danaum insidias suspectaque dona /
|
GL III 115.9 | praecipitare iubent subiectisque urere flammis »,
|
GL III 115.10 | que pro ue . nec non etiam aliae pro aliis partibus accipiuntur ,
|
GL III 115.11 | neque id aliter possumus scire nisi ex adiunctis , ut per , si uerbo
|
GL III 115.12 | apponatur , pro ualde accipitur , id est loco aduerbii ; etiam si nomini
|
| G 240a9 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (nec non add. Ms. ante etiam)
|
GL III 115.13 | coniungatur sub eadem intentionis significatione , ut Terentius in eunucho :
|
| G 240a10 d |
MS➚ | | | | intentionis: pro valde quia intentivum est valde. Adverbium decurre.-
|
GL III 115.14 | « perpulchra , credo , dona aut nostris similia ».
|
GL III 115.15 | atque et ac quoque , si aduerbio aliter uel secus uel similibus
|
| G 240a12 e |
MS➚ | | | | similibus: .alias.
|
GL III 115.16 | subiungantur , uim aduerbii obtinent , ut Virgilius in III Aeneidos :
|
| G 240a14 f |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 115.17 | « haud secus ac iussi faciunt »,
|
GL III 115.18 | pro quam iussi , et « horrendum clamat » pro horrende , nomen pro
|
| G 240a15 g |
MS➚ | | | | et: hoc quod predixit. aliae pro aliis
|
| G 240a15 h |
MS➚ | | | | horrendum: soloecismus secundum donatum
|
GL III 115.19 | aduerbio , « sublime uolat » pro sublimiter .
|
GL III 115.20 | solet quaeri causa ordinis elementorum , quare a ante b et cetera ;
|
GL III 115.21 | sic etiam de ordinatione casuum et generum et temporum et ipsarum
|
| G 240a18 #2 |
MS➚ | | | m.l. | ¹ (etiam in ras.)
|
GL III 115.22 | partium orationis solet quaeri . restat igitur de supra dictis tractare , et
|
GL III 115.23 | primum de ordinatione partium orationis , quamuis quidam suae solacium
|
| G 240a21 #3 |
MS➚ | | | | quamvís:
|
GL III 115.24 | imperitiae quaerentes aiunt , non oportere de huiuscemodi rebus quaerere ,
|
GL III 116.1 | suspicantes fortuitas esse ordinationum positiones . sed quantum ad eorum
|
GL III 116.2 | opinionem , euenit generaliter nihil per ordinationem accipi nec contra
|
GL III 116.3 | ordinationem peccari , quod existimare penitus stultum . si autem in
|
| G 240a27 #4 |
MS➚ | | | | síc:
|
GL III 116.4 | quibusdam concedant esse ordinationem , necesse est etiam omnibus eam
|
GL III 116.5 | concedere . sicut igitur apta ordinatione perfecta redditur oratio , sic
|
GL III 116.6 | ordinatione apta traditae sunt a doctissimis artium scriptoribus partes
|
GL III 116.7 | orationis , cum primo loco nomen , secundo uerbum posuerunt , quippe cum nulla
|
GL III 116.8 | oratio sine iis completur , quod licet ostendere a constructione , quae
|
GL III 116.9 | continet paene omnes partes orationis . a qua si tollas nomen aut uerbum ,
|
GL III 116.10 | imperfecta fit oratio ; sin autem cetera subtrahas omnia , non necesse
|
GL III 116.11 | est orationem deficere , ut si dicas : idem homo lapsus heu hodie
|
GL III 116.12 | concidit , en omnes insunt partes orationis absque coniunctione , quae si
|
GL III 116.13 | addatur , aliam orationem exigit . ergo si tollas nomen aut uerbum ,
|
GL III 116.14 | deficiet oratio , desiderans uel nomen uel uerbum , ut si dicam idem lapsus
|
GL III 116.15 | heu hodie concidit uel idem homo lapsus heu hodie ; sin subtrahas
|
GL III 116.16 | aduerbium , non omnino deficiet oratio , ut idem homo lapsus heu concidit .
|
GL III 116.17 | nec non etiam participium si adimas , neque sic deficiet , ut : idem homo
|
GL III 116.18 | heu hodie concidit , nec si praepositionem et interiectionem : idem homo
|
GL III 116.19 | cecidit , nec si etiam pronomen : homo cecidit . non tamen dico , quod
|
GL III 116.20 | non etiam ex pronomine et uerbo perfecta constat oratio , cum dicimus :
|
GL III 116.21 | ego ambulo , tu ambulas . tum enim constat perfectio orationis , cum
|
GL III 116.22 | loco nominis sumatur pronomen et uim nominis compleat ordinatione ;
|
GL III 116.23 | quando autem loco nominis per se ponitur , in partibus ostendetur
|
GL III 116.24 | consequentibus , et quae uerba ad nominatiuos coniunguntur solos et quae
|
GL III 116.25 | obliquos desiderant casus . ante uerbum quoque necessario ponitur nomen ,
|
GL III 116.26 | quia agere et pati substantiae est proprium , in qua est positio nominum ,
|
GL III 116.27 | ex quibus proprietas uerbi , id est actio et passio , nascitur . inest igitur
|
GL III 116.28 | intellectu nominatiuus in ipsis uerbis , quo sine substantia significari non
|
GL III 117.1 | poterat , in prima quidem persona et secunda definitus , in tertia uero ,
|
GL III 117.2 | quia innumerabiles sunt personae tertiae , infinitus , nisi excepta fiat actio ,
|
GL III 117.3 | sicut fulminat , tonat ; ea enim , quamuis non addamus nomen ,
|
GL III 117.4 | definita esse uidentur , cum ad solum pertineant Iouem . obtinuit itaque , ut
|
| G 240b18 a |
MS➚ | | | | obtinuit: verbum principatum post nomen ante omnes partes
|
GL III 117.5 | eius [ id est uerbi ] nominatione aliae quoque partes uerba uocentur , uel
|
GL III 117.6 | ex contrario illarum communem nominationem per excellentiam haec pars
|
| G 240b20 b |
MS➚ | | | | *illorum: speciminum
|
GL III 117.7 | quasi egregia propriam possedit . non irrationabiliter tamen illud
|
GL III 117.8 | quaeritur , quare post nominis positionem non eam partem , quae pro ipso
|
GL III 117.9 | nomine accipitur , ponimus , id est pronomen , quae uice nominis cum uerbo
|
GL III 117.10 | continet orationem : de quo manifesta probatio erit haec , quod uerborum
|
GL III 117.11 | quoque causa inuenta sunt pronomina . nomina enim tertiarum sunt
|
| G 240b26 #1 |
MS➚ | | | | nomina: /: > (240b35=117,20) nam: /:
|
| G 240b26 #2 |
MS➚ | | | | tertiarum: o- > (240b32=117,18) itaque: o-
|
GL III 117.12 | personarum indicatiua [ id est tertias indicant personas ], quippe quae
|
| G 240b27 c |
MS➚ | | | | quippe: quia
|
| G 240b27 d |
MS➚ | | | m.d. | .hoc tibi scrutari .. (id est .. substantiam)
|
GL III 117.13 | nomina substantiam et qualitatem uel generalem uel propriam significantia
|
GL III 117.14 | similiter in omnibus possunt intellegi personis inesse . omnis enim
|
| G 240b29 e |
MS➚ | | | | personis: verborum
|
GL III 117.15 | persona et generalis et specialis capax est substantiae et qualitatis ; potest
|
GL III 117.16 | enim homo esse , qui loquitur et ad quem loquitur et de quo aliquis
|
GL III 117.17 | loquitur , et Cicero dici , qui loquitur et ad quem loquitur et de quo
|
GL III 117.18 | aliquis loquitur . itaque quia confusio infinitam faciebat personam ,
|
| G 240b33 f |
MS➚ | | | | [con]fusio: si enim homo vel cicero in prima ⁊ secunda persona proprie fuissent id est ut sunt in tertia confusionem faceret
|
| G 240b33 g |
MS➚ | | | | concessit: (subs.) nomen
|
| G 240b33 #3 |
MS➚ | | | | concessit: .., > (240b35=117,20) nam: ..,
|
GL III 117.19 | concessit ad sibi aptam , id est tertiam . unde uerborum quoque tertiae personae
|
GL III 117.20 | infinitae sunt . nam prima et secunda et praesentes sunt tantum et
|
GL III 117.21 | demonstratiuae semper et figurate assumunt nomina , ut Virgilius ego ,
|
| G 240b36 h |
MS➚ | | | | ([demonstra]tivae) semper: .ad pronomen hoc ius pertinet
|
GL III 117.22 | sicut
|
GL III 117.23 | « ille ego ».
|
GL III 117.24 | possumus tamen etiam illud dicere , quoniam eorum , id est nominum ,
|
| G 240b38 i |
MS➚ | | | | positiones: .nominativi
|
| G 241a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | adiuva criste
|
GL III 117.25 | positiones cum fiunt , neque in persona indicatiua sunt , id est loquentis ,
|
GL III 117.26 | quod est suum primae personae , neque enim sibi imponunt infantes
|
GL III 117.27 | nomina , neque ad ipsos pronuntiantes nominationes facimus , quod est
|
GL III 118.1 | secundae personae [ ergo tertiae sunt nomina personae ]. uerba autem in
|
GL III 118.2 | tribus erant personis , ideoque excogitabantur pronomina in personas
|
GL III 118.3 | definitas discreta , ut et nominis positionem et uerbi ordinationem , id est
|
GL III 118.4 | et substantiam et definitas personas indicarent , ut ego scribo , tu
|
GL III 118.5 | scribis : et substantiam enim significat loco nominis positum pronomen et
|
GL III 118.6 | personam uerbo sibi adiuncto congruam indicat ; itaque nihil prohibet in
|
GL III 118.7 | tertia persona dicere : Aristarchus legit , quippe cum duae tertiae
|
GL III 118.8 | coniunguntur personae . non tamen ideo tertiae pronominum personae
|
GL III 118.9 | superuacuae sunt , quia possumus in tertia persona ponere nomina . quare enim
|
GL III 118.10 | in tertiis etiam personis inueniuntur pronomina , in partibus ostendetur
|
GL III 118.11 | conuenientibus . ergo si supra dicta ratio uera est , manifestum est , quod
|
GL III 118.12 | iure praeponitur uerbum pronomini , quod uerbi quoque causa excogitatum
|
GL III 118.13 | est . sed quod est maius , uerba personarum , quae per nominatiuum
|
GL III 118.14 | intelleguntur et sunt indicatiua , absolute accipiuntur . qui enim pronuntiat
|
| G 241a13 b |
MS➚ | | | | absolute: absque discretione
|
GL III 118.15 | ambulo uel scribo , non ad discretionem alterius personae definit .
|
GL III 118.16 | pronomina uero nominatiui primae et secundae personae ad
|
GL III 118.17 | discretionem alterius personae excogitata sunt , ut si dicam ego scribo , tu
|
GL III 118.18 | legis , uel ego et tu scribimus , ille legit , tu et ille scribitis , ego
|
GL III 118.19 | lego , et si dicam ego et tu intellegimus nihil addens , ad ceteras
|
GL III 118.20 | omnes personas discernitur . nisi enim discernere aliam personam uelimus ,
|
GL III 118.21 | non opus est nominatiui casus pronomina addere uerbo : obliqui enim
|
GL III 118.22 | casus pronominum apud Latinos absoluti sunt omnes . nam Graeci
|
GL III 118.23 | compositum ἐμαυτοῦ absolute dicunt , ἐμοῦ αὐτοῦ uero discretiue , similiter
|
| G 241a24 c |
MS➚ | | | m.l. | εμου ατου: .in casu pronominis predixit
|
GL III 118.24 | alios casus obliquos . absoluti autem dicuntur , quibus licet et sine
|
GL III 118.25 | discretione aliarum uti personarum et cum discretione : sine discretione , ut
|
GL III 118.26 | da mihi panem , en hoc nullam discretionem habet alterius personae ;
|
GL III 118.27 | sin autem dicam da mihi panem , illi autem uinum , discretionem
|
GL III 119.1 | feci . in quo nominatiuus maxime ualet , cum additur uerbo , ut ego
|
| G 241a29 d |
MS➚ | | | | (in) quo: discernere
|
GL III 119.2 | facio hoc , tu facis illud . cum enim per se facio primam personam
|
GL III 119.3 | ostendat et habeat in se uim nominatiui absolutam , additio pronominis
|
| G 241a32 e |
MS➚ | | | | pronominis: .primae ⁊ secundae
|
GL III 119.4 | discretionem aliquam desiderat alterius personae , ut ego lego , tu
|
GL III 119.5 | scribis . Terentius in Andria :
|
| G 241a33 f |
MS➚ | | | | andria: .indicat enim alios aliud facere.-
|
GL III 119.6 | « uos istaec intro auferte , abite . Sosia , /
|
GL III 119.7 | adesdum ».
|
GL III 119.8 | idem in adelphis :
|
GL III 119.9 | « ego † ibo intro , ut quae opus sunt parentur ; tu fac ,
|
GL III 119.10 | ut dixi ».
|
GL III 119.11 | tamen etiam adiunctionem alterius recipit , ut ostendimus , personae , ut
|
| G 241a35 g |
MS➚ | | | | recipit: .prima
|
GL III 119.12 | ego et tu facimus . participium etiam oportune post uerbum ponitur , ex
|
GL III 119.13 | quo et nascitur , sicut de uerbo tractantes ostendimus , quod necessario
|
GL III 119.14 | translationes uerborum fiebant in casuales figuras cum generibus , quae eis
|
GL III 119.15 | accidunt , cum uerba non possent consequentiam sui praesentare , ut etiam
|
GL III 119.16 | per obliquos casus adiungi possent et sine coniunctione consociari , ut
|
GL III 119.17 | me legente proficio pro lego et proficio . manifestum autem , quod
|
GL III 119.18 | ipsius quoque positio nominationis , qua participium nominatum est , non
|
GL III 119.19 | bene seruaretur , nisi post nomen et uerbum poneretur participium , cum
|
GL III 119.20 | ex eis utrisque per confirmationem pendens ea pars accipiebatur , quomodo
|
| G 241b5 a |
MS➚ | | | | quomodo: .similitudo per contrarium.
|
GL III 119.21 | post masculinum et femininum eorum abnegatiuum neutrum . nisi enim
|
GL III 119.22 | praepositarum partium patiamur priorem positionem , reliquum est , ut
|
| G 241b7 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | reliquum (est): .i. restat
|
GL III 119.23 | nec participium uocare possimus neque tamen neutrum , quoniam
|
| G 241b8 c |
MS➚ | | | | tamen: etsi participium tantum dixi. nisi patimur priorem positionem .II. generum quoniam reliqua. sic intelligendum. etsi alii conversim legant sic (m.l.) neque possimus vo/care neutrum participium/ quoniam reliqua vel neque possimus/ vocare participium neutrum/ quoniam reliqua.-
|
GL III 119.24 | duorum praepositorum generum fit abnegatiuum . participium quoque necesse
|
GL III 119.25 | est ex quibusdam praepositis partem capiens constare , sed neque aliam
|
| G 241b10 d |
MS➚ | | | | constare: .post nomen verbum statim.-
|
GL III 119.26 | recte interponimus partem , id est pronomen uel aduerbium uel
|
GL III 119.27 | coniunctionem uel aliam aliquam , cum nullam ex earum proprietate partem capiat
|
GL III 119.28 | participium . post participium Graeci articulum ponunt , quem nos , sicut
|
GL III 120.1 | in pronomine ostendimus , non habemus . nam idem , quod significat
|
GL III 120.2 | ὁ αὐτός , et qui , ὅστις , quamuis uideantur quantum ex interpretatione
|
GL III 120.3 | et praepositiuos et subiunctiuos habere articulos , tamen , sicut latius
|
GL III 120.4 | docuimus , cum de pronomine tractabamus , non sunt articuli ; hic uero et
|
GL III 120.5 | haec et hoc indubitanter pronomina sunt , quae nisi in declinatione
|
GL III 120.6 | nominum a grammaticis loco articulorum non recipiuntur . nec mirum ,
|
GL III 120.7 | cum apud Graecos quoque articuli inueniantur loco pronominum positi , ut
|
GL III 120.8 | apud Homerum :
|
GL III 120.9 | « ὁ γὰρ ἦλθε θοὰς ἐπὶ νῆας Ἀχαιῶν »,
|
GL III 120.10 | pro οὗτος γάρ ,
|
GL III 120.11 | « ὃς γάρ ῥα μάλιστα /
|
GL III 120.12 | ἥνδανε κηρύκων »,
|
GL III 120.13 | pro οὗτος γάρ ,
|
GL III 120.14 | « τὸν δ ᾽ ἀπαμειβόμενος προσέφη πόδας ὠκὺς Ἀχιλλεύς »,
|
GL III 120.15 | pro τοῦτον δέ .
|
GL III 120.16 | quod autem post participium pronomen sequi debet , non est quaestio ,
|
GL III 120.17 | cum paene post nomen debeat poni , nisi propter supra dictas causas .
|
GL III 120.18 | apparet autem etiam , quod praepositio non primam habens positionem
|
GL III 120.19 | neque antiquiorem aliis dictionibus post supra dictas ponitur , unde neque
|
| G 241b28 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (bene ponitur Ms.)
|
GL III 120.20 | nominationem a propria aliqua significatione accepit , sed quia supra dictis
|
GL III 120.21 | praeponitur partibus , quae si non ante sint , neque ea constare possit
|
| G 241b30 #5 |
MS➚ | | | m.l. | . (ea prima man. sup. lin.)
|
GL III 120.22 | ( quod etiam de participio diximus ), ex quibus etiam ordinationem accepit :
|
GL III 120.23 | scilicet cum modo per appositionem , modo per compositionem praeponitur
|
GL III 121.1 | ante dictis partibus . ergo natura quidem posterior est , constructione uero
|
GL III 121.2 | principalis .
|
GL III 121.3 | aduerbium uero quod uerbi est ui adiectiuum , positio , id est
|
| G 241b35 #6 |
MS➚ | | | | ví:
|
GL III 121.4 | nominatio , quoque eius ostendit . quomodo igitur in secundo loco uerbum post
|
GL III 121.5 | nomen , sic etiam aduerbium in secundo loco post praepositionem bene
|
| G 241b36 #7 |
MS➚ | | | m.l. | . (nomen est Ms.)
|
GL III 121.6 | ponitur , quae per appositionem dictionis uim sibi defendens praeponitur
|
GL III 121.7 | nominibus uel aliis casualibus : composita enim uim dictionis non habet ,
|
| G 241b40 e |
MS➚ | | | | concedens: vim.
|
| G 242a m.s. a |
MS➚ | Thes. 224➚ | | m.s. | aarón
|
| G 242a m.s. b |
MS➚ | | | m.s. | iulius
|
GL III 121.8 | concedens in eam , cui adiungitur .
|
GL III 121.9 | post supra dicta uero omnia coniunctio iure accipitur , cum nullum
|
GL III 121.10 | possit per se significare sensum absque supra positarum dictionum
|
GL III 121.11 | materia , quomodo corporum quoque uincula inutilia sunt , si non sint corpora ,
|
GL III 121.12 | quae ab eis uinciantur .
|
GL III 121.13 | possumus autem et amplioribus rationibus de ordinatione partium
|
GL III 121.14 | demonstrare ; sed quia non de ea propositum nobis est , sufficiat hucusque
|
GL III 121.15 | dicere .
|
GL III 121.16 | illud etiam primum quaerendum , antequam de constructione
|
GL III 121.17 | singularum orationis partium tractemus , quare interrogatiua dictionum in duas
|
GL III 121.18 | partes orationis solas concesserunt , id est in nomen et in aduerbium ,
|
GL III 121.19 | et quare non in unum nomen et in unum aduerbium , sed in
|
GL III 121.20 | ampliora , ut quis , qualis , uter , quantus , quot , quotus , quotenus , cuius ,
|
| G 242a10 c |
MS➚ | Thes. 242a1➚ | | | uter: .ciade ['which of the two?']
|
GL III 121.21 | cuias , qualiter , qua , quo , ubi , quando , unde ? an haec etiam
|
GL III 121.22 | approbatio est , principales duas esse partes orationis nomen et uerbum ,
|
GL III 121.23 | quae quando in notitia non sunt , habent de se interrogationem frequenter
|
GL III 121.24 | accipiendam ? inueniuntur autem in pluribus , sicut ostendimus , et
|
GL III 121.25 | nominibus et aduerbiis propter rationem huiuscemodi , quod in his solis
|
| G 242a15 d |
MS➚ | | | | his (solis): .nominibus ⁊ adverbiis
|
GL III 122.1 | dubitatio potest fieri substantiae uel qualitatis . nam substantiam alicuius
|
| G 242a16 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (vel quantitatis add. Ms. post vel qualitatis)
|
GL III 122.2 | suppositi quaerentes dicimus quis mouetur ? quis ambulat ? quis
|
GL III 122.3 | loquitur ? cum manifestus sit actus , id est motus uel ambulatio uel
|
GL III 122.4 | loquella , persona uero agens incerta ; ideo subiectiones nominatiuae fiunt
|
GL III 122.5 | appellatiuorum uel propriorum , propriis manifestantibus etiam generalem
|
GL III 122.6 | substantiam . respondemus enim uel homo ambulat uel equus uel
|
GL III 122.7 | Trypho , in quo etiam homo intellegitur , uel etiam pars subicitur ,
|
| G 242a23 #2 |
MS➚ | | | m.l. | : (in quo .. nomine sine err.)
|
GL III 122.8 | quae pro nomine accipitur , sed nomine proprio , id est pronomen , quando
|
GL III 122.9 | dicimus ego . et quia incerta erant accidentia praepositis nominibus
|
GL III 122.10 | ( ipsum enim per se quis interrogatiuum nomen substantiam solam
|
GL III 122.11 | quaerebat , cui accidebat quale et quantum ), excogitabatur etiam de his
|
GL III 122.12 | interrogatio , cum qualitatem quaerentes dicimus qualis , quantitatem uero
|
GL III 122.13 | quantus , numerum uero quot et quotus et quotenus , et per
|
GL III 122.14 | deriuationem , quae apud Graecos non est , possessiuum cuius , cuia ,
|
GL III 122.15 | cuium et gentile cuias , cuius nominatiuum etiam cuiatis communi
|
GL III 122.16 | genere antiqui proferebant . Plautus in Poenulo :
|
GL III 122.17 | « quid sit , cuiatis , unde sit , ne parseris :: /
|
| G 242a33 #3 |
MS➚ | | | | ne pars eris ..:
|
GL III 122.18 | quid est ? cuiates estis ? aut quo ex oppido ?».
|
| G 242a33 e |
MS➚ | Thes. 242a2➚ | | | cuiates (estis): .can duibsi ['whence are you?']
|
GL III 122.19 | idem in Menaechmis :
|
GL III 122.20 | « rogitant , cuiatis sit [ aut quo ex oppido ]».
|
GL III 122.21 | ergo si praenoscitur , quis sit , id est si de substantia sciamus et
|
GL III 122.22 | qualitatem quaerimus , tunc supra dictis utendum est , ut puta quis
|
| G 242a36 f |
MS➚ | | | | supradi[ctis]: interrogativis
|
GL III 122.23 | legit ? Trypho ; qualis ? sapiens , doctus ; uel uter , grammaticus an
|
GL III 122.24 | orator ? et in omnibus quaerendis , quae possunt accidere per
|
| G 242a39 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . O: (hoc add. Ms. ante et in)
|
| G 242b m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | sancta maria
|
GL III 122.25 | adiectiuam significationem eis , quae ad interrogationem quis referuntur ,
|
GL III 123.1 | nominibus . est tamen et cum substantia et qualitate in ore posita et
|
GL III 123.2 | aliis coaccidentibus additur interrogatio , pertinens ad proprietatem
|
GL III 123.3 | nominis , ut si dicam quis est ille Romanus formosus et magnus ? possum
|
GL III 123.4 | enim , uidens aliquem , scire eius et substantiam et gentem et qualitatem
|
GL III 123.5 | et quantitatem , proprietatem uero solam quaerere . quod ostendit
|
| G 242b5 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 123.6 | Virgilius in VI :
|
GL III 123.7 | « atque hic Aeneas ( una namque ire uidebat /
|
| G 242b6 c |
MS➚ | | | m.l. | videbat . egregium .. etc.: virgilius
|
GL III 123.8 | egregium forma iuuenem et fulgentibus armis , /
|
GL III 123.9 | sed frons laeta parum et deiecto lumina uultu ): /
|
| G 242b7 d |
MS➚ | | | m.l. | sed .. etc.: virgilius
|
| G 242b7 #1 |
MS➚ | | | | vultu .:
|
GL III 123.10 | quis , pater , ille , uirum qui sic comitatur euntem ?»
|
GL III 123.11 | et substantiam enim et qualitatem uidens et quantitatem , tamen
|
GL III 123.12 | proprietatem quaerens quis dixit .
|
GL III 123.13 | aduerbia quoque feruntur ad ignotos affectus uel per qualitatem ,
|
GL III 123.14 | cum dicimus qualiter legit ? reddentesque ei aduerbium , quod
|
GL III 123.15 | adiectiui uice fungitur uerbo , respondemus bene , rhetorice , sapienter . sin
|
GL III 123.16 | autem non qualitatem quaerimus , sed tempus , in quo actum est
|
GL III 123.17 | aliquid , dicimus quando ? eique iterum redditur heri , nuper , pridem ;
|
GL III 123.18 | uel locum , in quo aliquid geritur , ubi ? quo ? qua ? unde ? sed ubi
|
GL III 123.19 | in loco , quo ad locum , qua per locum , unde de loco significat .
|
GL III 123.20 | uidemur tamen etiam substantiam ipsius actus quaerentes dicere quid
|
GL III 123.21 | agit ? cui respondetur nihil uel currit , loquitur [ quomodo et
|
GL III 123.22 | quantitatem quaerentes dicimus quantum currit ? multum , parum .
|
GL III 123.23 | causam quoque quaerentes interrogatiuis utimur , ut cur ? quare ?
|
GL III 123.24 | numerum etiam , ut quotiens ? ad quod ex omnibus numeris
|
GL III 123.25 | aduerbia reddi possunt , ter , quater et reliqua , praeterea totiens et
|
GL III 123.26 | multotiens et saepe , saepius , saepissime , quae sunt infinita ].
|
GL III 124.1 | quamobrem igitur praepositae partes [ id est interrogatiuae ] uel nominatiuae
|
GL III 124.2 | fiunt uel aduerbiales , ostendimus . quorum de constructione in
|
| G 242b21 e |
MS➚ | Thes. 242b1➚ | | | fiunt: .cairhe biit
|
GL III 124.3 | sequentibus demonstrabitur . ergo quia reliquae partes orationis ad nominis et
|
GL III 124.4 | uerbi constructionem referuntur , ex quibus etiam nominationem
|
GL III 124.5 | habuerunt , oportet de singulis tractare , id est et de eo , quod in loco sumitur
|
| G 242b25 f |
MS➚ | | | | (in loco) sumitur: .solus
|
GL III 124.6 | uel assumitur , ut pronomen loco nominis sumitur , ut ego feci ,
|
| G 242b25 g |
MS➚ | | | | assumitur: cum alio
|
GL III 124.7 | assumitur nomini , ut Virgilius scripsit bucolica , ipse scripsit etiam georgica ,
|
GL III 124.8 | et de eo , quod assumitur solum , ut aduerbium uerbo uel coniunctio uerbo
|
| G 242b28 h |
MS➚ | | | m.d. | et de eo: in alia/ et ideo
|
| G 242b28 i |
MS➚ | | | | de eo: .i. adverbio
|
GL III 124.9 | et nomini , et praeterea de participio , quod loco uerborum sumitur et cum
|
GL III 124.10 | uerbis assumitur . sed quoniam Apollonius de constructione , id est
|
GL III 124.11 | περὶ συντάξεως , scribens ab articulis , qui nominibus adhaerent , coepit ,
|
| G 242b31 k |
MS➚ | | | | περι: de
|
| G 242b31 l |
MS➚ | | | | σ[υνταχεως]: (συν:) con
|
| G 242b32 m |
MS➚ | | | | [σ]υνταχεως: (νταχεως:) structionis
|
GL III 124.12 | nos quoque ab eis , quae loco articulorum sumi possunt apud nos ,
|
GL III 124.13 | incipiamus .
|
GL III 124.14 | articulus secundam notitiam suppositorum demonstrat . si enim dicam
|
GL III 124.15 | ἄνθρωπος ἦλθεν , primam notitiam ostendo ; sin ὁ ἄνθρωπος ἦλθεν ,
|
| G 242b36 n |
MS➚ | | | | αntrντροπος: homo
|
GL III 124.16 | secundam . deficit autem praepositiuis articulis lingua Latina . nam
|
GL III 124.17 | pronomen hic , quod grammatici in declinatione nominum loco praepositiui ,
|
GL III 124.18 | ut dictum est , ponunt articuli , numquam in oratione sensum articuli habet .
|
GL III 124.19 | unum solum pronomen compositum inuenitur apud nos , τὸ idem ,
|
| G 242b42 o |
MS➚ | | | m.l. | totidem: S (subs.) .in alia. to idem
|
| G 242b42 p |
MS➚ | | | | το idem: eloquentia presciani in graecam hic ostenditur
|
| G 243a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | brigita
|
GL III 124.20 | quod secundam notitiam eiusdem personae significat , cuius interpretatio
|
GL III 124.21 | apud Graecos cum praepositiuo articulo relatiuum pronomen habet , ὁ
|
GL III 124.22 | αὐτός . et apud illos quidem duae partes orationis sunt ὁ αὐτός , ὁ , quod
|
GL III 125.1 | est articulus praepositiuus , et αὐτός , quod est pronomen relatiuum ; apud
|
GL III 125.2 | nos uero una pars est composita ab is et demum per apocopen um ,
|
GL III 125.3 | quomodo exin pro exinde et dein pro deinde . qui uero , quod
|
GL III 125.4 | interpretatur ὅστις ( quod est subiunctiuus articulus cum nomine
|
GL III 125.5 | infinito apud illos , apud nos uero una pars et simplex , quae relatiua est τοῦ
|
GL III 125.6 | quis infiniti uel interrogatiui ), potest subiunctiui loco articuli accipi ,
|
| G 243a10 b |
MS➚ | | | m.l. | potest: quomodo enim apud graecos ostiy quod interpretatur qui/ loco .oy articuli subiunctivi/ accipitur. sic apud nos qui loco oy/ fit. hoc quando relativum est nomini interrogativo/ quis .-
|
GL III 125.7 | quomodo et Graeci τὸ ὅστις frequentissime ponunt loco ὅς articuli
|
GL III 125.8 | subiunctiui , nisi in diuidendis : in illis enim nec nos qui nec illi ὅστις
|
| G 243a12 c |
MS➚ | | | | (in) dividendis: quia in illis non potest loco .oy. accipi .-
|
GL III 125.9 | ferunt . sed illi articulis subiunctiuis utuntur , nos uero pronominibus uel
|
GL III 125.10 | nominibus , ut τῶν ἀνθρώπων οἱ μέν εἰσιν ἀγαθοί , οἱ δὲ πονηροί ; nos
|
GL III 125.11 | dicimus hominum hi sunt boni , illi mali uel alii sunt boni , alii mali ;
|
GL III 125.12 | τῶν δύο Αἰάντων ὃς μὲν Τελαμῶνος , ὃς δὲ Ὀϊλέως υἱὸς ἐγένετο , duorum
|
GL III 125.13 | Aiacum alter Telamonis , alter Oïlei filius fuit uel hic Telamonis , ille
|
GL III 125.14 | Oïlei filius fuit ( et sciendum , quod in huiuscemodi constructione
|
GL III 125.15 | diuiduorum , si per praesumptionem , id est κατὰ πρόληψιν , praeponitur plurale
|
| G 243a21 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | (per) presumptionem: .i. anticipationem
|
GL III 125.16 | uerbum ad utrumque sequens , licet nominatiuum anteferre , ut aquilae
|
GL III 125.17 | deuolauerunt , haec ab oriente , illa ab occidente ; sin ad ea , quae diuiduntur ,
|
GL III 125.18 | singulariter uerba consequentur , genetiuum oportebit praeponi pluralem
|
GL III 125.19 | diuidendum , ut aquilarum altera deuolauit ab oriente , altera ab
|
GL III 126.1 | occidente ; nec mirum hoc fieri , cum uerbum siue praepositum siue
|
GL III 126.2 | consequens iure sibi exigat nominatiuum . itaque si et quod diuiditur et illa ,
|
| G 243b11 c |
MS➚ | | | | *quoque: vel qui
|
GL III 126.3 | in quae diuiditur , uolumus per obliquos casus proferre , necesse est
|
GL III 126.4 | participio uti , quod loco uerbi accipitur obliquis adiungendum , et transitionem
|
| G 243a32 e |
MS➚ | | | | et (transitionem): alia enim est persona aquila ⁊ alia celeritas.-
|
GL III 126.5 | facere , ut aquilarum uolantium , alterius ab oriente , alterius ab occidente ,
|
GL III 126.6 | similis est celeritas uel per datiuum : aquilis uolantibus , huic oriens , illi
|
| G 243a35 f |
MS➚ | | | | oriens: .volare ab oriente
|
GL III 126.7 | relinquitur occidens et accusatiuo : aquilas uolantes , hanc oriens , illam
|
| G 243a35 g |
MS➚ | | | | relinquitur: .ab aliquo.-
|
| G 243a35 h |
MS➚ | | | | occi[dens]: volare ab occidente
|
GL III 126.8 | misit occidens . auctoritas tamen ueterum est , quando pro genetiuo
|
GL III 126.9 | plurali nominatiuum praeponit , quamuis ad sequentes res , id est diuisas ,
|
GL III 126.10 | singulariter uerba redduntur , ut Homerus :
|
GL III 126.11 | « οἱ δὲ δύο σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει »,
|
GL III 126.12 | cum ars exigeret genetiuum dicere , id est τῶν δὲ δύο σκοπέλων , pro eo
|
GL III 126.13 | nominatiuo est usus . similiter si quis dicat duo fratres , alter
|
GL III 126.14 | maior , alter minor est , uitium facit , debet enim dicere duorum
|
GL III 126.15 | fratrum alter maior , alter minor est et duorum oculorum alter
|
GL III 126.16 | dexter , alter sinister est , non duo oculi alter dexter , alter sinister
|
GL III 126.17 | est . Liuius in XXXXI : « periti religionum iurisque publici ,
|
GL III 126.18 | quando duo ordinarii consules eius anni , alter morbo , alter
|
GL III 126.19 | ferro periisset , suffectum consulem negabant recte comitia
|
GL III 126.20 | habere posse »). sed interest etiam hoc , quoniam apud illos ὅς loco
|
| G 243b8 a |
MS➚ | | | | *interest: .hoc quod predixit -
|
| G 243b9 b |
MS➚ | | | | *quoniam: .similitudo hic. Nam in predictis differentia.
|
| G 243b8 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . (.ος. articulus subiunctivus et qui add. Ms. falso inter hoc et quoniam)
|
GL III 127.1 | etiam pronominis accipitur demonstratiui , quod significat apud nos hic ,
|
GL III 127.2 | οὗτος . ἀοριστῶδες quoque hoc idem , id est τὸ ὅς , nominant μόριον ,
|
| G 243b11 d |
MS➚ | | | | nominant: graeci
|
GL III 127.3 | id est infinitam particulam , quando pro ὅστις accipitur , quod proprie
|
GL III 127.4 | est apud nos qui , ut qui interficiet tyrannum , praemium accipiat .
|
| G 243b13 #3 |
MS➚ | | | | (nos) quí:
|
GL III 127.5 | et necesse est , eandem hanc esse partem orationis quam quis , cum
|
| G 243b15s |
MS➚ | | | m.l. | quamvís .. casús: .
|
GL III 127.6 | etiam obliqui in omnibus similes sunt eorum casus absque accentibus .
|
GL III 127.7 | et qui quidem pro quis infinito uel interrogatiuo accipitur , quis
|
GL III 127.8 | uero pro relatiuo numquam . quomodo ergo qualis et quantus , siue
|
GL III 127.9 | interrogatiua sint siue infinita siue relatiua , quamuis mutent accentus ,
|
| G 243b20s |
MS➚ | | | | quamvís .. accentús:
|
GL III 127.10 | non sunt diuersae partes , sic neque supra dicta . sed latius de eorum
|
GL III 127.11 | potestate , cum de pronomine scribebamus , tractauimus .
|
GL III 127.12 | hoc idem , id est qui , quotiens subiungitur nomini , quomodo ὅς
|
GL III 127.13 | apud Graecos , necesse est non solum ad nomen praepositum , sed etiam
|
GL III 127.14 | ad id subiunctum alterum uerbum proferri , ut uirum cano , qui uenit .
|
| G 243b26 e |
MS➚ | | | | *ut vir-: (sc. virgilius) (m.l.) virgilius
|
GL III 127.15 | si nominatiuo nominatiuus adiungitur , ad eandem personam uerba
|
| G 243b26 #4 |
MS➚ | | | | sí:
|
GL III 127.16 | referuntur : homo uenit , qui scripsit ; sin duo obliqui sunt , ad aliam
|
| G 243b29s |
MS➚ | | | | sí .. sé:
|
GL III 127.17 | personam transitio fit uerborum uel in se reciprocatur , ut hominem , quem
|
GL III 127.18 | uitupero , accuso et memet , quem uitupero , accuso ; sin alterum
|
GL III 127.19 | sit nominatiui , alterum uero obliqui , ad nominatiuum non fit transitio
|
GL III 127.20 | uerbi ab alia persona ad aliam , ad obliquum uero fit , ut homo uenit ,
|
GL III 127.21 | quem accuso uel hominis misereor , qui uenit . omnia tamen , quae
|
GL III 127.22 | in transitione fiunt , possunt etiam in reciprocatione fieri , et
|
GL III 127.23 | quomodo qui et eius obliqui omnes ad nominatiuos omnium casualium
|
GL III 127.24 | bene referuntur , ut Virgilius , qui scripsit , Virgilius , cuius scripta
|
GL III 128.1 | extant , Virgilius , cui gloria contigit , Virgilius , quem laudant ,
|
GL III 128.2 | Virgilius , quo docente bene proficitur , sic et ex contrario nominatiuo eius
|
| G 243b21s |
MS➚ | | | | síc .. casús:
|
GL III 128.3 | omnes aliorum casus bene adiunguntur , ut qui scripsit bucolica
|
GL III 128.4 | Virgilius magnus poëta fuit ; qui scripsit Aeneida Virgilii sunt georgica ;
|
GL III 128.5 | qui scripsit Aeneida Virgilio gloria contigit ; qui scripsit Aeneida
|
GL III 128.6 | Virgilium laudo ; qui scripsisti Aeneida , Virgili , uiuis memoria ; qui
|
GL III 128.7 | scripsit Aeneida Virgilio florent studia . licet autem et praepostere haec dicere .
|
| G 244a6 a |
MS➚ | | | | prepostere: ordine
|
GL III 128.8 | sciendum tamen , quod per ellipsin aliorum casualium haec saepe
|
GL III 128.9 | inueniuntur relatiua , ut Terentius in Andria :
|
GL III 128.10 | « ita tum discedo ab illo , ut qui se filiam /
|
GL III 128.11 | neget daturum »,
|
GL III 128.12 | deest enim ut ab eo , qui neget , et uenit , cuius causa est , deest
|
GL III 128.13 | iste , et exigit , cui debeo , et minatur , quem timeo , et floret , quo
|
| G 244a10 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (nominatim Ms. vel minatur corr. gloss. D)
|
GL III 128.14 | ualeo [ in omnibus enim nominatiuus subaudiendus est ]; nam uocatiuum
|
GL III 128.15 | relatiua non habent .
|
GL III 128.16 | qualis quoque et quantus et quot relatiua per defectionem
|
GL III 128.17 | talis et tantus et tot frequenter inueniuntur ; nec mirum relatiuis
|
GL III 128.18 | positis , quae secundam cognitionem significant , etiam antecedentia uel
|
| G 244a14 b |
MS➚ | | | | antecedentia: .in cognitione.
|
| G 244a14 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | antecedentia: .i. qualis ⁊ quantus quot
|
GL III 128.19 | redditiua intellegi , licet non sint dicta , ut qualis Homerus , fuit
|
| G 244a15 d |
MS➚ | | | | [in]telligi: .subaudiri
|
| G 244a15 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | fuit: .i. non dicit talis
|
GL III 129.1 | Virgilius . relatiua autem , nisi sint posita , intellegi minime possunt , nisi in
|
| G 244a16 f |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | relativa: .i. qualis quantus quot
|
| G 244a16 g |
MS➚ | | | | posita: .in scriptione
|
| G 244a17 h |
MS➚ | | | | in (demonstratione): .ubi enim demonstratio ibi relativa subaudiuntur intellectu.-
|
GL III 129.2 | demonstratione . tunc enim et sine relatiuis possumus redditiua proferre ,
|
GL III 129.3 | ut si ostendentes Virgilium aiamus talis fuit Homerus uel Thesea
|
GL III 129.4 | demonstrantes dicamus tantus fuit Hercules .
|
GL III 129.5 | huic nomini , id est quis , quod est interrogatiuum uel infinitum ,
|
| G 244a21 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . ([inter]rogativum .. quis sine err.)
|
GL III 129.6 | redditur qui relatiuum : quis scripsit bucolica ? qui etiam georgica .
|
GL III 129.7 | hoc tamen , id est quis interrogatiuum , proprio quoque adiungitur cum
|
| G 244a23 i |
MS➚ | | | | proprio: nomini
|
GL III 129.8 | uerbis substantiuis uel uocatiuis similem uim habentibus . et pronomen
|
GL III 129.9 | etiam redditur huic : quis est Trypho ? uel quis nominatur Trypho ?
|
GL III 129.10 | ego uel tu uel ille , uel e contrario cum pronomine adiunctum τὸ
|
GL III 129.11 | quis nomen desiderat sibi reddi : quis est ille ? uel quis uocatur ?
|
| G 244a29 #3 |
MS➚ | | | m.l. | . (ille vocatur Ms.)
|
GL III 129.12 | Achilles . et manifestum ex hoc quoque , quod , quando nomini
|
GL III 129.13 | adiungitur , substantiam definitam in aliqua certa persona quaerimus
|
| G 244a31 k |
MS➚ | | | | suppositi: .in presenti.-
|
GL III 129.14 | suppositi ; hanc enim solam ostendunt pronomina , quorum demonstratio
|
| G 244a32 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (enim .. quoque sine err.)
|
GL III 129.15 | sibi quoque accidentia consignificat , unde ad omne suppositum pertinent .
|
| G 244a32 l |
MS➚ | | | | sibi: .substantiae
|
GL III 129.16 | quando uero pronominibus iungitur quis , substantiam quidem
|
GL III 129.17 | intellegimus , non etiam proprietatem qualitatis , quae nomine explanatur . et est
|
| G 244a35 m |
MS➚ | | | | nomine: .speciali
|
GL III 129.18 | manifestum , quod loco propriorum nominum pronomina accipiuntur , cum
|
GL III 129.19 | ex eorum interrogatione propria intelleguntur . cum enim dico quis es
|
GL III 129.20 | tu ? uel ille ? sine dubio de quibusdam finitis hoc dico substantiis , in
|
GL III 129.21 | quibus etiam proprietates desidero scire , et cum a propriis quoque
|
| G 244a39 n |
MS➚ | | | | proprietates: .nomina propria
|
GL III 130.1 | pronominatiuae redditiones fiunt : quis est Trypho ? ego uel ille . cum
|
| G 244a41 o |
MS➚ | | | | per se: .Absque pronomine ⁊ nomine ⁊ verbo substantivo vel vocativo.-
|
GL III 130.2 | autem per se quis ponitur interrogatiuum , potest cuicumque uerbo
|
GL III 130.3 | adiungi , ut quis ambulat ? quis loquitur ? quis legit ? et si pronomen
|
GL III 130.4 | redditur , non eget altera interrogatione ; sin uero nomen potius , eget altera
|
GL III 130.5 | interrogatione propter multorum similitudinem nominum , ut quis currit ?
|
GL III 130.6 | Aiax . quis Aiax ? Telamonius uel Locrus . qui uero dicit qualis
|
GL III 130.7 | homo uicit ? de hominis qualitate adiectiua dubitat , cum substantiam atque
|
GL III 130.8 | actum cognouerit ; qui autem dicit quis homo uicit ? generalem quidem
|
| G 244b4 a |
MS➚ | | | | actum: .vincendi.-
|
GL III 130.9 | scit substantiam et qualitatem personae , specialem autem desiderat , quae
|
| G 244b5 b |
MS➚ | | | | specialem: id est nominativum proprium.-
|
| G 244b5 #1 |
MS➚ | | | m.l. | specialem: . (scit .. autem sine err. fort. ad glossam pertinet)
|
GL III 130.10 | proprio redditur nomine , ut quis homo uicit Pompeium ? Caesar . cum
|
GL III 130.11 | dico uero quid est animal rationale mortale ? speciem mihi uolo
|
| G 244b8 #2 |
MS➚ | | | | speciem: /. > (244b8=130,12) quae: /.
|
GL III 130.12 | manifestari , id est hominem , quae quamuis uideatur esse communis omnium
|
| G 244b8 c |
MS➚ | | | | quae: (/.) vel interrogatio.
|
GL III 130.13 | hominum , tamen est etiam propria ipsius speciei incorporalis . qui uero
|
GL III 130.14 | interrogat qualiter homo uicit ? de homine non dubitat , sed de modo
|
GL III 130.15 | actus .
|
GL III 130.16 | et nomini quidem tam substantiua quam uocatiua adiunguntur uerba ,
|
GL III 130.17 | pronomini uero tantum substantiua , quia in his , quae nominantur , inest
|
| G 244b13 d |
MS➚ | | | | quae: .vocativa
|
| G 244b14 #3 |
MS➚ | | | m.l. | . (tripho bis)
|
GL III 130.18 | substantiuum , ut Trypho sum uel Trypho uocor . non tamen
|
| G 244b14 e |
MS➚ | | | | non: .si enim dixero ego non hic subauditur nominor. si autem nominor subauditur ego.-
|
GL III 130.19 | substantiuis , quae sunt pronomina , inest propria positio nominum , id est
|
| G 244b15 f |
MS➚ | | | | propria: .quia nomini tantum iunguntur ⁊ non pronomini. inde propria positio nominum . id est verba vocativa
|
GL III 130.20 | uerba uocatiua ; nemo enim dicit ego nominor uel tu uocaris uel
|
GL III 130.21 | ille nuncupatur ad pronomen referens uerba , quomodo Trypho
|
| G 244b19 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (tripho; non cupatur Ms.)
|
GL III 130.22 | nominor uel Cicero uocaris , Virgilius nuncupatur bene dicimus .
|
GL III 130.23 | nec mirum , diuersae potestatis uerba diuersis conuenire constructionibus ,
|
| G 244b20 g |
MS➚ | | | | diversae: .vocativa ⁊ substantiva.
|
| G 244b21 h |
MS➚ | | | | constructionibus: .tam in nomina quam in pronomina
|
GL III 130.24 | cum uoluntaria ( id est affectiua ) quoque uidemus solere infinitis adiungi ,
|
GL III 130.25 | ut uolo legere , cupio scire , studeo discere .
|
GL III 130.26 | quaeritur hic , quamobrem , cum nominatiuae interrogationes per
|
| G 244b23 #5 |
MS➚ | | | | híc:
|
GL III 130.27 | nomina soleant fieri , non etiam uerbales fiant per uerba . ad quod dicendum ,
|
GL III 130.28 | quod nominum quidem et substantiae et qualitates et quantitates et numeri
|
GL III 131.1 | et omnia accidentia his in ipsis sunt speciebus nominum : substantiae ,
|
| G 244b27 i |
MS➚ | | | | (in) ipsis: (subs.) .nominibus.
|
| G 244b27 k |
MS➚ | | | | (in) ipsis: .accidentibus quia inveniuntur accidentia accidentium ut conparatio nomini
|
| G 244b27 l |
MS➚ | | | | (in) ipsis: bonum hoc alter vero melior
|
GL III 131.2 | ut animal , homo ; qualitates , ut bonus , prudens ; quantitates , ut
|
GL III 131.3 | maximus , paruus ; numeri , ut multus , paucus . itaque sunt
|
GL III 131.4 | nomina generalem significantia uel substantiam uel qualitatem uel
|
GL III 131.5 | quantitatem uel numerum , quae necessario et infinita sunt , quippe cum omnia
|
GL III 131.6 | suarum generaliter specierum comprehendant in se nomina ; unde quidam
|
| G 244b33 m |
MS➚ | | | | specierum: .Omne enim nomen quod substantiam indicat intelligitur inesse in nomine quis quia illi reffuruntur.
|
GL III 131.7 | ea et pronomina esse existimauerunt , quia generaliter pro omnibus aliis
|
GL III 131.8 | accipiuntur nominibus , quomodo et pronomina . sed pronomina et finita
|
GL III 131.9 | uolunt esse et loco propriorum accipiuntur et substantiam solam sine
|
GL III 131.10 | qualitate significant , quantum in ipsa uoce est eorum , cum supra dicta
|
| G 244b37 n |
MS➚ | | | | eorum: pronominum vel nominum
|
GL III 131.11 | generalia nomina penitus sint infinita confusione omnium sub se specierum .
|
GL III 131.12 | itaque eis utimur ad speciales interrogationes substantiae uel qualitatis uel
|
GL III 131.13 | quantitatis uel numeri : substantiae , ut quis , qualitatis , ut qualis ,
|
GL III 131.14 | quantitatis , ut quantus , numeri , ut quot . uerba uero generalem
|
GL III 131.15 | substantiam uel qualitatem uel quantitatem uel numerum per se
|
GL III 131.16 | significare non possunt , ideoque , quemadmodum officio adiectiui funguntur
|
GL III 131.17 | aduerbia ad significandum uerborum qualitatem uel quantitatem uel numerum
|
GL III 131.18 | uel tempus uel locum , sic etiam ad generales eorum interrogationes eadem
|
GL III 131.19 | accesserunt . quomodo igitur nominum substantiam quaerentes quis ?
|
GL III 131.20 | dicimus , sic etiam uerbi actum uel passionem quaerentes quid agit ?
|
GL III 131.21 | uel quid patitur ? dicimus . cum enim deficiunt aduerbia , loco eorum
|
GL III 131.22 | subeunt nomina , ut Terentius in eunucho :
|
GL III 131.23 | « quid agitur ? :: statur »;
|
GL III 131.24 | qualitatem uero cum quaerimus , qualiter ? dicimus uel quomodo ? uel
|
GL III 131.25 | ut ? Horatius in II sermonum :
|
GL III 131.26 | « ut Nasidieni iuuit te cena beati ?».
|
GL III 131.27 | quantitatem uero , quantum ? numerum , quotiens ?
|
GL III 132.1 | et notandum , quod non solum aduerbia , sed etiam nomina loco
|
GL III 132.2 | aduerbiorum , ut dictum est , posita frequentissime inuenimus cum uerbis .
|
GL III 132.3 | et quomodo supra dicta generalia nomina sunt infinita uel interrogatiua uel
|
GL III 132.4 | relatiua uel redditiua , sic aduerbia quoque inueniuntur , ut nomen
|
GL III 132.5 | infinitum quis et aliquis , aduerbium aliquo et alicunde et alicubi
|
GL III 132.6 | et aliqua ; nomen interrogatiuum et relatiuum qualis , ποῖος καὶ
|
GL III 132.7 | ὁποῖος , et quot , πόσοι καὶ ὁπόσοι , similiter aduerbium
|
GL III 132.8 | interrogatiuum et relatiuum ποίως καὶ ὁποίως ut πῶς καὶ ὅπως ,
|
GL III 132.9 | quotiens , ποσάκις καὶ ὁσάκις ; nomen redditiuum talis et tot
|
GL III 132.10 | aduerbium taliter et totiens . et quemadmodum nomina interrogatiua
|
GL III 132.11 | generalem accentuum legem seruant , relatiua uero in fine acuuntur , sed in
|
GL III 132.12 | contextu orationis praeposita ipsum quoque acutum in grauem conuertunt ,
|
GL III 132.13 | ut qui , cuius , cui , qualis , quantus , sic aduerbia qualiter ,
|
GL III 132.14 | quotiens . Lucanus in I :
|
GL III 132.15 | « qualitèr expressum uentis per nubila fulmen ».
|
GL III 132.16 | idem in eodem :
|
GL III 132.17 | « cursumque furoris /
|
GL III 132.18 | Teutonici . quotièns Romam fortuna lacessit , /
|
GL III 132.19 | hac iter est bellis ».
|
GL III 132.20 | hoc idem localia et temporalia seruant aduerbia , quae omnes generaliter
|
GL III 132.21 | species localium uel temporalium tam aduerbiorum quam nominum sibi
|
GL III 132.22 | subiungunt , quae tam interrogatiua sunt quam relatiua , quattuor
|
GL III 132.23 | differentias habentia : ad locum , ut quo , in loco , ubi , de loco , unde ,
|
GL III 132.24 | per locum , qua . haec enim quoque relatiua quidem grauantur per
|
GL III 132.25 | omnes syllabas , quando praeponuntur aliis dictionibus , quomodo et supra
|
GL III 133.1 | dicta nomina , de quibus in libro , qui est de accentibus , latius
|
GL III 133.2 | tractauimus .
|
GL III 133.3 | nec mirum tamen , aduerbia in interrogatione uerborum poni , quae
|
GL III 133.4 | loco adiectiuorum eis sunt . quomodo enim dico bonus homo ,
|
GL III 133.5 | celer equus , sapiens uir , sic dico bene uiuit , celeriter currit ,
|
GL III 133.6 | sapienter disputat , cum et pronomina , quae loco nominum sunt , ad
|
GL III 133.7 | interrogationes nominatiuas soleant loco nominum reddi , ut quis dixit ?
|
GL III 133.8 | Virgilius uel Homerus uel ego , tu , ille .
|
GL III 133.9 | et sciendum , quod omnibus paene dictionibus possumus interrogatiue
|
GL III 133.10 | uti , sed isdem sufficienter respondetur uel aduerbio negatiuo uel
|
GL III 133.11 | confirmatiuo , ut si interrogem homo est ille ? et respondeatur homo est ,
|
GL III 133.12 | uel legitne ? legit uel non uel etiam , doces ? et doceris ?
|
GL III 133.13 | et doceris et doceo uel non uel etiam . supra dictis uero
|
GL III 133.14 | nominibus uel aduerbiis , quia generaliter omnes in se species
|
GL III 133.15 | comprehendunt , omnibus sibi subiectis speciebus bene respondetur , ut si dicam
|
GL III 133.16 | quis est ille ? potest ad hoc omnis substantiae species responderi ,
|
| G 245b13 #6 |
MS➚ | | | m.l. | . (ille potest . et hoc Ms.)
|
GL III 133.17 | quae est supposita interrogationi , ut homo , equus , coruus ,
|
GL III 133.18 | piscis . similiter si dicam qualis ? omnes species qualitatis
|
GL III 133.19 | huiuscemodi interrogationi bene redduntur , ut bonus , malus , albus ,
|
GL III 133.20 | niger et similia . similiter quantus ? interrogantibus omnes species
|
| G 245b18 #7 |
MS➚ | | | m.l. | . (similiter .. quan[titatis] sine err.)
|
GL III 133.21 | quantitatis aptissime subiciuntur , ut longus , breuis , magnus , paruus
|
GL III 133.22 | et similia . numeri quoque omnes , si interrogatiue proferatur quot ,
|
GL III 133.23 | congrue referuntur , ut quot homines ? tres , decem , mille et
|
GL III 133.24 | similia . similiter possessiuum infinitum cuius cuia cuium ad omnes
|
GL III 133.25 | species possessiuorum pertinet , ut si dicam cuia est filia haec ?
|
GL III 133.26 | recte respondeas mea uel tua uel sua illius uel Priameia ,
|
| G 245b25 #8 |
MS➚ | | | m.l. | . (priameia: vel i (sc. priamia) euandreia: vel i (sc. euandria))
|
GL III 133.27 | Euandria . nec non etiam infinito gentili oportune respondemus
|
GL III 134.1 | nominibus cunctis gentilibus , ut cuias est iste ? si quis interroget , perite
|
GL III 134.2 | respondetur nostras , uestras uel Graecus , Romanus , Syrus et
|
| G 245b28 #9 |
MS➚ | | | | nostrâs vestrâs:
|
GL III 134.3 | similia .
|
GL III 134.4 | sic igitur etiam aduerbiorum supra dictorum ad omnes species sibi
|
| G 245b29 #10 |
MS➚ | | | m.l. | . (sic .. species sine err.)
|
GL III 134.5 | subiectas intendere possumus interrogationem , ut qualiter ?
|
GL III 134.6 | interroganti respondeo bene uel male uel cito uel tarde et similia ,
|
GL III 134.7 | quotiens ? uero interroganti semel uel bis uel centies et similia
|
GL III 134.8 | subicio . sic etiam localia . si interrogem quo ? respondes huc uel
|
GL III 134.9 | illuc , domum uel militiam , Romam uel in Italiam ; sin uero
|
GL III 134.10 | ubi ? respondes hic uel illic , domi uel militiae , Romae uel
|
| G 245b34 #11 |
MS➚ | | | | híc .. illíc:
|
GL III 134.11 | in Italia . non solum enim aduerbia huiuscemodi localibus
|
| G 245b35 #12 |
MS➚ | | | m.l. | . (autem Ms. enim H.)
|
GL III 134.12 | interrogationibus , sed etiam omnia nomina locos significantia licet subicere , ad
|
GL III 134.13 | locos quidem praecedente quo , in locis uero ubi , de locis unde , per
|
| G 245b38 #13 |
MS➚ | | | m.l. | . (precedente .. quo sine err.)
|
| G 246a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | criste benedic
|
GL III 134.14 | loca qua . eodem modo et temporalia .
|
GL III 134.15 | infinitum aliquando , interrogatiuum et infinitum et relatiuum
|
GL III 134.16 | quando , ad quod omnia non solum aduerbia , sed et nomina temporalia bene
|
GL III 134.17 | respondemus , ut quando ? hodie , heri , cras , ante decem dies
|
GL III 134.18 | et similia .
|
GL III 134.19 | appellatiua quoque nomini infinito , quod est quis , solent subiungi ,
|
| G 246a2 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (. ([sub]iungi .. quis sine err.)
|
GL III 134.20 | sed magis generalia aut specialia , ut quis inuenit literas ? homo ;
|
GL III 134.21 | quis utilis est aratro ? bos ; quis natat in mari ? piscis ; sed
|
GL III 134.22 | uidetur hic quoque res indiuidua esse , cum de ipso generaliter animali
|
GL III 134.23 | est interrogatio . similiter , si dicam multis praesentibus quis est de
|
GL III 134.24 | nobis grammaticus ? quis orator ? quis medicus ? et respondeatur ego
|
GL III 134.25 | quidem sum grammaticus , tu orator , ille medicus , loco propriorum
|
GL III 134.26 | hic accipiuntur nominum , cum de propria unius personae , quam ipsa
|
| G 246a8 #2 |
MS➚ | | | | híc:
|
GL III 134.27 | habet , grammatica uel rhetorica uel medicina responderit .
|
GL III 135.1 | in definitionibus quoque solet ad interrogationem omnium rerum ,
|
GL III 135.2 | quae definiri possunt , neutrum substantiui praeponi et multa appellatiua
|
GL III 135.3 | differentiarum nomina ad id referri , ut quid est animal ?
|
GL III 135.4 | substantia animata , et per conuersionem quid est substantia animata ?
|
GL III 135.5 | animal ; quid est homo ? animal rationale mortale , et per
|
| G 246a15 #3 |
MS➚ | | | m.l. | . (. (animal .. 135,6 animal sine err.)
|
GL III 135.6 | conuersionem quid est animal rationale mortale ? homo . idem licet
|
GL III 135.7 | facere per omnes definitiones , quamuis quantum ad generales et
|
| G 246a17 #4 |
MS➚ | | | | quamvís quantúm:
|
| G 246a m.i. b |
MS➚ | | | m.i. | nox adest
|
GL III 135.8 | speciales formas rerum , quae in mente diuina intellegibiliter constiterunt
|
GL III 135.9 | antequam in corpora prodirent , haec quoque propria possint esse ,
|
GL III 135.10 | quibus genera et species naturae rerum demonstrantur
|
GL III 135.11 | ( est praeterea notandum , quod tam nomina infinita quam aduerbia ,
|
GL III 135.12 | si generalem habent pronuntiationem colligentem uniuersitatem
|
GL III 135.13 | numerorum , de quibus loquitur , geminantur apud Latinos uel assumunt
|
GL III 135.14 | cumque , ut quisquis uel quicumque , qualisqualis et qualiscumque ,
|
GL III 135.15 | quantusquantus et quantuscumque . Terentius in adelphis :
|
GL III 135.16 | « tu quantusquantus nihil nisi sapientia es »,
|
GL III 135.17 | pro quantuscumque , quotquot et quotcumque . Horatius in
|
GL III 135.18 | II sermonum :
|
GL III 135.19 | « uiuere , Vertumnis , quotquot sunt natus iniquis »,
|
GL III 135.20 | utut et utcumque , ubiubi et ubicumque , undeunde et
|
GL III 135.21 | undecumque , quaqua et quacumque ).
|
GL III 135.22 | inter aliquis et ullus , et alicubi et usquam , et aliquando
|
GL III 135.23 | et umquam hoc interest , quod aliquis et alicubi et aliquando
|
GL III 135.24 | absolute proferuntur , ut aliquis uenit ad me , similiter alicubi
|
GL III 135.25 | fuimus , id est aliquo loco , et aliquando contigit , id est aliquo
|
GL III 135.26 | tempore ; sin autem dicam ullus , pendet ex infinito omnium
|
GL III 135.27 | numero . necesse est enim ullus omnium intellegere et cunctos posse
|
GL III 136.1 | numeros ad hoc referri , nec incongrue diminutiuum esse unius dicitur .
|
GL III 136.2 | et uidetur hoc ad aliquid esse , quomodo summus et imus ,
|
GL III 136.3 | primus et ultimus ad omnia dicuntur , tam locis quam temporibus uel
|
GL III 136.4 | ordinibus subiecta uel superposita . similiter usquam ad omnia loca
|
GL III 136.5 | refertur et umquam ad omnia tempora .
|
GL III 136.6 | et sciendum , quod composita quoque eorum abnegatiua sunt omnium
|
GL III 136.7 | generaliter , quae per ea possunt significari , ut nullus omnium deorum
|
GL III 136.8 | uel hominum uel eorum quae sunt , id est quae cadunt sub homine ,
|
GL III 136.9 | similiter nusquam omnium locorum est abnegatiuum , et numquam
|
GL III 136.10 | omnium temporum .
|
GL III 136.11 | eandem habent differentiam ad simplicia infinita illa , quae
|
GL III 136.12 | componuntur ex eis geminatis uel quae assumunt cumque , ut quis infinitum
|
GL III 136.13 | ad unum per se intellegendum pertinet ( Horatius in II sermonum :
|
GL III 136.14 | « et leporum auulsos , ut multo suauius , armos , /
|
GL III 136.15 | quam si cum lumbis quis edat »,
|
GL III 136.16 | pro aliquis ), quisquis uero uel quicumque ad uniuersos dicitur .
|
GL III 136.17 | similiter quot certum desiderat numerum , quotquot uero uel
|
GL III 136.18 | quotcumque ad uniuersos confuse dicitur . et quis quidem simplex potest
|
GL III 136.19 | et infinitum et interrogatiuum esse , compositum uero ab eo aliquis
|
GL III 136.20 | tantummodo infinitum . similiter aduerbia quo , ubi , unde , qua
|
GL III 136.21 | et quando possunt interrogatiua et relatiua et infinita esse
|
| G 246b16 a |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 136.22 | ( Virgilius in X :
|
GL III 136.23 | « aspera quis natura loci dimittere quando /
|
GL III 136.24 | suasit equos »,
|
GL III 136.25 | quando pro aliquando ), aliquo uero et alicubi et alicunde et
|
GL III 136.26 | aliqua et aliquando sine dubio infinita sunt tantum . et quis uero ,
|
GL III 136.27 | quod est substantiae infinitum , pro qualis et pro quantus inuenitur ,
|
GL III 136.28 | qualis uero et quantus pro quis non . Virgilius in IIII
|
| G 246b21 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 136.29 | Aeneidos :
|
GL III 137.1 | « quis nouus hic nostris successit sedibus hospes ?»
|
GL III 137.2 | quis pro qualis . idem in VI :
|
| G 246b22 c |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 137.3 | « qui iuuenes ! quantas ostentant , aspice , uires !»
|
GL III 137.4 | qui pro quales . similiter aduerbium qui , quod est a nomine
|
GL III 137.5 | substantiuo quis , pro qualiter accipitur , qualiter uero pro qui , cuius
|
GL III 137.6 | propria significatio est propter quid , non accipitur . Terentius in
|
GL III 137.7 | Andria :
|
GL III 137.8 | « quis [ tibi ] uideor ? :: miser aeque atque ego »,
|
GL III 137.9 | quis pro qualis dixit . idem in Phormione :
|
GL III 137.10 | « quot me censes homines iam deuerberasse usque ad
|
GL III 137.11 | necem , /
|
GL III 137.12 | hospites † tunc ciues ? quo magis noui , tanto saepius »,
|
GL III 137.13 | quo pro quanto . idem in eunucho :
|
GL III 137.14 | « qui istuc ?»
|
| G 246b30 #1 |
MS➚ | | | | istúc:
|
GL III 137.15 | qui pro quomodo . idem in Andria :
|
GL III 137.16 | « qui ? quia te noui »,
|
GL III 137.17 | qui id est propter quid ?
|
GL III 137.18 | et hoc tamen et alia quoque omnia aduerbia interrogatiua ad multas
|
GL III 137.19 | tendunt species interrogationum , quomodo et supra dicta localia et
|
GL III 137.20 | temporalia . et sunt eadem et relatiua , ut cur , quia , διὰ τί καὶ διότι .
|
GL III 137.21 | Horatius in I carminum interrogatiue :
|
GL III 137.22 | « cur apricum /
|
GL III 137.23 | oderit campum ?».
|
GL III 137.24 | idem in eodem relatiue :
|
GL III 137.25 | « et altis urbibus ultimae /
|
GL III 138.1 | stetere causae , cur perirent /
|
GL III 138.2 | funditus »,
|
GL III 138.3 | cur διόπερ . idem in eodem :
|
GL III 138.4 | « neu miserabiles /
|
GL III 138.5 | decantes elegos , cur tibi iunior /
|
GL III 138.6 | laesa praeniteat fide »,
|
GL III 138.7 | cur διότι . quia similiter Virgilius in V interrogatiue :
|
GL III 138.8 | « heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi ?».
|
| G 246b41 d |
MS➚ | | | m.l. | heu .. etc.: virgilius
|
| G 247a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | fave brigita
|
GL III 138.9 | Terentius uero in adelphis :
|
GL III 138.10 | « quia praeter spem euenit »,
|
GL III 138.11 | relatiue dixit , διότι . omnes enim species causarum eis respondentur ,
|
GL III 138.12 | quomodo illis omnes species localium uel temporalium aduerbiorum uel
|
GL III 138.13 | nominum . quae uero non ad diuersas pertinent species , aduerbia
|
GL III 138.14 | interrogatiua esse non possunt , ut hortandi heia , uocandi heus , respondendi
|
GL III 138.15 | hem et similia . inuenitur quisque pro quicumque , qualisque pro
|
GL III 138.16 | qualiscumque . similiter aduerbia quoque pro quocumque ,
|
GL III 138.17 | quaque pro quacumque , quandoque pro quandocumque
|
GL III 138.18 | [ Virgilius
|
GL III 138.19 | in VII :
|
GL III 138.20 | « o matres , audite ubi quaeque , Latinae »,
|
GL III 138.21 | pro quaecumque ; potest tamen hic ubi pro ubicumque accipi ].
|
GL III 138.22 | quorsum quoque ex quo et uersum compositum tam
|
GL III 138.23 | interrogatiuum quam relatiuum et infinitum esse potest omnium localium ad
|
GL III 138.24 | regionem aliquam uergere demonstrantium , ut si interrogem quorsum
|
GL III 138.25 | uadis ? bene redditur horsum , istorsum , sursum , deorsum ,
|
GL III 138.26 | dextrorsum , sinistrorsum , orientem uersus , occidentem uersus et
|
GL III 138.27 | similia . idem et relatiuum est , cum grauatur , ut si dicam quorsùm
|
| G 247a13 #1 |
MS➚ | | | | íi:
|
GL III 138.28 | ille ierat , et ego ii , et infinitum , ut quorsùm ille uadit , et tu uade .
|
GL III 139.1 | quoad quoque et infinitum et interrogatiuum et relatiuum est .
|
GL III 139.2 | accipitur enim pro quousque et pro quando , quod triplicem habet
|
GL III 139.3 | significationem , ut ostendimus . Terentius in Phormione :
|
GL III 139.4 | « quid ? senem /
|
GL III 139.5 | quoad expectatis uestrum ?»
|
GL III 139.6 | interrogatiue dixit . idem et relatiuum est , ut quoad iussisti , parui ,
|
GL III 139.7 | infinitum : quoad libet , scribo . similiter quousque , usque ad quod
|
GL III 139.8 | tempus uel usque ad quem locum , et interrogatiuum et relatiuum et
|
GL III 139.9 | infinitum potest esse : interrogatiuum , ut Cicero in I inuectiuarum :
|
GL III 139.10 | « quousque tandem abutere , Catilina , patientia nostra ?»,
|
GL III 139.11 | relatiuum , ut quousque uisum est doctori , didici , infinitum , ut
|
GL III 139.12 | quousque uideatur tibi , uenio . et localia quidem aduerbia frequentissime
|
GL III 139.13 | pro temporalibus ponunt auctores , temporalia uero pro localibus
|
GL III 139.14 | nusquam , ut Virgilius in V :
|
| G 247a29 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 139.15 | « hic patris Aeneae suspensam blanda uicissim /
|
GL III 139.16 | gaudia pertemptant mentem »,
|
GL III 139.17 | hic pro tunc . idem in II Aeneidos :
|
| G 247a31 #2 |
MS➚ | | | | híc:
|
| G 247a31 c |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 139.18 | « inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto »,
|
GL III 139.19 | inde pro postea et deinde .
|
GL III 139.20 | quoniam de his , quae loco articulorum accipi possunt apud Latinos ,
|
GL III 139.21 | in supra dictis ostendimus et de generaliter infinitis uel relatiuis uel
|
GL III 139.22 | interrogatiuis nominibus , quae relationis causa stoici inter articulos ponere
|
GL III 139.23 | solebant , et de aduerbiis , quae uel ex eis nascuntur uel eorum diuersas
|
GL III 139.24 | sequuntur significationes , consequens esse existimo , de pronominum quoque
|
GL III 139.25 | constructione disserere . articuli enim cum nominibus in oratione
|
GL III 139.26 | accipiuntur , ea uero pro nominibus . neque apud Graecos tamen pronomina
|
GL III 139.27 | demonstratiua , quippe praesentes ostendentia personas , quae in prima sunt
|
GL III 139.28 | cognitione , articulorum esse possunt capacia praepositiuorum , quibus
|
| G 247a42 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | cognitione: .i. ut hic
|
| G 247b1 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | quibus: .i. articulis
|
| G 247b m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | grácad ['croaking']
|
GL III 139.29 | Latinitas caret , sicut docuimus . et manifestum , quod ideo et casus recipiunt
|
GL III 139.30 | pronomina , ut pro toto nomine subeant , id est pro omnibus eius casibus ,
|
GL III 140.1 | personarumque omnium discretiua sunt , ut quod deest nomini , id est
|
GL III 140.2 | personarum discretionem , ea loco illorum prolata compleant , et nominis
|
GL III 140.3 | quidem habent casus , uerbi uero personas . itaque undique declinantur duas
|
GL III 140.4 | generales declinationes assumentia , unam nominis , alteram uerbi , nec per
|
GL III 140.5 | confusionem , sed per aptissimam partitionem : terminationi enim iniecerunt
|
GL III 140.6 | casualem declinationem , principio uero personarum diuisionem . est enim
|
GL III 140.7 | planum , quod , si in eadem parte duae fierent declinationes , contingebat
|
GL III 140.8 | casus mutationem impedimento fieri personarum discretioni , et contra
|
GL III 140.9 | personarum transitione corrumpi casuum proprietatem , quare casum
|
GL III 140.10 | quidem discernens efficit mei , mihi , me , personam uero mei , tui , sui ,
|
GL III 140.11 | personam uero et casum mei , tibi . et in omnibus definitum est supra
|
GL III 140.12 | dictis , id est personis et casibus , in quibus etiam numeri manifestantur
|
GL III 140.13 | propter distributionem , quae in utramque partem eorum discessit , id est
|
GL III 140.14 | principium et finem . utraque tamen declinatio tam casuum quam
|
GL III 140.15 | personarum ad proprias partes absistens , id est ad nomen et ad uerbum ,
|
GL III 140.16 | fine utebatur , ut bonus , bona , bonum , boni , bonae , boni , scribo ,
|
GL III 140.17 | scribis , scribit . non arbitror necessarium esse , si quis quaerat : quare
|
GL III 140.18 | autem in pronomine non concedebat personis magis terminatio ,
|
GL III 140.19 | quaemadmodum in uerbis , quam principium ? quia oportebat semel uni concedere
|
GL III 140.20 | parti finem et , si est dicendum , rationabiliter casuali , quippe cum prius
|
GL III 140.21 | est nomen uerbo , quemadmodum ostendimus , et manifestum , quod eius
|
GL III 140.22 | proprietas , id est casus , iure obtineat finem . praeterea pronomen est , quod
|
GL III 140.23 | pro nomine accipitur et imitatur nomen . et certum quod accidentium est
|
GL III 140.24 | eius significationi , id est substantiae , quae innascitur , persona . et si
|
GL III 140.25 | terminatio obtinet maxime partes orationis , finis autem pronominis casus est ,
|
GL III 140.26 | obtinebit per finem , ut pronomen uocetur , quippe quo imitatur nominis
|
| G 247b34 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (finis .. nominis sine err.)
|
| G 248b m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | is tana andub ['The ink is thin']
|
GL III 141.1 | proprietatem , id est casum , quamuis etiam uerbi subiit proprietas , id est
|
GL III 141.2 | persona .
|
GL III 141.3 | oportere iudico , antequam de singulorum constructione pronominum
|
GL III 141.4 | dicam , disserere de eorum proprietatibus , ex quibus manifestum tradendae
|
GL III 141.5 | fiat documentum constructionis .
|
GL III 141.6 | quoniam igitur praedictum est de praecipua et singulari
|
GL III 141.7 | demonstratione pronominis , quae fit in utraque parte , in principio personarum , in
|
GL III 141.8 | fine casuum , de ceteris uideamus . apud Graecos alia sunt
|
GL III 141.9 | demonstratiuorum pronominum absoluta , alia discretiua . absoluta dicuntur , quae non
|
GL III 141.10 | egent alterius adiunctione personae , quae ἐγκλιτικά , id est inclinatiua apud
|
GL III 141.11 | illos sunt , ut εἶδέν με , ἐλάλησέν μοι ; discretiua sunt , quae egent
|
GL III 141.12 | adiunctione aliarum personarum , quae ὀρθοτονούμενα uocant , ut εἶδεν
|
GL III 141.13 | ἐμέ , οὐκ ἐκεῖνον : necesse est enim aliam inferre personam , quomodo in
|
GL III 141.14 | comparatiuis nominibus necesse est ad alias ea fieri personas , absoluta
|
GL III 141.15 | uero eorum , id est positiua , per se proferuntur . apud nos autem
|
GL III 141.16 | pronomina eadem et discretiua sunt , ut uidit me uel uidit me , illum
|
GL III 141.17 | autem non . nominatiuus tamen primae uel secundae personae
|
GL III 141.18 | pronominum , si uerbo iungatur , quia uerbum per se absolutam magis personam
|
GL III 141.19 | significat , plerumque discretiuus est , ut ego dico , ille autem non .
|
GL III 141.20 | accidit pronomini relatio in tertia persona , per quam praedicta
|
GL III 141.21 | nomina per recordationem pronominantur , id est per pronomen
|
GL III 141.22 | significantur , ut Iuppiter postquam Troas et Hectora nauibus appulit ,
|
GL III 141.23 | ipse reiecit oculos claros . et sciendum , quod demonstratiua
|
GL III 142.1 | pronomina non aliquorum praedictorum loco nominum , quomodo relatiua , sed
|
GL III 142.2 | eorum , quae proferri demonstratiue non possunt , accipiuntur , relatiua uero
|
GL III 142.3 | praedictorum quidem loco nominum , sed quae iterum accipi non possunt .
|
GL III 142.4 | si quis enim pro ipse reiecit oculos claros , ponat iterum Iuppiter ,
|
GL III 142.5 | non colligit duas orationes ad Iouem , sed quasi principium alterius facit
|
GL III 142.6 | orationis . potest autem proprium nomen et ad diuersas proferri
|
GL III 142.7 | personas , ut si dicam Aiax uenit ad Troiam , Aiax fortiter pugnauit
|
GL III 142.8 | contra Troianos , dubium , an de eadem dicam persona , cum duo eiusdem
|
GL III 142.9 | nominis fuerint , ad quos supra dicti actus pertinere possunt ; sin
|
GL III 142.10 | autem dicam Aiax uenit ad Troiam , idem fortiter pugnauit contra
|
GL III 142.11 | Troianos , de una intellego persona . in omnibus igitur relatiuis
|
GL III 142.12 | pronominibus una eademque est oratio ex supra dicto nomine pendens . licet
|
GL III 142.13 | autem pro relatiuis pronominibus nomina ponere et orationem mutare , ut
|
GL III 142.14 | Iuppiter tonat , Iuppiter fulminat ; eae enim orationes singulae per
|
GL III 142.15 | se possunt proferri et inuicem conuerso ordine praepostere dici , cum
|
GL III 142.16 | non ad priorem refertur secunda , quod facit pronomen relatiuum , quod
|
GL III 142.17 | ad praedictum nomen refertur . quotiens uero ille uel hic non
|
GL III 142.18 | ostendendum ante oculos aliquid referunt , oportet intellegere , quod eorum
|
GL III 142.19 | demonstratio ad intellectum refertur ; itaque quaedam sunt oculorum
|
GL III 142.20 | demonstratiua , ut ego et tu , quaedam et oculorum et intellectus :
|
GL III 142.21 | oculorum , ut :
|
GL III 142.22 | « hic uir , hic est , tibi quem promitti saepius audis »;
|
| G 248b1 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | hic .. etc.: virgilius
|
GL III 142.23 | intellectus , ut :
|
GL III 142.24 | « hic pietatis honos ? sic nos in sceptra reponis ?».
|
| G 248b2 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | hic .. etc.: virgilius
|
GL III 142.25 | praeterea sola pronomina diuersis uocibus diuersas tertias faciunt
|
GL III 142.26 | personas , cum uerba una uoce ad plures personas pertineant tertias :
|
GL III 142.27 | dicimus enim scribit Probus uel Seruius , uel quicumque potest hunc actum
|
GL III 142.28 | suscipere , non tamen hoc etiam in pronominibus . nam relatiua quidem
|
GL III 142.29 | sunt ipse uel is uel sui , quod est primitiuum , demonstratiua uero
|
GL III 142.30 | hic , iste uel ille . sed interest , quod ille spatio longiore
|
GL III 143.1 | intellegitur , iste uero propinquiore , hic autem non solum de praesente ,
|
GL III 143.2 | uerum etiam de absente possumus dicere , ad intellectum referentes
|
GL III 143.3 | demonstrationem , ut praedictum est , ut :
|
GL III 143.4 | « hoc regnum dea gentibus esse »
|
| G 248b12 d |
MS➚ | | | m.l. | hoc .. etc.: virgilius
|
GL III 143.5 | Virgilius in I [ ad absentem Carthaginem retulit demonstrationem ]; iste
|
GL III 143.6 | uero plerumque ad oculorum demonstrationem profertur . Virgilius in VI :
|
| G 248b14 e |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 143.7 | « non hoc ista sibi tempus spectacula poscit »;
|
GL III 143.8 | inueniuntur tamen etiam hoc de absentibus protulisse auctores , uel de eis ,
|
| G 248b16 #2 |
MS➚ | | | | éis:
|
GL III 143.9 | quae cerni non possunt , ut supra dictum est . Virgilius in XI :
|
| G 248b17 f |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
| G 249a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | ...?
|
GL III 143.10 | « sed nunc est omnia quando /
|
GL III 143.11 | iste animus supra ».
|
GL III 143.12 | Terentius in adelphis :
|
GL III 143.13 | « iste tuus ipse sentiet /
|
GL III 143.14 | posterius »,
|
GL III 143.15 | cum de absente Aeschino dicat . ille quoque , cum est etiam relatiuum ,
|
GL III 143.16 | potest tam de absente quam de praesente accipi , ut :
|
GL III 143.17 | « sic Iuppiter ille monebat »,
|
GL III 143.18 | et :
|
GL III 143.19 | « tune ille Aeneas ?»,
|
GL III 143.20 | et :
|
GL III 143.21 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena /
|
GL III 143.22 | carmen ».
|
GL III 143.23 | licet tamen per figuram conuersionis , id est κατ ᾽ ἀποστροφήν , absentis
|
GL III 143.24 | quasi praesentis loquendo uti secunda persona , ut Iuuenalis in II :
|
GL III 143.25 | « tune duos una , saeuissima uipera , cena , /
|
GL III 143.26 | tune duos ?».
|
GL III 143.27 | quomodo tamen apud Graecos additur ι quibusdam pronominibus ad
|
GL III 144.1 | uim significationis intendendam , ut ἐκεινοσί , οὑτοσί , ὁδί , sic etiam apud
|
GL III 144.2 | nos met , te , pte , ce appositae intendunt significationem , ut egomet ,
|
GL III 144.3 | tute , meapte , nostrapte , huiusce , de quibus , cum de pronomine
|
GL III 144.4 | tractabamus , latius diximus .
|
GL III 144.5 | definiuntur autem personae pronominum non solum demonstratione ,
|
GL III 144.6 | quae praesentium cognitionem sub oculis ostendit , sed etiam relatione ,
|
GL III 144.7 | quae absentium recognitionem habet . itaque bene dicebat Aristarchus ,
|
GL III 144.8 | coniuga esse personis pronomina , cum similiter et coniuncte per omnes
|
GL III 144.9 | personas definiuntur uel demonstratione uel relatione , uerba uero inconiuga ,
|
GL III 144.10 | cum in prima quidem et secunda persona finiuntur , in tertia uero non ,
|
GL III 144.11 | nisi praecipuus sit ad aliquem unum pertinens actus , ut fulminat et
|
GL III 144.12 | tonat de Ioue solo intellegimus , non quod uerbum tertiae personae
|
GL III 144.13 | finitum est , sed quod is , qui eius significationem agit , proprium habet
|
GL III 144.14 | hunc actum . manifestum est igitur , quod ideo diuersae sunt pronominis
|
GL III 144.15 | positiones in tertia persona , ne una uoce diuersae significentur personae .
|
GL III 144.16 | consequebatur enim , ut ipsae quoque infinitae essent , quomodo in uerbis
|
GL III 144.17 | tertiae personae , quod contrarium erat proprietati pronominum , quippe ,
|
GL III 144.18 | cum una dictio plura significat , infinitatis causa fit ; praeterea aliae
|
GL III 144.19 | quidem partes casuales a nominatiuo genetiuum et ceteros casus ad
|
GL III 144.20 | consequentiam nominatiui solent perficere .
|
GL III 144.21 | principalia uero pronomina , id est ego , tu , mei , tui , sui , mihi ,
|
GL III 144.22 | tibi , sibi , positiue magis per singulos casus declinantur , cum non potest
|
GL III 144.23 | ego secundum rationem casualium mei genetiuum adhibere , neque
|
GL III 144.24 | tamen mei genetiuus mihi et me oportune asciscit , numeris
|
| G 249a8 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.d. | asciscat: .i. assumat
|
GL III 144.25 | quoque positiue commutatis , ego , mei , nos ; tu , tui , uos . nullus enim
|
| G 249a9 #1 |
MS➚ | | | | commotatís:
|
| G 249 m.i. c |
MS➚ | | | m.i. | Ox XV
|
GL III 144.26 | genetiuus , qui non ex nominatiuo fit , conuenienter declinatus potest
|
GL III 145.1 | numerum pluralem nominatiuo consequentem exhibere ; declinatus enim a
|
GL III 145.2 | nominatiuo congrue huic condeclinat tam sequentes casus quam numeros .
|
GL III 145.3 | itaque ἑτερόκλιτα , id est diuersiclinia , necessario consequetur aliquis
|
GL III 145.4 | nominatiuus aptus genetiuo , ex quo reliquae figurationes tam numerorum
|
GL III 145.5 | quam casuum redduntur , ut itineris genetiuus fecit itineri et itinera ,
|
GL III 145.6 | et ex hoc nominatiuus quoque itiner necessario accipitur ; similiter
|
GL III 145.7 | precis et uicis et frugis et lateris , qui sunt genetiui , faciunt
|
GL III 145.8 | preci et uici et frugi et lateri , et preces , uices , fruges ,
|
GL III 145.9 | lateres ; quapropter oportune inerunt nominatiui supra dictis nominibus et
|
GL III 145.10 | prex et uix et frux uel frugis et later . ergo mei genetiuus
|
GL III 145.11 | non declinatus , sed positiue factus consequentiam tam casuum quam
|
GL III 145.12 | numerorum recusauit , ille autem et iste et similia , cum genetiuum a
|
GL III 145.13 | nominatiuo habent declinatum , habuerunt etiam reliquos casus et numeros
|
GL III 145.14 | consequentes .
|
GL III 145.15 | sed forte quaerat aliquis cur consequentiam euitarunt pronomina et
|
GL III 145.16 | cur non omnia ? nominum positio inuenta est ad significationem
|
GL III 145.17 | qualitatum uel communium uel propriarum , quae sunt innumerabiles , ut homo ,
|
GL III 145.18 | Plato . et quoniam neque demonstrationem habent ea neque relationem ,
|
GL III 145.19 | quibus finiuntur personae pronominum , innumerabilis in eis , id est
|
GL III 145.20 | nominibus , positio fiebat , ut singulorum figuratio nominum singulis reddat
|
GL III 145.21 | suppositorum suam qualitatem , quare non mediocriter disturbant qualitatis
|
GL III 145.22 | significationem , cum in unam concidant uocem nominum positiones tam in
|
GL III 145.23 | propriis quam in appellatiuis . inde caruit definitione persona ea , quae in
|
GL III 145.24 | nomine ipso intellegitur ; nec mirum , cum propria quoque nomina ,
|
GL III 146.1 | quamuis ideo ponantur , ut unumquemque ab aliis omnibus discernant , incerta
|
GL III 146.2 | sint tamen , cum non possint omnes eius qualitates , quae illum separant
|
GL III 146.3 | ab aliis omnibus , ostendere absque demonstrationis auxilio , quae fit per
|
GL III 146.4 | pronomen . quamuis enim sciamus , quod poëta sit Virgilius et filius
|
GL III 146.5 | Maronis , cernentes eum , si posset fieri , nesciebamus , eius esse hoc nomen ,
|
GL III 146.6 | nisi si qui nobis eum demonstrans dixisset : hic est Virgilius .
|
GL III 146.7 | propter quod per singulas figurationes separatus nominatiuus exigebat obliquos
|
| G 249b1 #1 |
MS➚ | | | m.l. | . (exigebatur Ms. exigebat H.)
|
GL III 146.8 | casus congruos proprietatis suae , ne fieret significatio tam confusa . inde
|
GL III 146.9 | etiam genera necessario subeunt , ut cum qualitate figurationis discernant
|
GL III 146.10 | etiam genus . inde inuentae sunt etiam adiectiuae positiones , ut
|
GL III 146.11 | consequentia nominibus communibus uel propriis compleantur , ut equo albus
|
GL III 146.12 | uel fortis , Platoni uero sapiens uel bonus adicitur , Marti Gradiuus
|
| G 249b7 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . (grandivus Ms. Gradivus H.)
|
GL III 146.13 | et alia multa , quae possunt accidere . unde etiam compositiones sunt
|
GL III 146.14 | inuentae , ut beneficus , maleficus , omnipotens , quae ex accidentibus
|
GL III 146.15 | conficiebantur [ quae sunt qualitatis uel quantitatis ]. pronomina uero
|
GL III 146.16 | ea , quae ad nihil aliud aspiciunt per demonstrationem nisi ad propriam
|
GL III 146.17 | aliquam substantiam et ad ei accidentes qualitates , quae possunt oculis
|
GL III 146.18 | conspici , ut album uel nigrum , longum uel breue ( uoce
|
GL III 146.19 | autem ipsa pronominis non manifestantur nisi substantiae ), iure
|
GL III 146.20 | plurimas recusauerunt uocum figurationes , quippe cum singulae earum per
|
GL III 146.21 | singulos casus pro omnibus accipiantur nominibus : in omnibus enim rebus
|
GL III 146.22 | substantiae quidem singulae sunt , qualitates uero multae , quae nomine
|
GL III 146.23 | uolunt intellegi . quod si uerum est , naturaliter abstitit ab eis nominum
|
GL III 146.24 | consequens declinatio , ne , cum pro omnibus accipiantur nominibus , uni
|
| G 249b20 #3 |
MS➚ | | | m.l. | . (pro omnibus: vel pro nominibus add. prima man. sup. lin.)
|
| G 249b m.i. a |
MS➚ | | | m.i. | spiritui sancto semper dignissima gloria
|
GL III 146.25 | eorum terminationi succedant . et cum unicam ad omnia , quae sunt ,
|
GL III 146.26 | habeant significationem , ut una uoce generali proprietates omnium
|
GL III 147.1 | demonstrent , unicam habuerunt etiam uocis declinationem , ut singulas uarient
|
GL III 147.2 | personarum et casuum prolationes , nulli obnoxia regulae , quae in unicis
|
GL III 147.3 | nec locum habere uocibus poterat . manifestum est autem , quod et prima
|
GL III 147.4 | et secunda persona , in quibus sola est demonstratio , singulas habent uoces .
|
GL III 147.5 | itaque genera quoque omnia non abscisa propriis terminationibus , sed per
|
GL III 147.6 | eundem finem congruam habuerunt positionem , quippe cum per ea
|
GL III 147.7 | demonstratio substantiam per se significat absque discretione generum . ille
|
GL III 147.8 | autem et ipse et hic et iste et is , quia in diuersis tertiis
|
GL III 147.9 | poterant esse personis absentibus uel praesentibus et longe uel iuxta positis ,
|
GL III 147.10 | definitionis causa manifestandae etiam genus cum consequenti declinatione
|
GL III 147.11 | acceperunt .
|
GL III 147.12 | quemadmodum nomina , sic etiam pronomina per singulos casus
|
GL III 147.13 | similiter cum uerbis construuntur . et nominatiuis quidem intransitiue ,
|
GL III 147.14 | obliquis uero transitiue uerba coniunguntur , ut Theoctistus uel iste currit ,
|
GL III 147.15 | Theoctisti uel istius misereor , Theoctisto uel isti praebeo ,
|
GL III 147.16 | Theoctistum uel istum uideo . ablatiuus etiam ceteros obliquos sequitur ,
|
GL III 147.17 | Theoctisto uel isto gaudeo ; nam uocatiuus quoque intransitiue
|
GL III 147.18 | secundis adiungitur uerborum personis , cum proprius sit naturaliter secundae
|
GL III 147.19 | personae , ut Theoctiste uel tu noster doctor legis uel lege .
|
GL III 147.20 | Virgilius in X :
|
GL III 147.21 | « uigilasne deum gens /
|
GL III 147.22 | Aenea ? uigila ».
|
GL III 147.23 | obliqui tamen constructionem uerborum , quae fit intransitiue cum
|
GL III 147.24 | nominatiuis , excipiunt transitiue , nisi sint uerba absoluta , ut
|
GL III 147.25 | Theoctistus uel iste uiuit , spirat , floret , uiget et similia : ea enim non egent
|
GL III 148.1 | obliquorum adiunctione , id est transitione in alias personas , affectus
|
GL III 148.2 | tamen singulorum ostendentibus uerbis , ut ego doceo illum uel
|
GL III 148.3 | Theoctistus docet Priscianum , ego doceor ab isto , tu doceris ab illo .
|
GL III 148.4 | sciendum autem , quod impersonalia , siue transitiue siue intransitiue
|
GL III 148.5 | proferantur , obliquis casibus iunguntur , nisi per defectionem proferantur :
|
GL III 148.6 | intransitiue , ut curritur a me pro curro uel statur a te pro
|
GL III 148.7 | stas uel sedetur ab illo pro sedet ille ; quamuis in eis quoque
|
GL III 148.8 | potest ipsa res intellegi uoce passiua , ut curritur cursus et
|
GL III 148.9 | bellatur bellum , unde etiam , si non addatur a quo , potest tamen sensum
|
GL III 148.10 | complere ipsius rei , quae agitur . Virgilius in VII :
|
GL III 148.11 | « certatur comminus armis ».
|
GL III 148.12 | Terentius in eunucho :
|
GL III 148.13 | « quid agitur ? :: statur ».
|
GL III 148.14 | transitiue , ut miseret me tui , pudet te mei , paenitet illum sui . mei
|
GL III 148.15 | autem et tui et sui genetiuos hic intellegimus primitiuorum , qui
|
GL III 148.16 | iidem et possessiuorum sunt genetiui . nec mirum , eandem uocem
|
GL III 148.17 | mutatione significationis ad aliam speciem transire , cum soleat diuersa
|
GL III 148.18 | significatio easdem uoces etiam ad alias partes transferre , ut nomina in
|
GL III 148.19 | aduerbia , « sublime uolat » pro sublimiter , « sole recens orto » pro recenter ,
|
GL III 148.20 | et contra aduerbia in nomina , ut « sponte sua », et « mane nouum », et
|
GL III 148.21 | participia in nomina , ut amans ὁ ἐραστής , sapiens ὁ σοφός ,
|
GL III 148.22 | doctus ὁ εὐπαίδευτος , factum τὸ ἔργον ; carent enim tempore in his
|
GL III 148.23 | significationibus . igitur non uoces magis ualent in partitione dictionum quam
|
GL III 148.24 | earum significationes .
|
GL III 148.25 | loco nominum pronomina ponuntur , non , ut quidam existimant ,
|
GL III 148.26 | propter nominum ignorantiam . quae enim ignorantia nominum est , cum dicat
|
GL III 148.27 | Aeneas ad Didonem :
|
GL III 149.1 | « ego te , quae plurima fando /
|
GL III 149.2 | enumerare uales »?
|
GL III 149.3 | sed manifestum , quod quia non possunt nomina in prima et secunda esse
|
GL III 149.4 | persona , ut ostendimus . at dicet aliquis : quid igitur ? non etiam
|
GL III 149.5 | ignoratis nominibus dicimus ego et tu ? ad quem respondendum est ,
|
GL III 149.6 | quod ex accidente hoc fit [ id est demonstratione propriae qualitatis ], cum
|
GL III 149.7 | similiter etiam cognita nomina pronominalem saepe exigunt constructionem .
|
GL III 149.8 | non minus tamen sic quoque loco eorum accipiuntur . ui enim proprium
|
GL III 149.9 | nomen intellegitur per pronomen : non dico uocis nomen , sed quod ex ea
|
GL III 149.10 | ostenditur , id est propria qualitas suppositi , in qua sunt propria nomina .
|
GL III 149.11 | quamobrem ad nihil utile pertinent pronomina , si carent personis
|
GL III 149.12 | ostendentis et eius , qui ostenditur . itaque cum scribuntur per se pronomina ,
|
GL III 149.13 | nimium infinita sunt , scilicet cum sua materia excidunt [ id est
|
GL III 149.14 | demonstratione qualitatis propriae ]. unde rationabiliter , qui sibi inuicem
|
GL III 149.15 | scribunt , solent nomina praeponere propria , quibus sine perfectio orationis
|
GL III 149.16 | non constaret , cum ponantur pronomina tam primae quam secundae
|
GL III 149.17 | personae propter accidentes actus tam scribenti quam illi ad quem scribit .
|
GL III 149.18 | praepositis igitur nominibus propriis , ut Cicero Bruto , ui ad ea
|
GL III 149.19 | demonstrationes faciunt pronomina . si enim ponam ego tibi et dudum
|
GL III 149.20 | scripsi , ostendit per pronomen ego nominis praepositum
|
GL III 149.21 | nominatiuum , per tibi autem datiuum secundae personae , qui loco datiui
|
GL III 149.22 | nominis praepositi accipitur . nec dubium est , quod sublatis nominibus
|
GL III 149.23 | antepositis etiam pronomina infinita fiunt .
|
GL III 149.24 | est autem causa , propter quam nomina non possunt accipi in prima
|
GL III 149.25 | et secunda persona , quam superius quoque diximus , uel quod substantiae
|
GL III 149.26 | et qualitates generales et communes et speciales et indiuiduae , in quibus
|
GL III 149.27 | sunt nomina , non habent certam discretionem personarum , ut puta
|
GL III 149.28 | omnis homo et substantia potest dici et animal et homo , et nominari
|
GL III 149.29 | Plato uel Cicero uel Virgilius uel quodcumque ex propriis nominibus
|
GL III 149.30 | potest imponi uni alicui ex omnibus . prima autem persona ad nullum
|
GL III 149.31 | pertinet nisi ad ipsum qui loquitur ; nec secunda ad alium nisi ad eum
|
GL III 150.1 | in quem intenditur sermo uel propter hoc autem uel etiam propter illud ,
|
GL III 150.2 | quod non ipsi nobis imponimus nomina , quod suum est primae personae ,
|
GL III 150.3 | nec ad eos qui nascuntur intendentes sermonem , quod est secundae
|
GL III 150.4 | personae , eorum positionem ( id est nominationem ) facimus . necesse est
|
GL III 150.5 | ergo in tertiam personam concedere nomina per omnes casus absque
|
GL III 150.6 | uocatiuo , qui primus transfert positionem a tertia persona ad secundam ,
|
GL III 150.7 | propterea quod per eum fit demonstratio praesens eius , in quem facta sit
|
GL III 150.8 | positio nominis . illud quoque manifestum , quod a nobis uerba facientes ,
|
GL III 150.9 | id est proferentes , ad alias debemus ea personas intendere . et apparet ,
|
GL III 150.10 | quod non licet nominibus uti , quod tertiarum sunt ea personarum , sed
|
GL III 150.11 | ratio exigit a prima ad secundam fieri uerba ; quamobrem subierunt
|
GL III 150.12 | pronomina , hoc quod non poterat nomen complentia , cum dicimus ego
|
GL III 150.13 | tibi scripsi .
|
GL III 150.14 | praedicta autem est causa , quapropter pronomen unum pro omnibus
|
GL III 150.15 | accipitur nominibus , id est quod demonstrationem uel relationem habet
|
GL III 150.16 | alicuius certae substantiae , quae in omnibus propriis est nominibus , una
|
GL III 150.17 | eademque uoce significanda . nemo tamen putet , quod nihil usus habeant
|
GL III 150.18 | tertiae pronomina personae , cum omnia nomina in eam possunt personam
|
GL III 150.19 | accipi , et dicat : si possent in prima et secunda inueniri nomina persona ,
|
GL III 150.20 | fortassis nec excogitarentur pronomina . nam possumus ad hoc dicere ,
|
GL III 150.21 | quod pronomina semel nominum loco nata ex accidente habuerunt etiam
|
GL III 150.22 | demonstrationem ; sub oculis enim omnes eorum personae plerumque
|
GL III 150.23 | cernuntur . itaque praecipuum habuerunt accidens demonstrationem , quae
|
GL III 150.24 | profecta per coniunctionem primae et secundae personae peruenit etiam
|
GL III 150.25 | ad tertiam . non igitur quod non habet tertias personas nomen , ideo
|
GL III 150.26 | excogitata sunt pronomina , sed quoniam expers est demonstrationis , quae
|
GL III 150.27 | est in pronominibus . itaque inest utrumque in illo Virgiliano :
|
GL III 150.28 | « hic Caesar et omnis Iuli /
|
GL III 150.29 | progenies »,
|
GL III 151.1 | satis necessarium . quia enim cernitur Augustus , demonstratione usus
|
GL III 151.2 | est per pronomen , quae nomine fieri non poterat hic ; ut autem
|
GL III 151.3 | qualitatem quoque propriam ostenderet personae , quam demonstraret , addidit
|
GL III 151.4 | Caesar .
|
GL III 151.5 | his itaque ita se habentibus certum est , quod , si dicam
|
GL III 151.6 | Priscianus scribo et his similia , sine dubio incongrue dico , nec propter
|
GL III 151.7 | aliud quid nisi propter personarum inconsequentiam : tertiae enim personae
|
GL III 151.8 | est nomen , uerbum uero primae ; est igitur consequens , quod in duabus
|
GL III 151.9 | tertiis profertur , ut Priscianus scribit . non tamen omnino ubique hoc
|
GL III 151.10 | obseruamus ; quae enim substantiam significant uerba uel nominationem ,
|
GL III 151.11 | asciscunt aptissime nomina et in prima et in secunda persona , id quod
|
GL III 151.12 | est in aliis inconsequens , ut « sum pius Aeneas », Cicero nominor et his
|
GL III 151.13 | similia , quamuis auctores inueniantur licentia solita utentes et aliis quoque
|
GL III 151.14 | uerbis primae uel secundae personae coniungentes nomina , ut Homerus :
|
GL III 151.15 | « Φοῖβον Ἀπόλλωνα χρυσάορον , ὅς σε πάρος γε /
|
GL III 151.16 | ῥύομαι ».
|
GL III 151.17 | Euripides in Hecuba :
|
GL III 151.18 | « ἥκω νεκρῶν κευθμῶνα καὶ σκότου πύλας /
|
GL III 151.19 | λιπὼν * Πολύδωρος ».
|
GL III 151.20 | idem in Bacchis :
|
GL III 151.21 | « ἥκω Διὸς παῖς τήνδε Θηβαίαν κατὰ /
|
GL III 151.22 | Διόνυσος ».
|
GL III 152.1 | Thucydides : « ἥκω Θεμιστοκλῆς παρά σε », in quibus omnibus
|
GL III 152.2 | deest ego ; nostri quoque , ut Iuuenalis in IIII :
|
GL III 152.3 | « nam cum sis conuiua mihi promissus , habebis /
|
GL III 152.4 | Euandrum , uenies Tirynthius aut minor illo /
|
GL III 152.5 | hospes »,
|
GL III 152.6 | deest enim tu .
|
GL III 152.7 | supra dictis uero , id est substantiuis , et sine pronomine bene omnes
|
GL III 152.8 | adiunguntur personae et uocatiuis uerbis . cum enim ipsa uerba per se
|
GL III 152.9 | substantiam uniuscuiusque propriam colligant uel substantiae nominationem ,
|
GL III 152.10 | necessario relictis pronominibus , quae ipsa quoque substantiam quantum
|
GL III 152.11 | ad uocem solam significant , ad nomina se applicant , quae propriam
|
GL III 152.12 | qualitatem demonstrant , ut homo sum , Apollonius uocor ; unde ego
|
GL III 152.13 | sum uel ego uocor per se nemo dicit , cum duplicata substantiae
|
GL III 152.14 | demonstratio sine qualitate nihil perfectum significaret . non erat enim
|
GL III 152.15 | possibile propriam positionem , quae significatur nomine proprio , attribuere
|
GL III 152.16 | uoci communi , id est ad omnes generaliter pertinenti , quod est pronomen ,
|
GL III 152.17 | si diceremus ego sum , ego nominor , uerba ad pronomen referentes .
|
GL III 152.18 | nam significationem non propriae qualitatis , sed quae communiter
|
GL III 152.19 | omnibus accidit essentiae demonstratiuae faceremus , ad quam pertinet ego .
|
GL III 152.20 | eadem est ratio in ceteris quoque personis . manifestum est igitur , quod ,
|
GL III 152.21 | quia confitentur suam positionem nominum supra dicta uerba , id est
|
GL III 152.22 | nominationem , euocant ea a tertia ad primam , quando dico Priscianus
|
GL III 152.23 | sum uel Cicero uocor , cum specialem substantiam , quam pronomen
|
GL III 152.24 | additum demonstraret , habeat in se ipsum uerbum substantiuum uel
|
GL III 152.25 | uocatiuum .
|
GL III 152.26 | itaque frequenter inuenimus , demonstratiuis pronominibus sitis non
|
GL III 152.27 | posita supra dicta uerba tamen intellegi , ut Virgilius in VI :
|
GL III 153.1 | « hic Caesar et omnis Iuli /
|
GL III 153.2 | progenies ».
|
GL III 153.3 | adeoque demonstratio huius est causa , quod aduerbiis quoque
|
GL III 153.4 | demonstratiuis saepe positis , non est necesse addere supra dicta uerba , ut
|
GL III 153.5 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 153.6 | « tune ille Aeneas , quem Dardanio Anchisae ?».
|
GL III 153.7 | idem in III :
|
GL III 153.8 | « nam Polydorus ego ».
|
GL III 153.9 | idem in eodem :
|
GL III 153.10 | « ecce tibi Ausoniae tellus , hanc arripe uelis ».
|
GL III 153.11 | nec non etiam nomine substantiae posito frequenter deficiunt uerba
|
GL III 153.12 | substantiua . Lucanus in I :
|
GL III 153.13 | « quis furor , o ciues , quae tanta insania ferri !».
|
GL III 153.14 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 153.15 | « quis tibi tum , Dido , cernenti talia sensus ! /
|
GL III 153.16 | quosue dabas gemitus !».
|
GL III 153.17 | et qualis tamen et quantus positis infinitis , pro quibus etiam
|
GL III 153.18 | quis ponitur , saepius deficiunt uerba substantiua , quomodo etiam
|
GL III 153.19 | participiis , ut Iuuenalis in IIII :
|
GL III 153.20 | « o qualis facies et quali digna tabella !».
|
GL III 153.21 | Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 153.22 | « certe hinc Romanos olim , uoluentibus annis , /
|
GL III 153.23 | hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri , /
|
GL III 153.24 | qui mare , qui terras omni dicione tenerent , /
|
GL III 153.25 | pollicitus »
|
GL III 153.26 | ( non tamen etiam , si dicamus Cicero accuso , bene dicitur , ut si
|
GL III 153.27 | dicam Cicero sum ; non enim accusationis uerbum proprietatem sic
|
GL III 153.28 | significaret substantiae , quomodo substantiuum uerbum , uel nominationis ,
|
GL III 154.1 | quae per uocatiuum uerbum indicatur ). participiis quoque , quae tertiae
|
GL III 154.2 | sunt personae , quomodo nomina , substantiua bene sociamus uerba , ut
|
GL III 154.3 | possint loco trium uerbi personarum fungi , ut amatus sum , es , est ,
|
GL III 154.4 | doctus sum , es , est . quae si deficiant , infinita pro his subeunt
|
GL III 154.5 | nomina substantiae cum uerbo , ut ego sum , qui amor , id est ὁ
|
GL III 154.6 | φιλούμενος , uel tu es , qui amasti , id est ὁ φιλήσας ; haec enim desunt
|
GL III 154.7 | apud nos participia . et attende in his quoque quanta uis est substantiam
|
GL III 154.8 | significantium , quod et loco participii , quod et substantiam ipsius , qui
|
GL III 154.9 | agit uel patitur , et actum uel passionem significat , accipitur nomen
|
GL III 154.10 | substantiuum cum uerbo ( ut quid est amans ? qui amat , quid est
|
GL III 154.11 | nascens ? qui nascitur ) et loco uerbi participium cum uerbo
|
GL III 154.12 | substantiuo , ut pransus sum pro prandi , meritus sum pro merui . et
|
GL III 154.13 | nota , quod , cum et nomen , ut supra diximus , et uerbum substantiuum
|
GL III 154.14 | inuicem , hoc cum participio positum loco uerbi , illud cum uerbo loco
|
GL III 154.15 | participii fungitur , ad omnes quoque personas pronominum refertur : ego
|
GL III 154.16 | qui scripsi , tu qui scripsisti , ille qui scripsit . quomodo autem
|
GL III 154.17 | pronominibus uocatiua uerba non adiunguntur , sic nec participiis , quippe ad
|
GL III 154.18 | nominationem pertinentia . substantiua uero aptissime adiunguntur , cum
|
GL III 154.19 | actus uel passionis essentiam cum participiis significant , ut amatus
|
GL III 154.20 | sum , es , est .
|
GL III 154.21 | deinde dicendum de constructione pronominum ad uerba . obliqui
|
GL III 154.22 | casus pronominum omni modo ad uerba feruntur , quomodo et
|
GL III 154.23 | nominum , ut illius misereor , illi noceo , illum accuso , illo nitor . ex qua
|
GL III 154.24 | constructione intellegitur , qualis nascitur affectus personae , sed non
|
GL III 154.25 | reciprocatur , quod dicimus . non enim omnia uerba obliquos desiderant
|
GL III 154.26 | casus nominum uel pronominum , quomodo omnes obliqui casus uerba
|
GL III 154.27 | desiderant , quoniam quaedam ex his perfecta sunt et absoluta , quaedam
|
GL III 154.28 | defectiua , ut si dicam ambulat homo , uiuit , currit , sedet , similia ,
|
GL III 155.1 | quae sunt absoluta , non egent obliquis casibus ; sin dicam accusat ,
|
GL III 155.2 | uidet , insimulat , imperfecta sunt et egent obliquorum casuum
|
GL III 155.3 | adiunctione ad perfectionem sensus . sed de his oportunius separatim , cum
|
GL III 155.4 | de uerbi constructione tractemus , dicetur .
|
GL III 155.5 | quidam tamen putauerunt , perfectiorem esse uerborum
|
GL III 155.6 | constructionem , si pronomina assumant : ego scripsi tibi , ego loquor tibi et
|
GL III 155.7 | similia , cuius approbationem dicunt esse eam , quod , cum dicam ego
|
GL III 155.8 | quidem affui , tu uero non , si tollas pronomen , incongrua erit
|
GL III 155.9 | locutio . sed hoc facit hic maxime coniunctio quidem . itaque ego non
|
GL III 155.10 | arbitror , quod dicunt , uerum esse generaliter ; non enim omnimodo egent
|
GL III 155.11 | pronominibus uerba , idque affirmatur non ex poëtica solum constructione ,
|
GL III 155.12 | cui licet et deficere et abundare , sed ex communi elocutione doctorum et
|
GL III 155.13 | maxime a scriptorum constructione , qui sine metris scribentes perspicaci
|
GL III 155.14 | magis ea utuntur et ex ui ipsius orationis solent quod necessarium est
|
GL III 155.15 | apponere .
|
GL III 155.16 | cum manifestum est de obliquorum constructione , sciendum , quod
|
GL III 155.17 | insunt in quibusdam partibus orationis aliarum partium intellectus , ut , si
|
GL III 155.18 | dicam Aiax , intellego et unum per numerum singularem ; si dicam
|
GL III 155.19 | Anchisiades , intellego genetiuum singularem primitiui et filius cum
|
GL III 155.20 | nominatiuo singulari ; si dicam diuinitus , intellego nomen cum ex
|
GL III 155.21 | praepositione [ id est ex diis ]; si dicam fortior , intellego magis et
|
GL III 155.22 | positiuum primitiui [ id est fortis ]. innumerabilis est huiuscemodi
|
GL III 155.23 | exemplorum copia . nec est dicendum , quod , si dicam Anchisiades , deest et
|
GL III 155.24 | debet ei addi filius ( et si addatur , poëtica est licentia , quomodo et
|
GL III 155.25 | praepositiones solent addere et minuere , ut Terentius in Andria :
|
GL III 155.26 | « ad te aduenio spem , salutem , auxilium * expetens ».
|
GL III 155.27 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 155.28 | « scelere ante alios immanior omnes »;
|
GL III 156.1 | ante enim cum comparatiuo positum auctionem auctioni addit .
|
GL III 156.2 | Terentius in Andria :
|
GL III 156.3 | « post deinde , /
|
GL III 156.4 | quod iussi , ei † dare bibere »,
|
GL III 156.5 | abundat post . idem in eadem :
|
GL III 156.6 | « per * nimium , non laudo »,
|
GL III 156.7 | per superuacuum esse uidetur , quamuis amplioris significationis causa
|
GL III 156.8 | potest accipi . idem in eadem :
|
GL III 156.9 | « abhinc triennium »
|
GL III 156.10 | pro hinc . Virgilius in I :
|
GL III 156.11 | « Italiam fato profugus »,
|
GL III 156.12 | deest ad praepositio ), neque si dicam Aiax , quod est singulare , deest
|
GL III 156.13 | unus .
|
GL III 156.14 | in uerbis igitur similiter accidunt , quae una cum eis intelleguntur ,
|
GL III 156.15 | ut in indicatiuis ipsa indicatio et , quae ex ea intellegitur , affirmatio . unde
|
GL III 156.16 | ad interrogationes respondentes etiam aduerbium confimatiuum uel non
|
GL III 156.17 | uel uerbum indicatiuum reddimus , utpote habens in se affirmationem , ut
|
GL III 156.18 | interrogandi legis ? etiam uel non respondemus uel lego . sed et
|
GL III 156.19 | de his in constructione uerborum subtilius tractabimus .
|
GL III 156.20 | inest etiam singularis numerus in uerbo scribo nec eget , ut
|
GL III 156.21 | addatur unus , manifestumque , quod etiam nominatiuus pronominis inest in
|
GL III 156.22 | uerbo . ergo si supra dicta non desunt , quia intelleguntur , nec pronomen
|
GL III 156.23 | deest , nec tamen , si addatur , uituperanda fit constructio . est enim quando
|
GL III 156.24 | amplioris causa significationis adduntur ea , quae possunt , etsi non
|
GL III 156.25 | addantur , intellegi , ut legis ? etiam lego ; ecce enim hic , quamuis
|
GL III 156.26 | aduerbium etiam per se positum intellectum uerbi habeat praedicti in
|
GL III 156.27 | interrogatione , tamen additum non fecit uitiosam orationem , sed magis
|
GL III 157.1 | certiorem ; firmior enim fit promissio duplici confirmatione . similiter unum
|
GL III 157.2 | hominem dicimus ambulare ad diuersorum multitudinem , non quod ipsi
|
GL III 157.3 | homini , cum singulariter dicimus , non inhaereat etiam unius numeri
|
GL III 157.4 | intellectus . iterum ad omnium abnegationem dicimus nullus ambulat ,
|
GL III 157.5 | neminem inueni , singulari numero numerum adiungentes singularem .
|
GL III 157.6 | eodem igitur modo , cum absoluta et non discretiua inest prolatio ,
|
GL III 157.7 | dicimus absque pronomine disputo , disputas ; sin autem alicuius rei
|
GL III 157.8 | discretionem uolumus manifestare , addimus pronomen , cuius proprium est
|
GL III 157.9 | discernere personas : non enim , ut indicemus personam , hoc facimus , eam
|
GL III 157.10 | enim habent in se uerba . unde infinita eorum , quia deficiunt personis ,
|
GL III 157.11 | egent uerbis indicatiuis , ut quod deest ex his assumant . ergo discretionis
|
GL III 157.12 | causa , et maxime si coniunctio assumitur , pronomen additur uerbo , ut
|
GL III 157.13 | ego quidem affui , tu uero non uel ego quidem scripsi , ille uero legit ,
|
GL III 157.14 | uel amplioris causa significantiae , in quo tamen ad alios omnes uidetur
|
GL III 157.15 | fieri discretio , ut Cicero in I inuectiuarum : « nos , nos , dico aperte ,
|
GL III 157.16 | nos consules desumus », intellegimus enim , quod nemo alius nisi nos .
|
GL III 157.17 | Terentius in Andria :
|
GL III 157.18 | Ǡ ego tibi , furcifer , si uiuo , /
|
GL III 157.19 | † ostendam , quid sit pericli dominum fallere , /
|
GL III 157.20 | et illi patrem ».
|
GL III 157.21 | et prima quidem uel secunda persona uerborum , nisi discretionis uel
|
GL III 157.22 | significationis causa , non egent pronominibus , quippe cum sint finitissimae
|
GL III 157.23 | singulisque uocibus pares habeant et praesentes demonstrationes ; tertiae
|
GL III 157.24 | uero cum sint innumerabiles , una uerbi uoce utentes necessario
|
GL III 157.25 | confusionem faciunt infinitam . itaque conuenienter ad eam discernendam
|
GL III 157.26 | pronomina , quae sunt finita , adiunguntur tertiis uerbi personis , ut per
|
GL III 157.27 | eorum adiectionem incerta significatio finiatur , ut scribit hic , scribit
|
GL III 157.28 | ille , scribit ipse , scribit is , scribit idem . Sallustius in
|
GL III 158.1 | Catilinario : « uerum enimuero is demum mihi uiuere atque frui
|
GL III 158.2 | anima uidetur ». is in hoc loco et relatiuum et discretiuum est ad
|
GL III 158.3 | omnes .
|
GL III 158.4 | impersonalia quoque uerba , cum per se infinita sint , personarum et
|
GL III 158.5 | numerorum additione pronominum definiuntur et loco perfectorum per
|
GL III 158.6 | omnes modos accipiuntur uerborum , ut curritur a me , a te , ab illo , a
|
GL III 158.7 | nobis , a uobis , ab illis ; imperatiuo , curratur a te , ab illo , a nobis ,
|
GL III 158.8 | a uobis , ab illis ; similiter optatiuo , utinam curreretur a me , a te , ab
|
GL III 158.9 | illo , a nobis , a uobis , ab illis ; sic etiam per cetera , frequentissime
|
GL III 158.10 | tamen sine additione pronominum proferuntur et ipsum actum significant ,
|
GL III 158.11 | licet deficiant pronomina , ut Iuuenalis in III :
|
GL III 158.12 | « curritur ad uocem iucundam et carmen amicae /
|
GL III 158.13 | Thebaidos ».
|
GL III 158.14 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 158.15 | « o dea , si prima repetens ab origine pergam , /
|
GL III 158.16 | et uacet annales nostrorum audire laborum »,
|
GL III 158.17 | deest enim tibi . idem in eodem :
|
GL III 158.18 | « mecumque fouebit /
|
GL III 158.19 | Romanos , rerum dominos , gentemque togatam . /
|
GL III 158.20 | sic placitum »,
|
GL III 158.21 | deest mihi .
|
GL III 158.22 | et passiuam quidem uocem habentia ablatiuo uel datiuo more
|
GL III 158.23 | passiuorum coniunguntur et intransitiue intelleguntur , ut curritur a me
|
GL III 158.24 | uel mihi ; actiuam uero , si sint a perfectis uerbis , eorum
|
GL III 158.25 | constructionem seruant , ut iuuat me , quia iuuo te ( Virgilius in II
|
GL III 158.26 | georgicon :
|
GL III 158.27 | « et iuuat undantem buxo spectare Cytorum »);
|
GL III 158.28 | placet mihi , quia placeo tibi ; contingit mihi , quia contingo tibi .
|
GL III 158.29 | similiter euenit , accidit , cetera quoque datiuo copulantur et intransitiua sunt ,
|
GL III 158.30 | ut licet , uacat , libet mihi , exceptis his , quae accusatiuum simul et
|
GL III 158.31 | genetiuum assumunt : paenitet , pudet , taedet , piget , miseret me illius .
|
GL III 159.1 | duo inueniuntur , quae , cum genetiuis aliorum omnium casualium
|
GL III 159.2 | applicantur , quinque tamen solis pronominibus , quorum similes sunt
|
GL III 159.3 | genetiui primitiuorum genetiuis deriuatiuorum , ne concidant , ablatiuo
|
GL III 159.4 | possessiui pro genetiuo primitiui construuntur , ut interest mea , tua , sua ,
|
GL III 159.5 | nostra , uestra , similiter refert mea , tua , sua , nostra , uestra ( in quibus
|
GL III 159.6 | subauditur in re , id est in utilitate mea , tua , sua , nostra , uestra ).
|
GL III 159.7 | nam si dicamus , interest uel refert mei , tui , sui , nostri , uestri ,
|
GL III 159.8 | non ad primitiuam personam , sed ad possessionem intellegitur : interest
|
GL III 159.9 | mei filii uel fratris uel tui uel sui uel nostri uel uestri . cum
|
GL III 159.10 | ceteris enim quoque omnibus casualibus , id est nominibus , pronominibus ,
|
GL III 159.11 | participiis , supra dicta uerba coniuncta genetiuum exigunt casum , ut
|
GL III 159.12 | diximus , ut interest imperatoris , interest meorum natorum , interest
|
GL III 159.13 | docentis ( id est pro docenti ). nam participia tam nominum quam uerborum
|
GL III 159.14 | sibi defendunt structuram .
|
GL III 159.15 | et uerborum quidem constructionem seruant , quando uel absoluta uel
|
GL III 159.16 | transitiua sunt ad alia casualia , quibus ad consequentiam uerbi
|
GL III 159.17 | coniunguntur : absoluta , ut spirans uiuo , ambulans cogito , quia et spiro et
|
GL III 159.18 | ambulo absoluta sunt ; transitiua , misereor tui , miserens tui ; noceo tibi ,
|
GL III 159.19 | nocens tibi , laudo te , laudans te ; potior illa re , potiens illa re . et
|
GL III 159.20 | haec quidem secundum uerbum ; secundum nomen autem participia
|
GL III 159.21 | construuntur , quod , quemadmodum uerba uel intransitiue cum nominatiuo uel
|
GL III 159.22 | transitiue cum obliquis nominum ponuntur , sic etiam cum participiis
|
GL III 159.23 | intransitiue , ut Virgilius scribens floret , ego intellegens delector , transitiue ,
|
GL III 159.24 | ut egeo miserantis , consentio miseranti , uideo miserantem , potior
|
GL III 159.25 | miserante . hae enim constructiones quoque obliquorum ad similitudinem
|
GL III 159.26 | nominum et pronominum fiunt , ut indigeo illius , indigeo pascentis , faueo
|
GL III 159.27 | legenti , quomodo faueo amico , faueo illi ; accuso illum , accuso
|
GL III 159.28 | hominem , similiter accuso legentem ; dignor te laude , dignor te illa , dignor
|
GL III 160.1 | te celebrante . est tamen quando in nominum uim transeunt participia
|
GL III 160.2 | et genetiuo coniunguntur relicta uerborum ordinatione , ut fugitans lites
|
GL III 160.3 | participium est , « fugitans litium » nomen ; amans illum similiter
|
GL III 160.4 | participium , amans illius nomen , unde et comparatur amantior ,
|
GL III 160.5 | amantissimus ; praefectus urbi participium , quia et praeficior urbi ,
|
GL III 160.6 | praefectus urbis nomen . participium autem comparationem habere non potest ,
|
GL III 160.7 | cum loco uerbi fungatur , quod comparatione penitus caret , quantum in
|
GL III 160.8 | sua uoce : nam adiectione aduerbii possunt comparari , ut Virgilius in I :
|
GL III 160.9 | « quam Iuno fertur terris magis omnibus unam /
|
GL III 160.10 | posthabita coluisse Samo »,
|
GL III 160.11 | magis coluisse ; similiter participio additur , magis hunc colens quam illum .
|
GL III 160.12 | et ad nomen quidem loco uerbi fungitur , ad uerbum uero loco nominis ,
|
GL III 160.13 | ut faciens eloquentem dico pro qui facit eloquentem , et laudo
|
GL III 160.14 | legentem , quomodo laudo lectorem ; nec mirum pro utroque fungi , cum
|
GL III 160.15 | utrique accidentia possideat .
|
GL III 160.16 | et sciendum , quod , si praeponatur coniunctio casuali , necesse est
|
GL III 160.17 | aliam quoque partem casualem copulari et ad utramque uerbum referri , ut
|
GL III 160.18 | et Dionysius loquitur et Trypho , et Apollonius scripsit et ego , et
|
GL III 160.19 | uigilans proficit et legens ; et contra , si uerbo praeponatur coniunctio , necesse
|
GL III 160.20 | est aliud uerbum ei coniungi et ad utrumque aliquid casuale referri , ut et
|
GL III 160.21 | scribit et legit Trypho , et pugnat et uincit Aeneas . licet tamen uerba
|
GL III 160.22 | primae uel secundae personae repetenti nihil casualium adiungere et
|
GL III 160.23 | perfectam orationem ostendere , ut et lego et intellego , et doceo et doceor , et
|
GL III 160.24 | scribis et cogitas ; nam ipsa demonstratio loco casualis alicuius fungitur ,
|
GL III 160.25 | cum et pronomen et nomen per eam intellegitur , tam in prima quam in
|
GL III 160.26 | secunda persona ; nam tertia uerbi persona , quae infinita est , eget aliquo
|
GL III 160.27 | casuali . quod autem fit in nomine , hoc etiam in aduerbio , quod ui
|
GL III 160.28 | adiectiuum est uerbi , exigit ratio fieri , ut et bene et docte scribit . necesse
|
GL III 160.29 | est enim , coniunctiones praepositas uel diuersas personas coniungere , quae
|
GL III 161.1 | sunt in casualibus , uel qualitates , quae sunt in aduerbiis , communiter
|
GL III 161.2 | autem actum uel passionem consequi , quae est in uerbo uel in participio ,
|
GL III 161.3 | uel actus copulari , communes autem personas consequi , uel qualitates ipsi
|
GL III 161.4 | actui accidentes geminari , et tunc actum inferre . si enim non
|
GL III 161.5 | praeponatur coniunctio , licet diuersas inferre partes , ut scribit Dionysius et
|
GL III 161.6 | Trypho ; scribit Dionysius et legit . si enim praeponam coniunctionem
|
GL III 161.7 | dicendo et scribit Dionysius , necesse est alterum uerbum subiungere et
|
GL III 161.8 | dicere et scribit Dionysius et legit ; rursus si dicam et Dionysius
|
GL III 161.9 | scribit , necesse est alterum casuale inferre et dicere et Dionysius scribit
|
GL III 161.10 | et Apollonius , quippe cum praeposita coniunctio copulatiua uel disiunctiua
|
GL III 161.11 | omnimodo consimilem cogit partem repetere , id est uel casualem uel
|
GL III 161.12 | carentem casu , et eundem casum uel modum , ut et scribo et intellego , uel
|
GL III 161.13 | scribo uel intellego ; et meus seruus et tuus , uel meus seruus uel tuus .
|
GL III 161.14 | sciendum tamen , quod licet genetiuis in huiuscemodi constructione
|
GL III 161.15 | copulare nominatiuos possessiuorum , quippe qui uim genetiuorum
|
GL III 161.16 | primitiuorum suorum possident , ut pulcherrimi sunt et Homerici uersus et
|
GL III 161.17 | Virgilii ; similiter licet dicere Agamemnonius filius et Menelai filia sociati
|
GL III 161.18 | sunt ; frater noster et uestrum ; meus seruus et illius . nec solos
|
GL III 161.19 | nominatiuos possessiuorum , sed quoscumque casus bene possumus cum
|
GL III 161.20 | genetiuis possessiue prolatis coniugare , ut meus est ager et fratris ; tua est
|
GL III 161.21 | ciuitas et omnium ; mei filii est hereditas et cognatorum ; meo seruo et
|
GL III 161.22 | fratris ; meum amicum et patris ; mi fili et uxoris meae ; meo filio delector et
|
GL III 161.23 | castae matris . similiter omnia possessiua possunt proferri , tam nomina
|
GL III 161.24 | quam pronomina . genetiuos quoque et ablatiuos inuenimus coniungi uerbo
|
GL III 161.25 | impersonali , quod est interest et refert , de quibus supra diximus , ut
|
GL III 161.26 | interest mea et patris , refert tua et imperatoris .
|
GL III 162.1 | modos quoque , ut diximus , necesse est supra dictis coniunctionibus
|
GL III 162.2 | praepositis eosdem plerumque adiungi , ut et legis et discis , aut legis aut
|
GL III 162.3 | discis ; et lege et disce , aut lege aut disce ; utinam et legeres et disceres ,
|
GL III 162.4 | utinam aut legeres aut disceres ; cum et legas et discas , cum aut legas aut
|
GL III 162.5 | discas ; cupis et legere et discere , cupis aut legere aut discere . licet
|
GL III 162.6 | tamen uariare , ut et legisti et lege ; et legisti et utinam legas .
|
GL III 162.7 | casus quoque eosdem sociari exigunt copulatiuae uel disiunctiuae ,
|
GL III 162.8 | praepositae uel interpositae coniunctiones , quando unum uerbum ad eos
|
GL III 162.9 | refertur , ut et ego et tu legimus , uel mei uel tui miseretur , et mihi et tibi
|
GL III 162.10 | prodest , uel me uel te laedit , uel Virgilio uel Cicerone delector .
|
GL III 162.11 | his constructionibus inueniuntur contraria quaedam apud auctores ,
|
GL III 162.12 | licet non repetantur coniunctiones supra dictae , sed interponantur , quomodo
|
GL III 162.13 | si repetantur . Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 162.14 | « succinctam pharetram et maculosae tegmine lyncis »;
|
GL III 162.15 | sed melius in quibusdam codicibus sine m pharetra ablatiuus inuenitur ;
|
GL III 162.16 | quidam tamen lyncis cursum a communi accipiunt . idem in VII :
|
GL III 162.17 | « quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona
|
GL III 162.18 | merentem »;
|
GL III 162.19 | sed melius hic quoque in quibusdam inuenitur :
|
GL III 162.20 | « quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone
|
GL III 162.21 | merente »,
|
GL III 162.22 | uel :
|
GL III 162.23 | « aut Lapithas tantum aut Calydona merentem ».
|
GL III 162.24 | eandem quaestionem habet etiam illud :
|
GL III 163.1 | « iustitiane prius mirer , belline laborum ».
|
GL III 163.2 | sed inuenitur etiam :
|
GL III 163.3 | « iustitiaene prius mirer »,
|
GL III 163.4 | quod est aptius ; similes enim haec quoque coniunctio dubitatiua uel
|
GL III 163.5 | interrogatiua exigit casus ; hoc autem saepe fit , ubi anceps est constructio
|
GL III 163.6 | dictionum ; nam et succingor hanc rem et succingor hac re dicimus .
|
GL III 163.7 | Virgilius in VI :
|
GL III 163.8 | « palla succincta cruenta »,
|
GL III 163.9 | idem in IIII Aeneidos :
|
GL III 163.10 | « tuumque
|
GL III 163.11 | dulce caput , magicas inuitam accingier artes ».
|
GL III 163.12 | [ et :
|
GL III 163.13 | « Mars perdere gentem /
|
GL III 163.14 | immanem Lapithum ualuit , concessit in iras /
|
GL III 163.15 | ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae , /
|
GL III 163.16 | quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydone
|
GL III 163.17 | merente »,
|
GL III 163.18 | et :
|
GL III 163.19 | « quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona
|
GL III 163.20 | merentem »].
|
GL III 163.21 | utrumque bene dicitur et miror te iustitia et iustitiae . et rectius
|
GL III 163.22 | quidem , ad praepositum casum esse etiam consequentem interposita
|
GL III 163.23 | coniunctione , non tamen penitus absque ratione esse uidetur , si quid tale inueniatur
|
GL III 163.24 | apud auctores .
|
GL III 163.25 | pronominum obliquis casibus coniuncta uerba duas exigunt personas ,
|
GL III 163.26 | afficientis et afficiendi , id est agentis et patientis , ut misereris mei , das
|
GL III 164.1 | mihi , uides me , dignaris me . similiter in omnibus casualibus et in
|
GL III 164.2 | reciprocationibus personarum , hoc est quando eadem persona et agit et
|
GL III 164.3 | patitur , utimur eisdem constructionibus , ut misereor mei , inuides tibi , orat
|
GL III 164.4 | se ille et similia .
|
GL III 164.5 | nulla praepositio per compositionem potest pronomini adiungi .
|
GL III 164.6 | itaque per solam appositionem obliquis casibus eorum praeponitur : apud
|
GL III 164.7 | Graecos quidem fere omnibus , apud nos uero accusatiuo soli uel ablatiuo ,
|
GL III 164.8 | ut ad nos , in nobis . nominibus uero praepositiones adiciuntur , tam
|
GL III 164.9 | per appositionem quam per compositionem : compositionem quidem , quae
|
GL III 164.10 | fit in nominatiuo , cuius seruant compositionem etiam obliqui , ut indoctus ,
|
GL III 164.11 | indocti , indocto , indoctum , indocte , per appositionem uero supra dictis
|
GL III 164.12 | duobus obliquis casibus . uerbis uero et aduerbiis per solam compositionem
|
GL III 164.13 | adiunguntur praepositiones , participiis autem tam secundum uerbi
|
GL III 164.14 | compositionem quam secundum nominis appositionem , ut perlegens a perlego ,
|
GL III 164.15 | efficiens ab efficio , ad legentem , a legente ut ad puerum , a puero .
|
GL III 164.16 | sciendum tamen , quod recta ordinatio exigit , ut pronomen uel nomen
|
GL III 164.17 | praeponatur uerbo , ut ego et tu legimus , Virgilius et Cicero scripserunt ,
|
GL III 164.18 | quippe cum substantia et persona ipsius agentis uel patientis , quae per
|
GL III 164.19 | pronomen uel nomen significatur , prior esse debet naturaliter quam ipse
|
GL III 164.20 | actus , qui accidens est substantiae . licet tamen et praepostere ea proferre
|
GL III 164.21 | auctorum usurpatione fretum .
|
GL III 164.22 | prima et secunda persona uel in se reciprocantur , id est refringuntur ,
|
GL III 164.23 | uel in alias diuersas transeunt , cum non absolutis uerbis adiunguntur . in
|
GL III 164.24 | sese quidem reciprocantur , ut misereor mei , misereris tui ; noceo mihi ,
|
GL III 164.25 | noces tibi ; laudo me , laudas te ; in alias uero diuersas transeunt , ut
|
GL III 164.26 | misereor illius , misereris mei ; noceo tibi , noces illi ; laudo te , laudas illum .
|
GL III 164.27 | tertia uero persona non solum eadem patitur , sed etiam in aliam tertiam
|
GL III 165.1 | extrinsecus potest transire , quippe cum diuersae in ea possunt esse
|
GL III 165.2 | personae , quod in prima et secunda non inuenitur , quippe cum sint et
|
GL III 165.3 | uocibus unicae , ut iste accusat illum et ille hunc , et in se reciprocatur
|
GL III 165.4 | eadem , ut ille accusat se . prima autem in aliam primam transire non
|
GL III 165.5 | potest nec secunda in aliam secundam , scilicet quia nec possunt esse
|
GL III 165.6 | diuersae primae et secundae , sed uel in se reciprocantur , ut supra dictum
|
GL III 165.7 | est , uel transit prima in secundam uel tertiam et secunda in primam uel
|
GL III 165.8 | tertiam , ut uideo te et uideo illum ; uides me et uides illum . tres
|
GL III 165.9 | igitur personae eandem quidem habent constructionem : reciprocam unam ,
|
GL III 165.10 | ut prosum mihi , prodes tibi , prodest sibi , transitiuam uero prima
|
GL III 165.11 | quidem et secunda ad binas personas , ut prosum tibi , prosum illi , prodes
|
GL III 165.12 | mihi , prodes illi , tertia uero ad tres , superat enim hac una , quod tertia
|
GL III 165.13 | in aliam tertiam transitiue profertur , ut ille prodest mihi , prodest tibi ,
|
GL III 165.14 | prodest isti .
|
GL III 165.15 | possessiua tamen , quia duas continent personas , id est possessoris
|
GL III 165.16 | et possessionis , necessario tribus constructionibus ordinantur , cum eorum
|
GL III 165.17 | primitiua duas habent , reciprocam uel sui passam , quam Graeci ἰδιοπαθῆ
|
GL III 165.18 | uocant et transitiuam : sui passam , ut uideo memet , transitiuam , uideo
|
GL III 165.19 | te uel illum .
|
GL III 165.20 | possessiua uero modis construuntur tribus , cum uerba uel a
|
GL III 165.21 | possessore in possessionem uel a possessione in possessorem uel extrinsecus
|
GL III 165.22 | transferantur : a possessore in possessionem , ut doceo meum filium ,
|
GL III 165.23 | doces tuum discipulum , docet ille suum auditorem ; a possessione uero in
|
GL III 165.24 | possessorem , ut paret mihi meus filius , paret tibi tuus cliens , paret illi
|
GL III 165.25 | suus seruus ; extrinsecus , ut doces tu uel docet ille meum filium ,
|
GL III 165.26 | doceo ego uel ille tuum filium , doceo ego uel tu suum illius filium . sed
|
GL III 165.27 | melius hoc per retransitionem dicitur , ut rogat ille , ut doceam suum
|
GL III 166.1 | filium . cum sit enim relatiuum , exigit , ut prius cognoscatur persona
|
GL III 166.2 | possessoris sui , ad quam referatur .
|
GL III 166.3 | et sciendum , quod omnia ista possessiua possessoris quidem
|
GL III 166.4 | personam secundum primitiuum significant , possessio uero ipsa tertiae est
|
GL III 166.5 | personae , ut meus , tuus , suus , quomodo et nomina , quibus coniunguntur ,
|
GL III 166.6 | ut meus pater , tuus filius , excepto uocatiuo , qui solus in primae
|
GL III 166.7 | personae possessiuis inuenitur , cum secundae copulatur personae , ut « mi
|
GL III 166.8 | pater », « o mea tu », « o noster Chremes ». omnia tamen possessiua in
|
GL III 166.9 | genetiuos primitiuorum etiam uerbis sociata possunt resolui , ut amicum meum
|
GL III 166.10 | moneo pro amicum mei , et Euandrium filium Turnus interfecit pro
|
GL III 166.11 | Euandri filium , et Daunius filius ab Aenea uictus est pro Dauni filius ;
|
GL III 166.12 | hoc autem interest , quod uoce possessiui genus et casus et numerus ipsius
|
GL III 166.13 | possessionis ostenditur . et substantiua quidem uerba possessiuis coniuncta
|
GL III 166.14 | ad possessores referuntur , ut tuus sum filius , meus es pater , suus est
|
GL III 166.15 | illius seruus , in una autem eademque persona possessor simul et
|
GL III 166.16 | possessio intransitiue intellegi non potest , nisi figurate dicat aliquis meus ego
|
GL III 166.17 | sum et seruus et dominus et similia . Persius :
|
GL III 166.18 | « uindicta postquam meus a praetore recessi »,
|
GL III 166.19 | et Euripides :
|
GL III 166.20 | « ἐγὼ δ ᾽ ἐμός εἰμι ».
|
GL III 166.21 | sin autem aliquibus ea uerbis sociamus ad ipsarum possessionum actum
|
GL III 166.22 | uel passionem pertinentibus , necesse est , cum in prima et secunda esse
|
GL III 166.23 | intelleguntur , primitiua quoque eis pronomina adiungi , quomodo etiam in
|
GL III 166.24 | omnibus solet fieri nominibus , ut tu meus filius legis , ego tuus pater
|
GL III 166.25 | doceo et tu Virgili doces , ego Priscianus doceor . in eis enim
|
GL III 166.26 | constructionibus uerba , quae non substantiam significant , ad ipsas
|
GL III 166.27 | possessiones , non ad possessores pertinent , id est quando nominatiuis
|
GL III 166.28 | possessiuorum adiunguntur uerba . sin autem in una eademque persona uerbum
|
GL III 166.29 | obliquo coniungatur pronominis casui , necesse est reciprocationem , id est
|
GL III 166.30 | sui passionem , fieri et eandem personam agere aliquid in se simul et a se
|
GL III 167.1 | pati , ut misereor mei , inuideo mihi , incuso me . et sciendum , quod
|
GL III 167.2 | Graeci quidem compositis utuntur pronominibus in sui passione , id est
|
GL III 167.3 | ἰδιοπαθείᾳ , ut ἐμαυτὸν διδάσκω , σαυτὸν διδάσκεις , ἑαυτὸν διδάσκει . et hoc
|
GL III 167.4 | idem etiam in possessionem transitione facta a possessore faciunt , id est
|
GL III 167.5 | genetiuo composito primitiui pronominis utuntur pro obliquo possessionis ,
|
GL III 167.6 | ut τοῦ ἐμαυτοῦ οἴκου ἀντιποιοῦμαι , τὸν σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις , τὸν ἑαυτοῦ
|
GL III 167.7 | υἱὸν παιδεύει . pro his autem omnibus Latini simplicibus utuntur
|
GL III 167.8 | pronominibus Homerum sequentes , qui simplicibus ubique etiam pro
|
GL III 167.9 | compositis utitur pronominibus : mei misereor et mei filii misereor ; mihi
|
GL III 167.10 | noceo et mei filio noceo ; me accuso et mei filium accuso . saepe tamen
|
GL III 167.11 | etiam in reciprocationibus solemus uti assumentibus syllabas pronominibus ,
|
GL III 167.12 | quibus discretionis quoque causa utimur , ut mihimet inuideo , tibimet ipsi
|
GL III 167.13 | noces , sibimet ipsi prodest .
|
GL III 167.14 | illud quoque notandum , quod possessiua pronomina primae et
|
GL III 167.15 | secundae personae siue possessoris sui siue extrinsecus personis bene
|
GL III 167.16 | copulantur tam agentia quam patientia siue in se ipsa reflectantur [ id est
|
GL III 167.17 | reciprocentur ], ut meus filius uel tuus diligit me , diligit te , diligit illum ,
|
GL III 167.18 | diligit se ; filium meum uel tuum diligo ego , diligis tu , diligit ille .
|
GL III 167.19 | tertiae uero personae possessiuum sine uoce altera significante possessorem
|
GL III 167.20 | suum non potest adiungi alii personae per se : si enim dicam suus
|
GL III 167.21 | seruus ministrat mihi uel tibi , soloecismum facio , quod in possessiuo
|
GL III 167.22 | primae et secundae personae , sicut ostendimus , recte construitur , cum
|
GL III 167.23 | quacumque persona copuletur ( nec mirum , cum primae et secundae
|
GL III 167.24 | possessiua finitas habeant possessorum personas , quippe in unicis uocibus
|
GL III 168.1 | primitiuorum constitutas et demonstratiuis ), tertiae uero personae possessiuum
|
GL III 168.2 | non solum ad omnes uoces pronominum tertiae personae , uerum etiam
|
GL III 168.3 | nominum potest referri , ut suus istius , illius , ipsius , hominis , sine
|
GL III 168.4 | quibus additis perfectum sensum non habet . idem fit et per obliquos : ille
|
GL III 168.5 | uel iste uel homo suae opis indiget , suo filio parcit , suum morem
|
GL III 168.6 | sequitur . nec mirum hoc fieri in tertiae personae possessiuo , cum uim
|
GL III 168.7 | genetiui possideat sui primitiui , quod uel reciprocum [ id est sui passum ,
|
GL III 168.8 | ἰδιοπαθές ] est , uel retransitiuum , in quo necesse est prius personae tertiae
|
GL III 168.9 | significationem uoce aliqua fieri , ad quam iste genetiuus uel reliqui eius
|
GL III 168.10 | casus referantur , ut ille sui miseretur , ille sibi donat , Virgilius se celebrat .
|
GL III 168.11 | et pro composito Graeco ἑαυτοῦ , ut diximus , accipitur , quod apud
|
GL III 168.12 | Graecos quidem in tribus inuenitur personis et uel in se reflectit actum suum
|
GL III 168.13 | uel in possessionem suam , ut ἐμαυτοῦ κήδομαι καὶ τοῦ ἐμαυτοῦ δούλου
|
GL III 168.14 | κήδομαι , σαυτὸν τύπτεις καὶ τὸν σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις , ἑαυτῷ χαρίζεται
|
GL III 168.15 | καὶ τῷ ἑαυτοῦ ἀκροατῇ χαρίζεται . igitur apud Latinos supra dictorum
|
GL III 168.16 | compositorum pronominum nisi in tertia non habemus significationem
|
GL III 168.17 | persona , id est sui , sibi , se , a se , ideoque etiam nominatiuo caret ,
|
GL III 168.18 | quomodo supra dicta apud Graecos composita . et illi quidem , siue ἰδιοπάθεια
|
GL III 168.19 | sit [ id est reciprocatio uel sui passio ], siue in possessiua transitio fiat ,
|
GL III 168.20 | utuntur supra dictis compositis , ut ostendimus , nos uero primitiuis quidem
|
GL III 168.21 | sui , sibi , se , a se uel per reciprocationem , ut sui potitur , sibi
|
GL III 168.22 | indulget , uel per retransitionem utimur , ut hortatur me ille ut sui potiar ,
|
GL III 168.23 | rogat te ille ut sibi indulgeas , possessiuis uero , cum in ea possessorum
|
GL III 168.24 | fiat transitio , ut sui serui miseretur et suo seruo prodest et suum
|
GL III 168.25 | seruum diligit . nec aliter tamen potest supra dictum possessiuum tertiae
|
GL III 168.26 | personae construi cum aliis extrinsecus personis nisi per retransitionem ,
|
GL III 169.1 | quomodo et primitiuum eius , id est nisi prius a possessore eius
|
GL III 169.2 | proficiscatur in aliam uerbum personam et sic ab illa rursus ad possessionem
|
GL III 169.3 | tertiae , sicut et ad se , ut rogat me ille , ut suus seruus ministret mihi uel
|
GL III 169.4 | tibi ; precatur , ut sui patris miserear ; petit te , ut suo prosis filio ;
|
GL III 169.5 | obsecrat Cicero Varronem , ut suum erudiat natum . et notandum , quod , cum
|
GL III 169.6 | a tertia in tertiam fit retransitio personam , in dubium uenit possessio , ad
|
GL III 169.7 | quam pertineat earum , ut rogat iste illum , ne suo noceat filio ,
|
GL III 169.8 | ambiguum , cuius suo filio , istius an illius , id est rogantis an eius qui
|
GL III 169.9 | rogatur , quomodo et apud Graecos παρακαλεῖ Πλάτωνα Ἀριστοτέλης , ἵνα
|
GL III 169.10 | τὸν ἑαυτοῦ φίλον παιδεύσῃ dubium fit , utrum Platonis an Aristotelis
|
GL III 169.11 | suum .
|
GL III 169.12 | omnium possessiuorum tam nominum quam pronominum per
|
GL III 169.13 | quemcumque casum prolatorum loco licet genetiuis uti primitiuorum , ut Euandri
|
GL III 169.14 | filius pro Euandrius filius et Euandri filii pro Euandrii filii et
|
GL III 169.15 | Euandri filio pro Euandrio filio et Euandri filium pro Euandrium
|
GL III 169.16 | filium et Euandri fili pro Euandrie fili et ab Euandri filio pro ab
|
GL III 169.17 | Euandrio filio . similiter per omnes casus tam singulares quam plurales
|
GL III 169.18 | licet tam pronominibus quam nominibus uti . itaque licet genetiuos
|
GL III 169.19 | quorumcumque casualium cum possessiuis per quemcumque casum prolatis
|
GL III 169.20 | coniungere , ut mea causa labora et illorum , meum patrem honora et
|
GL III 169.21 | Catonis , tuo patri pare et fratris , tuum imperatorem et commilitonum
|
GL III 169.22 | sequere , o noster et fratris mei pater , sua ille confidit et patris uirtute .
|
GL III 169.23 | similiter figuratur constructio in omnibus possessiuis . Terentius in
|
GL III 169.24 | Andria :
|
GL III 169.25 | « meo † studio atque hospitis ».
|
GL III 169.26 | est tamen aliqua differentia in possessiuo tertiae personae , cuius
|
GL III 169.27 | nominatiuo tunc utimur , quando ad suum possessorem possessio transitionem facit
|
GL III 169.28 | et non ad alium , ut indiget illius uel Ciceronis suus filius , praestat illi
|
GL III 170.1 | uel Ciceroni suus filius , uidet illum uel Ciceronem suus filius , bene
|
GL III 170.2 | meretur de illo uel de Cicerone suus filius . similiter passiua , quae a
|
GL III 170.3 | possessore solo fiunt , nominatiuum possessionis exigunt : amatur ab illo
|
GL III 170.4 | uel Cicerone suus filius . nec non tam nominatiuo quam aliis casibus
|
GL III 170.5 | possessiui licet uti , cum possessorem ostendimus extrinsecus facientem
|
GL III 170.6 | transitionem ad aliquam aliam personam pro sua possessione , ut rogat
|
GL III 170.7 | me ille , ut suus legat apud me filius et ut suus doceatur a me filius
|
GL III 170.8 | et ut sui miserear filii et ut suo donem filio et ut suum sequar filium
|
GL III 170.9 | et ut suo potiar filio , cum in possessiuis primae et secundae personae
|
GL III 170.10 | liceat etiam non possidentes construere sic .
|
GL III 170.11 | discretionis quoque causa uel abundantiae solet cum genetiuo
|
GL III 170.12 | possessoris addi nominatiuus possessiui , ut suus est Homeri mos , intellegitur
|
GL III 170.13 | enim non alterius , et suus Ciceronis filius heres est patris constitutus ,
|
GL III 170.14 | suus dicitur ad discretionem illius , qui secundum leges suus non est , id
|
GL III 170.15 | est sub potestate patris legitimi non est . quod autem suus pro
|
GL III 170.16 | uniuscuiusque proprio accipitur , usus confirmat . Virgilius georgicon I :
|
GL III 170.17 | « molles sua tura Sabaei ».
|
GL III 170.18 | Terentius in Phormione :
|
GL III 170.19 | « quot homines , tot sententiae ; suus cuique mos ».
|
GL III 170.20 | sin autem in possessionem fit a possessore transitio , obliquis possessiui
|
GL III 170.21 | utimur , ut Cicero miseretur sui filii , praebet suo filio , aspicit suum filium ,
|
GL III 170.22 | potitur suo filio , sin extrinsecus fit transitus in possessionem tertiae
|
GL III 170.23 | personae , sufficit genetiuo uti ipsius possessoris : misereor filii Ciceronis ,
|
GL III 170.24 | dono filio Ciceronis , accuso filium Ciceronis , potior filio Ciceronis . licet
|
GL III 170.25 | tamen addere etiam possessiui casus consequentes uel discretionis causa
|
GL III 170.26 | uel abundantiae , ut egeo ingenii sui Ciceronis , bene dico ingenio suo
|
GL III 170.27 | Ciceronis et similia .
|
GL III 170.28 | illud quoque sciendum , quod , cum in aliis omnibus possessiuis liceat
|
GL III 170.29 | genetiuo primitiui pro omni eorum uti casu , quod ostendimus , in hoc
|
GL III 170.30 | quoque possessiuo pronomine tertiae personae , quomodo in aliis tunc
|
GL III 171.1 | utimur , cum ipse possessor aliquid agat in possessionem suam et cum in
|
GL III 171.2 | aliam personam transitum ostendatur facere pro sua possessione , ut amat
|
GL III 171.3 | ille suum filium et amat sui filium ; bene dicit suo filio et bene dicit
|
GL III 171.4 | sui filio ; petit a me , ut prosim suo filio et ut prosim sui filio . si ipsa
|
GL III 171.5 | tamen possessio in possessorem faciat transitionem , non est congruum uti
|
GL III 171.6 | primitiui genetiuo pro possessiuo , quia uim habet compositi Graeci , ut
|
GL III 171.7 | Ciceroni reddit suus filius non satis commode pro hoc dicitur Ciceroni
|
GL III 171.8 | reddit sui filius , nec Ciceronem laudat sui filius pro suus filius , et
|
GL III 171.9 | similia , quia nec apud Graecos bene dicitur Κικέρωνα φιλεῖ ὁ ἑαυτοῦ
|
GL III 171.10 | υἱός , nisi more Attico pro simplici accipiatur .
|
GL III 171.11 | et sciendum , quod , quia primitiuum eius tam singulare quam plurale
|
GL III 171.12 | est , licet in possessiuo et unum et plures possessores eius intellegere pro
|
GL III 171.13 | significatione genetiui ad possessorem pertinentis , et suus illius et suus
|
GL III 171.14 | illorum . nec mirum , si per retransitionem Romani utuntur his
|
GL III 171.15 | pronominibus , id est sui , sibi , se , a se , et eius possessiuo , ut ostendimus ,
|
GL III 171.16 | nec non si ad coniunctionem sui etiam in alias personas aliquid agat , ut
|
GL III 171.17 | ille uocat me ad se , ducit te secum , trahit omnia in se , uel cum
|
GL III 171.18 | transitum faciat in aliquos sibi coniunctos , ut ille miseretur eorum , qui secum
|
GL III 171.19 | uiuunt uel sibi parentium , secum degentium ; dat sibi fauentibus ,
|
GL III 171.20 | incusat secum certantes , inuidet se indigentibus . et uidentur haec omnia
|
GL III 171.21 | possessiuorum uim habere et similia , nec incogrue huiuscemodi
|
GL III 171.22 | constructionem habuisse , cum Attici quoque soleant compositis in huiuscemodi uti
|
GL III 171.23 | constructionibus . Xenophon ἀπομνημονευμάτων primo : « ἀλλὰ Σωκράτης
|
GL III 171.24 | γ ᾽, ἔφη ὁ κατήγορος , τοὺς πατέρας προπηλακίζειν ἐδίδασκεν , πείθων μὲν
|
GL III 171.25 | τοὺς συνόντας ἑαυτῷ σοφωτέρους ποιεῖν τῶν πατέρων ». idem in eodem :
|
GL III 172.1 | « ἀλλὰ Σωκράτης γ ᾽, ἔφη ὁ κατήγορος , οὐ μόνον τοὺς πατέρας , ἀλλὰ καὶ τοὺς
|
GL III 172.2 | ἄλλους συγγενεῖς ἐποίει ἐν ἀτιμίᾳ εἶναι παρὰ τοῖς ἑαυτῷ συνοῦσιν ».
|
GL III 172.3 | Demosthenes : « καὶ ἀφεικότα τοῦτον ἐμαυτόν » pro ἐμέ . Xenophon
|
GL III 172.4 | ἀπομνημονευμάτων secundo : « Χαιρεφῶντα δέ ποτε καὶ Χαιρεκράτην , ἀδελφὼ μὲν
|
GL III 172.5 | ὄντε ἀλλήλων , ἑαυτῷ δὲ γνωρίμω , αἰσθόμενος διαφερομένω ».
|
GL III 172.6 | quod autem genetiuo uel datiuo , qui loco sit genetiui possessoris ,
|
GL III 172.7 | bene additur etiam possessiuum , ut supra diximus , non solum nostrorum ,
|
GL III 172.8 | sed etiam Atticorum usus approbat . Virgilius in bucolico :
|
GL III 172.9 | « et me Phoebus amat , Phoebo sua semper apud me /
|
GL III 172.10 | munera sunt , lauri et suaue rubens hyacinthus ».
|
GL III 172.11 | Terentius in adelphis :
|
GL III 172.12 | « suo sibi † hunc gladio iugulo ».
|
GL III 172.13 | Πλάτων Τιμαίῳ · « μήτε ἄρα ἀργύριον μήτε χρυσίον μήτε ἄλλο ποτὲ κτῆμα
|
GL III 172.14 | αὑτῶν ἴδιον νομίζων ». et , quod mirum est , hoc ipsum [ id est τὸ ἴδιον ]
|
GL III 172.15 | etiam primae et secundae adiungitur personae apud illos , ut Ἰσαῖος ἐν τῷ
|
GL III 172.16 | πρὸς Εὐκλείδην ·« οὐκ ἂν τὰ ἴδια τὰ ἐμαυτοῦ ». Demosthenes ἐν τῷ
|
GL III 172.17 | πρὸς Πολυκλέα · « οὐ περὶ τῶν ἐμῶν ἰδίων μᾶλλον τιμωρήσεσθε Πολυκλέα ἢ
|
GL III 173.1 | οὐχ ὑπὲρ ὑμῶν αὐτῶν ». καὶ ἐν τῷ αὐτῷ ·« οὐ περὶ πλείονος ἐποιησάμην τὰ
|
GL III 173.2 | ἐμαυτοῦ ἴδια ἢ τὰ ὑμέτερα ». ἐν δὲ τῷ πρὸς Καλλικλέα περὶ χωρίου βλάβης ·
|
GL III 173.3 | « τὸ μὲν γὰρ χωρίον ὁμολογεῖται καὶ παρ ᾽ αὐτῶν τούτων ἡμέτερον ἴδιον εἶναι ».
|
GL III 173.4 | Phroenichus ποαστρίαις ·
|
GL III 173.5 | « ὥσπερ ἐμὸν αὐτῆς ἴδιον »,
|
GL III 173.6 | pro quo nos dicimus meum proprium et tuum proprium . dicitur tamen
|
GL III 173.7 | etiam suum proprium illius , ut non putetur abundare suum , sed
|
GL III 173.8 | indubitabilem discretionem significare .
|
GL III 173.9 | illud quoque notandum , quod tertiae personae possessiuum ad
|
GL III 173.10 | innumerabiles , ut diximus , refertur personas possessorum , quippe cum ad
|
GL III 173.11 | omnia tertiae personae pronomina et ad omnia nomina et participia potest
|
GL III 173.12 | referri , ut suus illius , suus istius , ipsius , huius , eius ; suus Virgili
|
GL III 173.13 | uersus ; sua discentis diligentia , primae autem personae possessiuum et
|
GL III 173.14 | secundae non egent per se prolata adiunctione alicuius genetiui , cum uim
|
GL III 173.15 | genetiui finiti in se habeant , quomodo nec suus eget genetiuo sui
|
GL III 173.16 | primitiui , quem in se possidet , sed extrinsecus alterius uocis propter
|
GL III 173.17 | multitudinem tertiarum personarum , ad quas necessario et primitiuum sui et
|
GL III 173.18 | ipsum possessiuum refertur , utraque enim relatiua sunt . nam meus et
|
GL III 173.19 | tuus , nisi ad suorum primitiuorum , quae sunt demonstratiua , non
|
GL III 173.20 | intelleguntur genetiuos , itaque extrinsecus genetiuis non egent .
|
GL III 173.21 | quaeritur , quae sit differentia inter genetiuum primitiui et possessiui
|
GL III 173.22 | mei , tui , sui , nostri , uestri . et quantum quidem ad uocem nulla ,
|
GL III 173.23 | quantum uero ad sensum haec est differentia , quod genetiuus primitiui
|
GL III 173.24 | simplicem possessionem significat , possessiui uero duplicem . si enim dicam mei
|
GL III 173.25 | est seruus pro meus est seruus , simplicem demonstro possessionem ; sin
|
GL III 173.26 | autem mei est filii seruus , duplex ostenditur possessio , mea quidem in
|
GL III 173.27 | filio , filii autem in seruo ( frequenter tamen etiam sine nomine licet
|
GL III 174.1 | huiuscemodi possessiua proferre , et maxime cum de dominis uel coniugibus
|
GL III 174.2 | uel amicis mentio fit , ut Terentius in Andria :
|
GL III 174.3 | « cuius hic puerum apposuisti ? /
|
GL III 174.4 | :: uestri :: cuius nostri ?»
|
GL III 174.5 | intellegitur enim domini uel erilis filii ; idem in eadem :
|
GL III 174.6 | « cur meam tibi ?»
|
GL III 174.7 | subauditur coniugem uel sponsam ; idem in eunucho :
|
GL III 174.8 | « o mea tu »,
|
GL III 174.9 | subaudiendum amica uel soror . et omnibus maritis mos est de
|
GL III 174.10 | uxoribus suis dicere mea et inuicem uxoribus de suis maritis dicere meus
|
GL III 174.11 | per defectionem nominis ). et primitiuorum quidem genetiuus per se
|
GL III 174.12 | profertur non egens alterius genetiui , ut mei filius ambulat , tui filium uideo ;
|
GL III 174.13 | mei misereris , tui miseretur ; nam et ad omnem numerum et genus et
|
GL III 174.14 | casum bene construitur primitiui genetiuus , possessiui uero genetiuus eget
|
GL III 174.15 | semper alterius genetiui eiusdem numeri et generis , ut mei filii miserere ,
|
GL III 174.16 | tui filii misereor , sui filii miseretur ille , nisi per ellipsin , quomodo
|
GL III 174.17 | praediximus , proferatur . et non solum genetiuo primitiui pro omni casu
|
GL III 174.18 | possessiui licet uti , ut mei ager pro meus ager et mei agrum pro meum
|
GL III 174.19 | agrum et nostrum uel nostri filius uel filium pro noster filius uel
|
GL III 174.20 | nostrum filium et similia , ut ostendimus , sed etiam ipsorum
|
GL III 174.21 | possessiuorum genetiuus cum omni casu secundae possessionis , id est quae
|
GL III 174.22 | possessione possidetur , ponitur , ut si uxor loquens de agro mariti sui uel de
|
GL III 174.23 | alia re dicat iste ager mei est , τοῦ ἐμοῦ , semine mei praegnans sum ,
|
GL III 174.24 | prolem mei diligo , thalamis mei caste pareo . nec aliter potest duplex
|
GL III 174.25 | possessio construi sine genetiuo possessiui . apud Graecos tamen etiam
|
GL III 174.26 | articulus huic coniunctus discernit ambiguitatem : ὁ τοῦ ἐμοῦ ἀγρός , ἡ τῆς
|
GL III 174.27 | ἐμῆς σωφροσύνη . quo deficiente saepe Latini auctores faciunt quaestiones ,
|
GL III 174.28 | ut Lucanus in IIII :
|
GL III 175.1 | « ac reppulit aestus /
|
GL III 175.2 | fortior Oceani »,
|
GL III 175.3 | τῶν τοῦ ὠκεανοῦ . idem in I :
|
GL III 175.4 | « et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae »,
|
GL III 175.5 | τοῦ τῆς Ἀρτέμιδος . similiter dicitur minor uiginti annorum ἥττων τοῦ
|
GL III 175.6 | τῶν εἴκοσι ἐτῶν . nec mirum tantam uim in possessionibus habere
|
GL III 175.7 | genetiuos , cum in compositis quoque immobilis maneat idem casus , ne , si
|
GL III 175.8 | declinetur , significatio quoque eius euanescat , ut tribunusplebis , plebisscitum ,
|
GL III 175.9 | senatusconsultum . et si a duobus sit genetiuis , uterque manet immobilis ,
|
GL III 175.10 | ut huiusmodi , istiusmodi , illiusmodi , quae tam composita quam separata
|
GL III 175.11 | omnibus adiunguntur casibus .
|
GL III 175.12 | sui , quando est primitiuum , nominatiuum , ut diximus , non habet ,
|
GL III 175.13 | quia necesse est ad aliquem alium nominatiuum tertiae referri personae
|
GL III 175.14 | hoc pronomen et quia transitiuorum seruat constructionem . nam uel in
|
GL III 175.15 | se reciprocatur , id est ipse in se aliquid agere ostenditur [ aut ipse pati
|
GL III 175.16 | a se ], in quo necesse est obliquum aliquem poni casum , ut miseretur sui ,
|
GL III 175.17 | dicat sibi , accusat se , potitur se , uel per retransitionem aliquam , ut
|
GL III 175.18 | praedictum est , construitur , id est quando ab ipsa in aliam fit transitio
|
GL III 175.19 | personam et ab illa in eam retransitio , quae similiter obliquum exigit , ut
|
GL III 175.20 | rogat me seruus , ut miserear sui ; petit me amicus , ut sibi prosim ;
|
GL III 175.21 | commouet me inimicus , ut se accusem ; hortatur me uirtus , ut se potiar .
|
GL III 175.22 | et sciendum , quod , quomodo composita pronomina apud Graecos
|
GL III 175.23 | nominatiuo carentia omnimodo in actu sunt et hic actus uel ad easdem
|
GL III 175.24 | personas reciprocatur [ id est reflectitur ] uel ad possessiones earum ,
|
GL III 175.25 | itaque necessario uerbis copulantur , in quibus nominatiuus earum intelligitur ,
|
GL III 175.26 | ut ἐμαυτοῦ κήδομαι καὶ ἐμαυτοῦ δοῦλον τύπτω ; σαυτοῦ κήδῃ καὶ
|
GL III 176.1 | σαυτοῦ δοῦλον τύπτεις ; ἑαυτοῦ κήδεται καὶ ἑαυτοῦ δοῦλον τύπτει ; sic apud
|
GL III 176.2 | nos in hoc pronomine necesse est fieri , ut sui miseretur uel sui filii
|
GL III 176.3 | miseretur aut , cum prius a tertia uerbum proferatur persona transitiue et
|
GL III 176.4 | iterum per retransitionem ab illa ad eandem actus aliquis referatur , ut
|
GL III 176.5 | supra ostendimus : rogat me ille , ut ad se ueniam ; petit te ille , ut sui
|
GL III 176.6 | miserearis ; rogat Turnus Aeneam , ut sibi parcat ; necesse est enim
|
GL III 176.7 | obliquos casus ad nominatiuos referri interpositis uerbis actum quidem ad
|
GL III 176.8 | nominatiuos , passionem uero ad obliquos reddentibus , ut Caesar uicit
|
GL III 176.9 | Pompeium , ego te diligo . passio uero facta per obliquos actiuo coniunctos
|
GL III 176.10 | uerbo transfertur in nominatiuum pertinentem ad ipsam , quae patitur ,
|
GL III 176.11 | personam passiuo coniunctum uerbo , praedictum uero nominatiuum , quia ad
|
GL III 176.12 | agentem pertinet , transfert in ablatiuum , ut Caesar uincit Pompeium ,
|
GL III 176.13 | uincitur Pompeius a Caesare ; ego te diligo , tu diligeris a me .
|
GL III 176.14 | et Graeci quidem composita inuenerunt pronomina [ id est ἐμαυτοῦ ,
|
GL III 176.15 | σαυτοῦ , ἑαυτοῦ ], quibus utuntur , quando eadem persona in sese uel in
|
GL III 176.16 | suam , ut dictum est , possessionem facit aliquid , quae ἰδιοπαθῆ uel
|
GL III 176.17 | ἀντανάκλαστα uocant , id est sui passa uel a se patientia siue refractiua
|
GL III 176.18 | translatiue a corporibus , quae in se refringuntur ; simplicia uero
|
GL III 176.19 | ἀλλοπαθῆ nominant , id est extrinsecus passionem facientia uel patientia ,
|
GL III 176.20 | ut doceo te , doceor a te . nos autem , quo modo superius memorauimus ,
|
GL III 176.21 | simplicibus quidem pro utrisque utimur tam in prima quam in secunda
|
GL III 176.22 | persona secundum Homericam , ut supra dictum est , consuetudinem ; in
|
GL III 176.23 | tertia uero persona , id est sui sibi se a se quod illi seruant in
|
GL III 176.24 | compositis seruamus , quamuis hoc quoque sit simplex . itaque et nominatiuo
|
GL III 176.25 | caret , quomodo ἑαυτοῦ , et omni uerbo copulatur , quod ei uicem
|
GL III 176.26 | compleat nominatiui , ut sui eget , sibi nocet , se incusat . et in huiuscemodi
|
GL III 177.1 | quidem constructione , id est quando ipsa in se uel in possessionem suam
|
GL III 177.2 | agit , pro composito Graeco pronomine , id est ἑαυτοῦ , ἑαυτῷ , ἑαυτόν ,
|
GL III 177.3 | accipitur , ut sui eget , ἑαυτοῦ χρῄζει , sibi indulget , ἑαυτῷ χαρίζεται ,
|
GL III 177.4 | sui seruum uendit , τὸν ἑαυτοῦ δοῦλον πωλεῖ ; quando uero etiam
|
GL III 177.5 | extrinsecus actus in eum aliquis fieri significatur pro simplici Graeco , id est
|
GL III 177.6 | αὐτοῦ , αὐτῷ , αὐτόν , accipitur . nec aliter tamen hoc fit , nisi prius a
|
GL III 177.7 | tertia persona uerbum aliquod , ut diximus , proficiscatur ad aliam
|
GL III 177.8 | extrinsecus personam et sic ab illa per retransitionem ad eam reciprocetur aliud
|
GL III 177.9 | uerbum , ut rogat me ille , ut ad se ueniam ; petit te , ut sibi des ; hortatur
|
GL III 177.10 | milites imperator , ut se largo potiantur .
|
GL III 177.11 | illa quoque , quae tertiae personae acquisitionem aliquam significant ,
|
GL III 177.12 | quamuis nec sui passionem nec retransitionem habeant , supra dicti
|
GL III 177.13 | pronominis casibus frequenter construuntur , ut auget ille substantiam sui ,
|
GL III 177.14 | defendit Brutus sibi libertatem , uidet ille similem sui uel sibi hominem , ducit
|
GL III 177.15 | secum Aeneas Achaten . quamuis , si quis haec quoque altius inspiciat ,
|
GL III 177.16 | sui passionis et possessionis uim aliquam ostendere ea etiam inueniet ;
|
GL III 177.17 | itaque apud Graecos quoque cum compositis pronominibus proferuntur : ἄγει
|
GL III 177.18 | μεθ ᾽ ἑαυτοῦ τὸν φίλον .
|
GL III 177.19 | praeterea sciendum , quod illud quoque , quod apud Graecos dicitur
|
GL III 177.20 | per solos obliquos compositum casus , ἀλλήλων κήδονται , ἀλλήλοις
|
GL III 177.21 | παρέχουσιν , ἀλλήλους φιλοῦσιν , necessario inuicem actum et passionem alterius in
|
GL III 177.22 | alteram personam uno eodemque casu significat nec potest nominatiuo
|
GL III 177.23 | proferri , sed habet eius intellectum in ipso uerbo . nostri uero frequenter
|
GL III 177.24 | pro accusatiuo huiuscemodi constructionis accusatiuis utuntur , antecedente
|
GL III 177.25 | inter , omnium personarum pluralibus , ut Terentius in adelphis :
|
GL III 177.26 | «† uideo amare inter se »,
|
GL III 178.1 | id est φιλεῖν ἀλλήλους ; idem in eadem :
|
GL III 178.2 | « age inepte , quasi nunc non norimus nos inter nos ,
|
GL III 178.3 | Ctesipho »,
|
GL III 178.4 | pro οὐ γινώσκομεν ἀλλήλους ; Virgilius in XI :
|
GL III 178.5 | « conuersique oculos inter se atque ora tenebant »,
|
GL III 178.6 | inter se , πρὸς ἀλλήλους . saepe tamen explanandi causa adicitur inuicem .
|
GL III 178.7 | nec solum hoc in tertia , sed etiam in prima , ut ostendimus , fit et secunda
|
GL III 178.8 | persona plurali , quippe quae possunt diuersas in se colligere personas . ad
|
GL III 178.9 | imitationem supra dicti Graeci pronominis , quod caret nominatiuo , simili
|
GL III 178.10 | utimur constructione , ut ego et tu nosmet ipsos inuicem amamus inter
|
GL III 178.11 | nos , tu et ille inuicem amatis inter uos . aliis autem casibus sine inter ,
|
GL III 178.12 | quod accusatiuum exigit , utimur addentes inuicem , ut ego et tu nostri
|
GL III 178.13 | inuicem miseremur , ἀλλήλους ἐλεοῦμεν ; tu et ille inuicem uobis
|
GL III 178.14 | indulgetis , ἀλλήλοις χαρίζεσθε ; iste et ille inuicem se potiuntur , ἀλλήλων
|
GL III 178.15 | ἀπολαύουσιν . quod si non addatur inuicem , dubitatio fit , utrum per sui
|
GL III 178.16 | passionem singulae in se agant , an altera in alteram , si dicam iste et
|
GL III 178.17 | ille se amant ; dubium enim fit , utrum ἑαυτοὺς ἢ ἀλλήλους significet .
|
GL III 178.18 | et in prima quidem persona licet per conceptionem secundam assumere et
|
GL III 178.19 | tertiam , ut ego et tu legimus , ego et ille scribimus ; a secunda uero
|
GL III 178.20 | prima concipi non potest , tertia uero potest , ut tu et ille uosmet ipsos
|
GL III 178.21 | laeditis .
|
GL III 178.22 | quaeritur cur nostras et uestras , id est ἡμεδαπός et ὑμεδαπός , a
|
GL III 179.1 | solis pluralibus tam apud nos quam apud Graecos ἡμεδαπός et ὑμεδαπός
|
GL III 179.2 | deriuantur ? ad quod dicendum , quod ideo a solis pluralibus fiunt , quia
|
GL III 179.3 | patria ad plures pertinet , non ad unum . et sciendum , quod , quomodo
|
GL III 179.4 | pronomina , quae finita sunt , habent et patria et possessiua , ut meus ,
|
GL III 179.5 | tuus ; noster , uester ; nostras , uestras , sic etiam nomen infinitum quis
|
GL III 179.6 | uel qui habet apud nos non solum patrium cuias quomodo apud
|
GL III 179.7 | Graecos ποδαπός , sed etiam possessiuum , quod tam interrogatiuum esse
|
GL III 179.8 | potest quam relatiuum , ut cuius cuia cuium ; sed masculinum in fine
|
GL III 179.9 | acuitur differentiae causa . quod autem tam relatiua quam interrogatiua
|
GL III 179.10 | possunt esse , quomodo et primitiua , eorum usus comprobat . Virgilius
|
GL III 179.11 | in bucolico interrogatiue protulit :
|
GL III 179.12 | « dic mihi , Damoeta , cuium pecus , an Meliboei ?».
|
GL III 179.13 | Terentius in eunucho :
|
GL III 179.14 | « quid uirgo , cuia est ?».
|
GL III 179.15 | idem in Andria :
|
GL III 179.16 | « quid eam * ? suamne esse † dicebat ? :: non ! :: cuiam
|
GL III 179.17 | igitur ?».
|
GL III 179.18 | Cicero uero in Verrinis de praetura urbana relatiue posuit haec
|
GL III 179.19 | eadem : « cuia res est , cuium periculum ». et necesse est omnibus ea
|
GL III 179.20 | grauari syllabis , quando sunt relatiua , quomodo et primitiua eorum relationem
|
GL III 179.21 | significantia .
|
GL III 179.22 | pronomina quasdam habent proprias obseruationes singula , quasdam
|
GL III 179.23 | communes , tam cum aliis pronominibus quam cum quibusdam partibus
|
GL III 179.24 | orationis . cum de propriis igitur maxime singulorum superius dictum est ,
|
GL III 179.25 | nunc de communibus dicamus . ipse additiuum uel appositiuum
|
GL III 179.26 | dicitur , quod Apollonius ἐπιταγματικόν nominat , non quod solum hoc
|
GL III 179.27 | pronomen aliis pronominibus uel etiam nominibus apponitur , sed quod
|
GL III 179.28 | frequentius quam alia , ut ego ipse , tu ipse , ille ipse , Virgilius ipse ,
|
GL III 180.1 | Cicero ipse . inueniuntur enim et alia pronomina appositiua [ id est
|
GL III 180.2 | ἐπιταγματικά ]: Virgilius :
|
GL III 180.3 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena ».
|
GL III 180.4 | idem in bucolico :
|
GL III 180.5 | « nec tuus hic Moeris , nec uiueret ipse Menalcas ».
|
GL III 180.6 | idem [ in I ]:
|
GL III 180.7 | « tune ille Aeneas , quem Dardanio Anchisae /
|
GL III 180.8 | alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?».
|
GL III 180.9 | per excellentiam igitur hoc pronomen , id est ipse , quasi proprium , quod
|
GL III 180.10 | commune est multorum , appositionis nomen possidet .
|
GL III 180.11 | et sciendum , quod tertiae omnes personae pronominum possunt per
|
GL III 180.12 | supra dictam figuram apponi primae et secundae personae excepto sui ,
|
GL III 180.13 | sibi , se , a se , prima autem uel secunda persona nec inuicem sibi nec
|
GL III 180.14 | tertiae apponi possunt . nemo enim dicit ego tu es uel tu ego sum
|
GL III 180.15 | nec ego ille facit uel tu ille facit ; ille autem ego facio et tu ille
|
GL III 180.16 | facis dicitur . nam id est appositiuum , quod apponitur illi , ad quod
|
GL III 180.17 | uerbum redditur . Graeci quoque primitiuam tertiam personam et ex ea
|
GL III 180.18 | compositam , id est ἑαυτοῦ , ἑαυτῷ , ἑαυτόν , primae et secundae personae
|
GL III 180.19 | non apponunt , quomodo nec nos sui , quod uim tam simplicis primitiui
|
GL III 180.20 | tertiae personae Graecae quam compositi possidet apud nos . pluralem
|
GL III 180.21 | tamen compositam tertiam , quia non habent composita a pluralibus primae
|
GL III 180.22 | et secundae personae , necessario adiungunt et primae et secundae , ut
|
GL III 180.23 | ἑαυτῶν κηδόμεθα pro ἡμῶν αὑτῶν et ἑαυτῶν κήδεσθε pro ὑμῶν
|
GL III 180.24 | αὑτῶν ; nos autem nec in plurali numero possumus apponere primae uel
|
GL III 180.25 | secundae personae supra dictum tertiae personae pronomen [ id est sui ,
|
GL III 180.26 | sibi , se , a se ], quia et singularis est uox , quae nec apud Graecos
|
GL III 181.1 | apponitur primae uel secundae personae nec apud nos , quamuis etiam pro
|
GL III 181.2 | plurali accipiatur . et quomodo simplex singulare accipimus etiam pro
|
GL III 181.3 | composito per omnes personas , sic etiam simplex plurale , ut mei causa
|
GL III 181.4 | facio , ἐμαυτοῦ χάριν ποιῶ , et nostri causa facimus , ἡμῶν ( ἀντὶ τοῦ
|
GL III 181.5 | ἑαυτῶν ) χάριν ποιοῦμεν .
|
GL III 181.6 | nec mirum diuersas aliquando personas figurate inter se copulari ,
|
GL III 181.7 | cum etiam diuersos casus est ubi bene coniungimus , ut in illis , quae ex
|
GL III 181.8 | generalibus in specialia uel ex pluralibus in singularia distribuuntur , ut
|
GL III 181.9 | animalium quaedam sunt mortalia , quaedam immortalia ; literarum aliae
|
GL III 181.10 | sunt uocales , aliae consonantes ; trium Saturni filiorum unus in caelo ,
|
GL III 181.11 | alter in mari , tertius apud inferos dicitur regnare ; non enim bene
|
GL III 181.12 | dicitur animalia pars est mortalis , pars immortalis nec tres Saturni filii ,
|
GL III 181.13 | unus in caelo , alter in mari , tertius apud inferos regnat , quamuis
|
GL III 181.14 | Homerus auctoritate poetica dixit :
|
GL III 181.15 | « οἱ δὲ δύο σκόπελοι ὁ μὲν οὐρανὸν εὐρὺν ἱκάνει »,
|
GL III 181.16 | quomodo et alii quidam tam apud nos quam apud Graecos . cum autem
|
GL III 181.17 | non sit distributio , bene utimur nominatiuis , ut literae sunt notae uocum ,
|
GL III 181.18 | uel cum uerbum ad illud , quod distribuitur , non ad ea , quae
|
GL III 181.19 | distribuuntur , redditur , ut homines oportuni sunt , alii quidem ad pacem , alii uero
|
GL III 181.20 | ad bellum . et hoc quidem quia in plurale distribuitur , a communi
|
GL III 181.21 | uerbum habet . sin uariaueris numerum , quod praediximus manifestatur , ut
|
GL III 181.22 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 181.23 | « cur non , Mopse , boni quoniam conuenimus ambo , /
|
GL III 181.24 | tu calamos inflare leues , ego dicere uersus ».
|
GL III 181.25 | potest tamen et singulare pluralem significationem habens uel in singularia uel
|
GL III 181.26 | in pluralia supra dicto modo distribui et eandem constructionis seruare
|
GL III 181.27 | rationem , ut gentis Romanae pars fuit fortis , pars sapiens uel gentis Romanae
|
GL III 181.28 | alii fuerunt fortes , alii sapientes uel gens Romana fuit , alii fortes , alii
|
GL III 182.1 | sapientes . Liuius XXXXI ab urbe condita : « periti religionum
|
GL III 182.2 | iurisque publici , quando duo ordinarii consules eius anni , alter
|
GL III 182.3 | morbo , alter ferro periisset , suffectum consulem negabant
|
GL III 182.4 | comitia habere posse ». ecce hic Homeri auctoritatem secutus
|
GL III 182.5 | nominatiuum praeposuit pro genetiuo : duo ordinarii consules pro duorum
|
GL III 182.6 | ordinariorum consulum , ad distributa enim reddidit uerbum , non ad coniuncta .
|
GL III 182.7 | ex diuersis quoque casibus solent deriuatiua simul et composita fieri ,
|
GL III 182.8 | ut a medio terrae mediterraneus et a medio amnis Mediamna , a
|
GL III 182.9 | causis et dicendo causidicus , a uana loquendo uaniloquus et similia , quae
|
GL III 182.10 | ex simplicibus deriuata simul et composita sunt . in huiuscemodi tamen
|
GL III 182.11 | deriuationibus frequenter inuenis transitionem etiam ex alteris in altera
|
GL III 182.12 | fieri genera , ut haec manus : centimanus . Horatius :
|
GL III 182.13 | « centimanus † Gigas ».
|
GL III 182.14 | hic sanguis : hic et haec exanguis et hoc exangue ; hoc caput : hic
|
GL III 182.15 | et haec et hoc triceps ; hoc cor : hic et haec et hoc uecors ; haec
|
GL III 182.16 | mens : hic et haec et hoc amens , demens ; haec arma : hic et haec
|
GL III 182.17 | inermis et hoc inerme et inermus , inerma , inermum . plurima
|
GL III 182.18 | similiter composita ex diuersis generibus uel casibus uel numeris in alia per
|
GL III 182.19 | deriuationem transeuntia inuenis . nihil igitur mirum tertias quoque
|
GL III 182.20 | personas pronominum tam primae quam secundae figurate adiungi , quomodo
|
GL III 182.21 | superius ostendimus .
|
GL III 182.22 | partium orationis quaedam habent inter generaliter sibi accidentia
|
GL III 182.23 | numeros et casus et genera , ut nomen , pronomen , participium ; quaedam
|
GL III 182.24 | personas et numerum , ut uerbum et pronomen ; quaedam tempora , ut
|
GL III 182.25 | uerbum et participium ; quaedam nihil ex his , ut praepositio , aduerbium ,
|
GL III 182.26 | coniunctio , interiectio , quae nec declinationem aliquam habent . quae
|
GL III 182.27 | sunt igitur declinabiles , cum ex propriis figurationibus ad conuenientes
|
GL III 183.1 | supra dictorum numerorum uel generum uel casuum uel personarum uel
|
GL III 183.2 | temporum consequentias accipiuntur , orationis constructione , id est
|
GL III 183.3 | dispositione , ad aptam coniunctionem ferri debent , ut puta singulare ad
|
GL III 183.4 | singularem et plurale ad pluralem , cum ad unam eandemque refertur personam
|
GL III 183.5 | intransitiue , ut ego Priscianus scribo intellegens et nos oratores
|
GL III 183.6 | scribimus intellegentes .
|
GL III 183.7 | cum enim transitiua sunt uel refractiua , licet diuersis uti numeris ,
|
GL III 183.8 | ut docemus discipulum et docemus discipulos ; doceo discipulum et
|
GL III 183.9 | doceo discipulos ; et accuso uos et prosum nobis . eadem est ratio
|
GL III 183.10 | et in generibus , ut bonus homo et iustus et rectus est ille , bona mulier
|
GL III 183.11 | et casta et pudica est illa , boni homines et iusti et recti sunt illi , bonae
|
GL III 183.12 | mulieres et castae et pudicae sunt illae .
|
GL III 183.13 | similiter et in casibus mei ipsius dolentis misereor et illius uel
|
GL III 183.14 | tui dolentis misereor ; te ipsum legentem uideo et me ipsum
|
GL III 183.15 | intellegentem sentio . cum igitur ad unam eandemque personam et casus et
|
GL III 183.16 | genera et numeri referuntur , supra dicta consequentia est obseruanda .
|
GL III 183.17 | uariantur autem , ut dictum est , per transitiones et reciprocationes
|
GL III 183.18 | non solum casus et numeri , sed etiam genera , ut illos laedit mulier et
|
GL III 183.19 | illum laedunt mulieres . superuacuum est in re tam manifesta usus
|
GL III 183.20 | auctorum testimonia proferre ; illud tamen sciendum , quod per figuram , quam
|
GL III 183.21 | Graeci ἀλλοιότητα uocant , id est uariationem , et per πρόληψιν uel
|
GL III 183.22 | σύλληψιν , id est praeceptionem siue conceptionem , et per ζεῦγμα , id
|
GL III 183.23 | est adiunctionem et concidentiam , quam συνέμπτωσιν Graeci uocant ,
|
GL III 184.1 | uel procidentiam , id est ἀντίπτωσιν , et numeri diuersi et diuersa genera
|
GL III 184.2 | et diuersi casus et tempora et personae non solum transitiue et per
|
GL III 184.3 | reciprocationem , sed etiam intransitiue copulantur , quae diuersis auctorum
|
GL III 184.4 | exemplis tam nostrorum quam Graecorum necessarium esse duximus
|
GL III 184.5 | comprobare .
|
GL III 184.6 | construuntur igitur diuersi numeri , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 184.7 | « pars in frusta secant ueribusque trementia figunt »;
|
GL III 184.8 | ad sensum enim , quia pars Troianorum plures in hoc loco intelleguntur ,
|
GL III 184.9 | plurale reddidit uerbum secant , quomodo et Homerus :
|
GL III 184.10 | « ὣς φάσαν ἡ πληθύς ».
|
GL III 184.11 | Sallustius in Catilinario : « interea seruitia repudiabat , cuius
|
GL III 184.12 | initio ad eum magnae copiae concurrebant ». cuius enim
|
GL III 184.13 | singulare ad rem retulit , id est cuius rei seruitiorum . Thucydides :
|
GL III 184.14 | « συνεπρεσβεύοντο αὐτοῖς καὶ Δωριῆς , ἡ μητρόπολις τῶν
|
GL III 184.15 | Λακεδαιμονίων ». Terentius in eunucho :
|
GL III 184.16 | « si quisquam est , qui placere se studeat bonis /
|
GL III 184.17 | quam plurimis et minime multos laedere , /
|
GL III 184.18 | in his poeta hic nomen profitetur suum »,
|
GL III 184.19 | siquis enim ad multos intellegitur , quomodo idem :
|
GL III 184.20 | « aperite aliquis actutum ».
|
GL III 185.1 | Σοφοκλῆς ἐν Ἀντιγόνῃ ·
|
GL III 185.2 | « ὅστις γὰρ αὐτῶν εὖ φρονεῖν μόνος δοκῇ , /
|
GL III 185.3 | ἢ γλῶτταν , ἣν οὐκ ἄλλος , ἢ ψυχὴν ἔχειν , /
|
GL III 185.4 | οὗτοι διαπτυχθέντες ὤφθησαν κενοί ».
|
GL III 185.5 | diuersa genera similiter construuntur , ut Virgilius in bucolico :
|
GL III 185.6 | « dulce satis umor , depulsis arbutus haedis , /
|
GL III 185.7 | lenta salix feto pecori , mihi solus Amyntas »;
|
GL III 185.8 | ad dulce enim , quod est neutrum , tam feminina quam masculina reddidit .
|
GL III 185.9 | idem in eodem :
|
GL III 185.10 | « triste lupus stabulis , maturis frugibus imbres , /
|
GL III 185.11 | arboribus uenti , nobis Amaryllidis irae ».
|
GL III 185.12 | idem in I Aeneidos :
|
GL III 185.13 | « nimborum in patriam , loca feta furentibus austris , /
|
GL III 185.14 | Aeoliam uenit ».
|
GL III 185.15 | idem in II georgicon :
|
GL III 185.16 | « sunt et Aminaeae uites , firmissima uina ».
|
GL III 185.17 | idem in I Aeneidos :
|
GL III 185.18 | « Cymothoe simul et Triton adnixus acuto /
|
GL III 185.19 | detrudunt naues scopulo ».
|
GL III 185.20 | Lucanus in I :
|
GL III 185.21 | « hinc leges et plebisscita coactae ».
|
GL III 185.22 | Virgilius in VIII :
|
GL III 185.23 | « qualis eram , cum primam aciem Praeneste sub ipsa /
|
GL III 185.24 | straui »;
|
GL III 185.25 | cum enim Praeneste , nomen oppidi proprium , neutrum sit , ad
|
GL III 186.1 | intellectum urbis reddidit sub ipsa , quomodo Terentius in prologo
|
GL III 186.2 | eunuchi :
|
GL III 186.3 | « in eunuchum suam »
|
GL III 186.4 | dixit , ad comoediam referens pronomen . Virgilius in XII :
|
GL III 186.5 | « dictamnum * /
|
GL III 186.6 | puberibus caulem foliis et flore comantem /
|
GL III 186.7 | purpureo : non illa feris incognita capris /
|
GL III 186.8 | gramina , cum tergo uolucres haesere sagittae . /
|
GL III 186.9 | hoc Venus , obscuro faciem circumdata nimbo , /
|
GL III 186.10 | detulit , hoc fusum labris splendentibus amnem /
|
GL III 186.11 | inficit occulte medicans ».
|
GL III 186.12 | uide , quomodo et diuersa genera et diuersos numeros in supra posita
|
GL III 186.13 | figura ἀλλοιότητος , id est uariationis , confudit .
|
GL III 186.14 | Graecorum quoque auctores frequenter huiuscemodi utuntur
|
GL III 186.15 | figurationibus . Homerus :
|
GL III 186.16 | « πᾶσιν ὀρίνθη θυμός , ἐκίνηθεν δὲ φάλαγγες , /
|
GL III 186.17 | ἐλπόμενοι παρὰ ναῦφι ποδώκεα Πηλείωνα ».
|
GL III 186.18 | Thucydides : « αἱ μέν τινες τῶν νεῶν καθεῖσαι τὰς κώπας
|
GL III 186.19 | ἀπέστησαν τοῦ πλοῦ , ἀξύμφορον δρῶντες πρὸς τὴν ἐξ ὀλίγου
|
GL III 186.20 | ἀντεξόρμησιν , βουλόμενοι τὰς πλείους περιμεῖναι ».
|
GL III 186.21 | Demosthenes Φιλιππικῶν primo : « καὶ ὅλως ἄπιστον , οἶμαι , ταῖς
|
GL III 186.22 | πολιτείαις ἡ τυραννίς ». idem ἐν τῷ περὶ τοῦ στεφάνου ·« πονηρὸν
|
GL III 187.1 | ὁ συκοφάντης καὶ πανταχόθεν βάσκανον καὶ φιλαίτιον ».
|
GL III 187.2 | Thucydides I * idem in IIII : « τὴν δὲ ὑπὸ πάντων
|
GL III 187.3 | ὁμολογουμένην ἄριστον εἶναι εἰρήνην ». Πλάτων συμποσίῳ · « ἐπειδὴ οὖν
|
GL III 187.4 | ἡ φύσις δίχα ἐτμήθη , ποθοῦν ἕκαστον τὸ ἥμισύ τε ξυνῄει ,
|
GL III 187.5 | καὶ περιβάλλοντες τὰς χεῖρας καὶ συμπλεκόμενοι ἀλλήλοις
|
GL III 187.6 | ἐπιθυμοῦντες ξυμφῦναι ». Αἰσχίνης ἐν τῷ Ἀλκιβιάδῃ ὑπὲρ
|
GL III 187.7 | Θεμιστοκλέους · « αὗται μέγισται ἐλπίδες ἦσαν Ἀθηναίοις περὶ
|
GL III 187.8 | τῆς σωτηρίας ἅσσα ἂν ἐκεῖνος περὶ αὐτῶν βουλεύσαιτο ».
|
GL III 187.9 | Homerus :
|
GL III 187.10 | « ἦλθε δ ᾽ ἐπὶ ψυχὴ Θηβαίου Τειρεσίαο , /
|
GL III 187.11 | χρύσεον σκῆπτρον ἔχων ».
|
GL III 187.12 | diuersi quoque casus uel casus pro casibus figurate tam a nostris
|
GL III 187.13 | quam a Graecis saepissime ponuntur , ut Virgilius in I :
|
GL III 187.14 | « tu mihi quodcumque hoc regni , tu sceptra Iouemque /
|
GL III 187.15 | concilias »,
|
GL III 187.16 | hoc regni pro hoc regnum . idem in I :
|
GL III 187.17 | « urbem quam statuo uestra est , subducite naues »,
|
GL III 187.18 | pro urbs quam statuo . Terentius in Andria :
|
GL III 187.19 | « di † inmortales ! /
|
GL III 187.20 | quid turbae est apud forum ? quid illi hominum
|
GL III 187.21 | litigat ?»
|
GL III 187.22 | pro quot homines . idem in eadem :
|
GL III 187.23 | « ex Andro conmigrauit huic uiciniae »,
|
GL III 188.1 | pro in hanc uiciniam . in eadem :
|
GL III 188.2 | « quas credis esse has , non sunt uerae nuptiae ».
|
GL III 188.3 | idem in Phormione :
|
GL III 188.4 | « cum eius aduenti [ mihi ] uenit in mentem ?»
|
GL III 188.5 | genetiuum posuit pro nominatiuo . Cicero Verrinarum I : « nam ita
|
GL III 188.6 | mihi deos uelim propitios , ut , cum illius mihi temporis
|
GL III 188.7 | ueniat in mentem * non solum commoueor animo , sed
|
GL III 188.8 | etiam toto corpore perhorresco », illius temporis pro illud
|
GL III 188.9 | tempus . idem in II Verrinarum : « fac tibi Aciliae legis ueniat in
|
GL III 188.10 | mentem », pro Acilia lex . Virgilius georgicon III :
|
GL III 188.11 | « et crurum tenus a mento palearia pendent »,
|
GL III 188.12 | pro cruribus tenus . idem in VIIII Aeneidis :
|
GL III 188.13 | « uolat hasta Tago per tempus utrumque »,
|
GL III 188.14 | pro in Tagum . Sallustius in Catilinario : « praeter rerum
|
GL III 188.15 | capitalium condemnatis », pro condemnatos . idem historiarum I :
|
GL III 188.16 | « nam a primordio urbis ad bellum Persi Macedonicum », pro
|
GL III 188.17 | Persis . Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 188.18 | « Troas , relliquias Danaum atque immitis Achilli »,
|
GL III 188.19 | pro Achillis . Horatius in III carminum :
|
GL III 188.20 | « hic dies anno redeunte festus /
|
GL III 189.1 | corticem adstrictum pice dimouebit /
|
GL III 189.2 | amphorae »,
|
GL III 189.3 | pro amphora . Terentius in Andria :
|
GL III 189.4 | « quid mei faciam »,
|
GL III 189.5 | quid me fiat . idem in eunucho :
|
GL III 189.6 | « quid illo faciemus , stulta ?»
|
GL III 189.7 | pro illi . similiter Cicero in Verrem de praetura urbana : « quid
|
GL III 189.8 | illo myoparone factum est ?». Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 189.9 | « parce metu , Cytherea , manent immota tuorum /
|
GL III 189.10 | fata tibi »,
|
GL III 189.11 | pro metui . idem in I georgicon :
|
GL III 189.12 | « libra die somnique pares ubi fecerit horas »,
|
GL III 189.13 | pro diei . Horatius in III carminum :
|
GL III 189.14 | « hic dies uere mihi festus atras /
|
GL III 189.15 | exigit curas »,
|
GL III 189.16 | mihi pro a me . Demosthenes ἐν τῷ κατὰ Κτησιφῶντος ·« ὁ
|
GL III 189.17 | δῆμος * ἐν αὐτοῖς τοῖς φοβεροῖς καὶ δεινοῖς ἐμβεβηκώς », pro
|
GL III 189.18 | εἰς αὐτὰ τὰ φοβερὰ καὶ δεινά . Homerus :
|
GL III 189.19 | « πᾶν δ ᾽ ἦμαρ φερόμην , ἅμα δ ᾽ ἠελίῳ καταδύντι /
|
GL III 189.20 | κάππεσον ἐν Λήμνῳ ».
|
GL III 189.21 | idem :
|
GL III 189.22 | « κάππεσεν ἐν κονίῃ ».
|
GL III 189.23 | Ξενοφῶν ἀπομνημονευμάτων α ̓· « λέγεται γὰρ Ἀλκιβιάδην , πρὶν
|
GL III 190.1 | εἴκοσιν ἐτῶν εἶναι , Περικλεῖ ἐπιτρόπῳ μὲν ὄντι ἑαυτοῦ ,
|
GL III 190.2 | προστάτῃ δὲ τῆς πόλεως , τοιαῦτα διαλεχθῆναι περὶ νόμων »,
|
GL III 190.3 | λέγεται Ἀλκιβιάδην ἀντὶ τοῦ Ἀλκιβιάδης . et nostri hac figura saepe
|
GL III 190.4 | sunt usi , ut Terentius in eunucho :
|
GL III 190.5 | « apparet seruum hunc esse domini pauperis /
|
GL III 190.6 | miserique ».
|
GL III 190.7 | Homerus :
|
GL III 190.8 | « Ζεῦ ἄνα , δὸς τίσασθαι ὅ με πρότερος κάκ ᾽ ἔοργε ».
|
GL III 190.9 | huic simile Terentius in Andria :
|
GL III 190.10 | « ita tum discedo ab illo , ut qui se filiam /
|
GL III 190.11 | neget daturum ».
|
GL III 190.12 | diuersa tempora , ut :
|
GL III 190.13 | « postquam res Asiae Priamique euertere gentem /
|
GL III 190.14 | inmeritam uisum superis ceciditque superbum /
|
GL III 190.15 | Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia , /
|
GL III 190.16 | diuersa exilia et desertas quaerere terras /
|
GL III 190.17 | auguriis agimur diuum classemque sub ipsa /
|
GL III 190.18 | Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae ».
|
GL III 190.19 | cecidit praeteriti , fumat autem et agimur et molimur praesentis .
|
GL III 190.20 | idem Virgilius in IIII Aeneidis :
|
GL III 190.21 | « at regina graui iandudum saucia cura /
|
GL III 190.22 | uulnus alit uenis et caeco carpitur igni »,
|
GL III 191.1 | pro alebat et carpebatur . et sciendum , quod tam poetae quam
|
GL III 191.2 | prosarum scriptores frequenter praesentibus utuntur tam pro praeteritis
|
GL III 191.3 | quam pro futuris , contra autem raro , ut Terentius in Andria :
|
GL III 191.4 | « sed si quid * narrare occepi , continuo dari /
|
GL III 191.5 | tibi uerba censes »,
|
GL III 191.6 | occepi pro occipio uel occipiam . idem in eunucho :
|
GL III 191.7 | « quae uera audiui , taceo et contineo optime »,
|
GL III 191.8 | audiui pro audio uel audiam . idem in Phormione :
|
GL III 191.9 | « cur non , inquam , Phormio , /
|
GL III 191.10 | uides inter uos ?»
|
GL III 191.11 | inquam pro inquio dixit , quod in raro est usu . sic enim solent
|
GL III 191.12 | plerique ponere inquam , quod est futuri , loco praeteriti uel praesentis
|
GL III 191.13 | accipientes .
|
GL III 191.14 | diuersae personae , ut Virgilius in II Aeneidis :
|
GL III 191.15 | « diuellimur inde /
|
GL III 191.16 | Iphitus et Pelias mecum ».
|
GL III 191.17 | Terentius in Andria :
|
GL III 191.18 | « tu si hic † esses , aliter sentias ».
|
GL III 191.19 | et nota , quod sese ostendens hic dixit , in qua demonstratione
|
GL III 191.20 | intellegitur etiam ego . Liuius in XXXVII ab urbe condita : « certare
|
GL III 191.21 | pio certamine cuiuslibet bonae artis et uirtutis ausi sumus
|
GL III 191.22 | cum parentibus quaeque ciuitas suis ». Virgilius :
|
GL III 191.23 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena /
|
GL III 191.24 | carmen ».
|
GL III 191.25 | idem in II Aeneidis :
|
GL III 191.26 | « quaeque ipse miserrima uidi /
|
GL III 191.27 | et quorum pars magna fui ».
|
GL III 191.28 | idem in bucolico :
|
GL III 191.29 | « nec tuus hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas ».
|
GL III 192.1 | idem georgicon IIII :
|
GL III 192.2 | « illo Virgilium me tempore dulcis alebat /
|
GL III 192.3 | Parthenope , studiis florentem ignobilis oti ».
|
GL III 192.4 | Terentius in Phormione :
|
GL III 192.5 | « nam ego meorum solus sum meus ».
|
GL III 192.6 | Persius :
|
GL III 192.7 | « postquam meus a praetore recessi ».
|
GL III 192.8 | nec solum per genera et personas et numeros et casus et tempora ,
|
GL III 192.9 | quae maxime declinabilibus accidunt , de quibus supra ostendimus , solent
|
GL III 192.10 | auctores uariare figuras , sed etiam per omnia unicuique partium
|
GL III 192.11 | orationis accidentia , ut puta nomini accidunt species , genus , numerus , figura ,
|
GL III 192.12 | casus . per eos igitur quinque modos inueniuntur uariationibus , id est
|
GL III 192.13 | ἀλλοιότησιν , usi auctores .
|
GL III 192.14 | per species , ut Ennius :
|
GL III 192.15 | « optima caelicolum , Saturnia , magna dearum »,
|
GL III 192.16 | magna dixit pro maxima , positiuum pro superlatiuo , cum apertissime
|
GL III 192.17 | superius optima caelicolum dixisset . et Virgilius Aeneidis I :
|
GL III 192.18 | « tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes »,
|
GL III 192.19 | tristior pro subtristis . Homerus :
|
GL III 192.20 | « τόνδ ᾽ ἔκτανε Δάρδανος ἀνήρ »,
|
GL III 192.21 | Dardanus pro Dardanius , primitiuum pro deriuatiuo , unde Virgilius
|
GL III 192.22 | quoque in IIII Aeneidis :
|
GL III 192.23 | « hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto /
|
GL III 192.24 | Dardanus »,
|
GL III 192.25 | et in II :
|
GL III 192.26 | « ipse deos in Dardana suscitat arma »,
|
GL III 192.27 | pro Dardania ; simile huic est Romulus populus et Romula gens pro
|
GL III 192.28 | Romuleus et Romulea .
|
GL III 193.1 | de generum et numerorum et casuum uariationibus in supra dictis
|
GL III 193.2 | ostendimus . figurae quoque aliae pro aliis solent ab auctoribus poni ,
|
GL III 193.3 | ut Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 193.4 | « totumque a sedibus imis /
|
GL III 193.5 | una eurusque notusque ruunt »,
|
GL III 193.6 | pro eruunt , simplex pro composito . similes inuenis uariationes
|
GL III 193.7 | constructionis per omnia ceteris quoque dictionibus accidentia .
|
GL III 193.8 | aliae quoque pro aliis partibus uel dictionibus ponuntur , ut nomen
|
GL III 193.9 | pro aduerbio , ut
|
GL III 193.10 | « sublime uolas »
|
GL III 193.11 | et
|
GL III 193.12 | « sole recens orto »,
|
GL III 193.13 | et contra aduerbium pro nomine , ut
|
GL III 193.14 | « genus unde Latinum »,
|
GL III 193.15 | pro ex quo . et Cicero pro Deiotaro : « en crimen , en causa ,
|
GL III 193.16 | cur regem fugitiuus , dominum seruus accuset », cur propter
|
GL III 193.17 | quae , et iuste pro uere uel uere pro iuste et satis pro sufficiens .
|
GL III 193.18 | Euripides * Sophocles Αἴαντι ·« δίκαιος γόνος » pro
|
GL III 193.19 | ἀληθής . Lucanus in I :
|
GL III 193.20 | « tu satis ad uires Romana in carmina dandas ».
|
GL III 193.21 | idem in VII :
|
GL III 193.22 | « quique necesse / putat »,
|
GL III 193.23 | pro necessarium . Homerus ἐν Γ :
|
GL III 193.24 | « αὐτὴ δ ᾽ αὖθ ᾽ Ἑλένην καλέουσ ᾽ ἴε · τὴν δ ᾽ ἐκίχανε /
|
GL III 193.25 | πύργῳ ἐφ ᾽ ὑψηλῷ , περὶ δὲ Τρωαὶ ἅλις ἦσαν »,
|
GL III 194.1 | ἅλις dixit , quod est satis , pro multae . Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 194.2 | « multum ille et terris iactatus et alto /
|
GL III 194.3 | ui superum »,
|
GL III 194.4 | nomen pro aduerbio .
|
GL III 194.5 | praepositiones est quando abundant , est quando deficiunt , est quando
|
GL III 194.6 | aliae pro aliis ponuntur , tam apud Graecos quam apud nos .
|
GL III 194.7 | abundant , ut Isocrates Aeginetico : « ἐν αὐτοῖς γὰρ τούτοις
|
GL III 194.8 | ἔτι σαφέστερον καὶ μᾶλλον ἐνεπεδειξάμην τὴν εὔνοιαν ». nostri
|
GL III 194.9 | quoque frequenter hac utuntur abundantia praepositionis . Terentius in
|
GL III 194.10 | Andria :
|
GL III 194.11 | « accedo ad pedisequas ».
|
GL III 194.12 | idem in eunucho :
|
GL III 194.13 | « numquam accedo ad te , quin † doctior abeam ».
|
GL III 194.14 | in eadem :
|
GL III 194.15 | « edicit , ne uir quisquam ad eam adeat ».
|
GL III 194.16 | idem in Andria :
|
GL III 194.17 | « adeon ad eum ?».
|
GL III 194.18 | in eadem :
|
GL III 194.19 | « ad te aduenio ».
|
GL III 194.20 | Ἰσοκράτης πανηγυρικῷ ·« ἀπεστερημένους δὲ τοῦ στρατηγοῦ ,
|
GL III 194.21 | μεθ ᾽ οὗ συνηκολούθησαν ». Ἀριστομένης βοηθοῖς ·
|
GL III 194.22 | « εὖ γάρ , εὖ /
|
GL III 194.23 | πράττειν σε βούλομαι ᾽ γώ :: πῶς λέγεις ; :: ὅπως /
|
GL III 194.24 | μετ ᾽ ἐμοῦ ξυνέσῃ ».
|
GL III 195.1 | Κρατῖνος ἐν Νεμέσει ·
|
GL III 195.2 | « μεθυστέρῳ χρόνῳ ».
|
GL III 195.3 | Virgilius in V :
|
GL III 195.4 | « spatio post deinde relicto /
|
GL III 195.5 | tertius Euryalus ».
|
GL III 195.6 | Isocrates πρὸς Νικοκλέα · « φίλους κτῶ , μὴ πάντας τοὺς
|
GL III 195.7 | βουλομένους , ἀλλὰ τοὺς τῆς σῆς φύσεως ἀξίους ὄντας , μηδνὲ μεθ ᾽
|
GL III 195.8 | ὧν ἥδιστα συνδιατρίψεις , ἀλλὰ μεθ ᾽ ὧν ἄριστα τὴν
|
GL III 195.9 | πολιτείαν διοικήσεις ». Ὑπερείδης ἐν τῷ περὶ τοῦ ταρίχους « μετὰ
|
GL III 195.10 | ταῦτα ὕστερον ἦλθον ἀναθησόμενοι τὸ τάριχος ». Virgilius
|
GL III 195.11 | in VIII :
|
GL III 195.12 | « post hinc ad naues graditur sociosque reuisit ».
|
GL III 195.13 | praepositiones deficiunt , ut Virgilius in VIIII :
|
GL III 195.14 | « euolat infelix et femineo ululatu , /
|
GL III 195.15 | scissa comam , muros amens atque agmina cursu /
|
GL III 195.16 | prima petit »,
|
GL III 195.17 | deest cum : cum ululatu . Homerus :
|
GL III 195.18 | « αὐτῇ κεν γαίῃ ἐρύσαιμ ᾽ αὐτῇ κε θαλάσσῃ »,
|
GL III 195.19 | deest σύν σὺν αὐτῇ γῇ . Virgilius in V :
|
GL III 195.20 | « his magnum Alciden contra stetit , his ego suetus »,
|
GL III 195.21 | deest cum .
|
GL III 195.22 | aliae pro aliis ponuntur , ut Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 196.1 | « multa super Priamo rogitans , super Hectore multa »,
|
GL III 196.2 | super Priamo pro de Priamo . idem in I georgicon :
|
GL III 196.3 | « sub lucem densa inter nubila sese ».
|
GL III 196.4 | idem in III georgicon :
|
GL III 196.5 | « sub lucem exportant calathis »,
|
GL III 196.6 | pro ante lucem .
|
GL III 196.7 | coniunctiones quoque tam apud nos quam apud illos modo
|
GL III 196.8 | abundant , modo deficiunt , modo aliae pro aliis accipiuntur .
|
GL III 196.9 | abundant , ut :
|
GL III 196.10 | « multa quoque et bello passus , dum conderet urbem ».
|
GL III 196.11 | Horatius in epodo :
|
GL III 196.12 | « at o deorum quicquid in caelo regit /
|
GL III 196.13 | terras et humanum genus ».
|
GL III 196.14 | deficiunt , ut Virgilius in IIII Aeneidis :
|
GL III 196.15 | « ferte citi flammas , date tela , impellite remos ».
|
GL III 196.16 | aliae pro aliis accipiuntur , ut Virgilius in II Aeneidis :
|
GL III 196.17 | « aut pelago Danaum insidias suspectaque dona /
|
GL III 196.18 | praecipitare iubent subiectisque urere flammis »,
|
GL III 196.19 | pro subiectisue . Euripides * Sophocles :
|
GL III 196.20 | « ὦ θεοὶ πατρῷοι , συγγένεσθέ γ ᾽ ἀλλὰ νῦν »,
|
GL III 196.21 | at dixit pro saltem [ et nostri . Terentius in eunucho :
|
GL III 196.22 | « si nequeas † paulo , at quanti queas »].
|
GL III 196.23 | aduerbiorum uero quaedam sunt , quae cum supra dictis omnibus
|
GL III 197.1 | accidentibus , id est diuersis numeris et generibus et casibus et temporibus
|
GL III 197.2 | et personis , indifferenter ponuntur , ut non bonus uir , non bona mulier ,
|
GL III 197.3 | non bonum mancipium offendit me ; non boni uiri , non bonae mulieris ,
|
GL III 197.4 | non boni mancipii est uituperare innocentem ; non ego , non tu , non ille
|
GL III 197.5 | non facio , non facis , non facit . similiter bene , male , recte , praue
|
GL III 197.6 | possunt supra dictis omnibus apte adiungi . sunt autem alia aduerbia , quae
|
GL III 197.7 | non possunt omnibus copulari , ut o , quando est uocatiuum ( ut Virgilius
|
GL III 197.8 | in I Aeneidis :
|
GL III 197.9 | « o regina , nouam cui condere Iuppiter urbem »),
|
GL III 197.10 | et heus ( idem in eodem :
|
GL III 197.11 | « heus , iuuenes , monstrate , mearum /
|
GL III 197.12 | uidistis si quam hic errantem forte sororum »)
|
GL III 197.13 | alii casui non adiuguntur nisi uocatiuo , alia uero soli accusatiuo , ut pone
|
GL III 197.14 | tribunal uel pone domum , ultra fines , quaedam ablatiuo , ut coram
|
GL III 197.15 | iudicibus , quod etiam in praepositionibus uidemus fieri .
|
GL III 197.16 | proprie autem illae sunt praepositiones accipiendae , quae sine
|
GL III 197.17 | casualibus proferri non possunt separatae , ut in illum , per illum , pro illo ,
|
GL III 197.18 | sub illo , de illo , ab illo , ex illo . nam pone et coram possunt etiam sine
|
GL III 197.19 | casualibus proferri , quia aduerbia sunt , ut Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 197.20 | « pone subit coniunx , ferimur per opaca locorum ».
|
GL III 197.21 | idem in primo Aeneidos :
|
GL III 197.22 | « coram , quem quaeritis , adsum /
|
GL III 197.23 | Troïus Aeneas ».
|
GL III 197.24 | sunt aduerbia , quae diuersis personis non conueniunt ( ut heia :
|
GL III 197.25 | Virgilius in IIII Aeneidis :
|
GL III 197.26 | « heia , age , rumpe moras , uarium et mutabile semper /
|
GL III 197.27 | femina »),
|
GL III 197.28 | ad secundam dicuntur enim solam ; sunt aduerbia , quae proprie diuersis
|
GL III 198.1 | temporibus adiungi non possunt : ut heri feci , nunc facio , cras faciam ;
|
GL III 198.2 | sunt alia , quae singulis modis sociantur per omnes personas et numeros
|
GL III 198.3 | et tempora , ut utinam optatiuis . sed haec de aduerbio in loco latius
|
GL III 198.4 | tractabuntur .
|
GL III 198.5 | coniunctio quoque communiter cum omnibus supra dictis
|
GL III 198.6 | inuenitur , id est generibus , casibus , numeris , temporibus , personis , ut uir et
|
GL III 198.7 | mulier , uirorum et mulierum ; doceo et docui et docebo ego et tu et ille ;
|
GL III 198.8 | si facio et si faciam , si facerem et si faciebam , si fecerim et si feci , si
|
GL III 198.9 | fecissem et si feceram , si fecero et si faciam .
|
GL III 198.10 | sed ad pronominis ordinandi tractationem redeamus . sciendum , quod
|
GL III 198.11 | coniugata pronomina , quae σύζυγα Aristarchus uocat , trium
|
GL III 198.12 | personarum primitiua seu deriuatiua inuicem pro se poni per confusionem
|
GL III 198.13 | personarum ideo nec figurate possunt , quomodo nec uerba , quia tres solas uoces
|
GL III 198.14 | in tribus personis habent mei , tui , sui ; mihi , tibi , sibi ; me , te ,
|
GL III 198.15 | se ; a me , a te , a se , quomodo nec pluralia eorum nos , uos ; nostrum
|
GL III 198.16 | uel nostri , uestrum uel uestri ; nobis uobis ; nos uos , nec deriuatiua
|
GL III 198.17 | meus , tuus , suus , noster , uester . ipse autem et ille et hic et iste
|
GL III 198.18 | et is figurate et pro prima et pro secunda solent accipi , quippe cum non
|
GL III 198.19 | habeant sibi coniugatas primas et secundas , quibus impediantur pro illis
|
GL III 198.20 | accipi . quod autem sui proprie coniugatum est primae et secundae
|
GL III 198.21 | personae , ipsa declinatio consimilis illi cum eis ostendit : mei , tui , sui ;
|
GL III 198.22 | mihi , tibi , sibi ; me , te , se ; a me , a te , a se . itaque ea tria
|
GL III 198.23 | pronomina suas defendentia proprias personas ad iura suae significationis non
|
GL III 198.24 | admittunt sibi coniugatas uoces , idque comprobatur etiam ex deriuatiuis
|
GL III 198.25 | eorum : meus enim , tuus , suus , quia sibi sunt coniugata similitudine
|
GL III 198.26 | declinationis et maxime quod singulae sunt in unaquaque persona eorum
|
GL III 198.27 | uoces quomodo etiam in uerbis , pro sese poni inuicem uel sibi coniungi
|
GL III 198.28 | in una eademque persona possessorum non possunt . nemo enim dicit ego
|
GL III 198.29 | tu nec sui mei nec tuus meus nec suus meus nec nostras uestras
|
GL III 198.30 | nisi addita coniunctione dicam seruus tuus et meus est , ciuis nostras et
|
GL III 198.31 | uestras , in quo tamen possessio quidem communis significatur ,
|
GL III 199.1 | possessorum uero personae diuersae . potest tamen et sine coniunctione dici mea
|
GL III 199.2 | res tua est , animus meus tuus est , in quo tamen diuersas intellego
|
GL III 199.3 | personas possessorum . ille autem ego et tu ipse et hic ego et iste
|
GL III 199.4 | ego et omnia tertiae personae pronomina exceptis sui et eius deriuatiuo
|
GL III 199.5 | suus licet et primae et secundae figurate uni eidemque coniungere
|
GL III 199.6 | personae ; in uerbis uero , quia una est sola uox tertiae personae , cum
|
GL III 199.7 | secunda uel prima in una eademque persona accipi non potest , nemo enim
|
GL III 199.8 | dicit facio tu uel ille uel facis ego uel ille uel facit ego uel tu ,
|
GL III 199.9 | singulis enim uerba uocibus singulas significantia personas eas extra se
|
GL III 199.10 | aliis accommodare personas non patiuntur .
|
GL III 199.11 | et quid mirum in personarum discretione coniugatarum hoc fieri , cum
|
GL III 199.12 | liceat etiam ex contrario ex indiscretis generibus uel numeris uel casibus
|
GL III 199.13 | uel temporibus hoc manifesto intellegere , quippe cum ipsa confusione
|
GL III 199.14 | licentia datur in diuersis ea significationibus accipere . nam mihi , tibi , sibi ;
|
GL III 199.15 | me , te , se cum non discernant genera , licet quibuscumque placet
|
GL III 199.16 | generibus ea coniungere , ut me ipsum et me ipsam ; te ipsum et te ipsam .
|
GL III 199.17 | clari , clarae non secernit numerum : licet ergo et singularibus et
|
GL III 199.18 | pluralibus ea sociare .
|
GL III 199.19 | senatus , currus , uultus , facies , res , spes similiter diuersorum sunt
|
GL III 199.20 | casuum communia : licet ergo quibuslibet eorum aptissime ea copulare .
|
GL III 199.21 | omnia uerba praeteriti perfecti subiunctiua et futuri easdem uoces habent
|
GL III 199.22 | absque prima persona : nihil igitur prohibet in utrouis tempore ea accipere .
|
GL III 199.23 | participia praesentis temporis et infinita eadem etiam praeteriti imperfecti
|
GL III 199.24 | sunt : licet igitur utrobique ea proferre , ut scribens hodie proficio et
|
GL III 199.25 | scribens heri proficiebam , et scribere uolo hodie et scribere uolebam
|
GL III 199.26 | heri . sciendum tamen , quod licet etiam praeteritis perfectis et
|
GL III 199.27 | plusquamperfectis participia uel infinita supra dicta sensum praeteriti imperfecti
|
GL III 200.1 | significantia coniungere , ut scribens profeci uel profeceram , id est cum
|
GL III 200.2 | in scribendo eram , profeci uel profeceram ; scribere uolui uel
|
GL III 200.3 | uolueram , id est incipere scriptionem uolui uel uolueram . scimus enim ,
|
GL III 200.4 | quod praeteritum imperfectum inceptionem quidem rei significat , nondum
|
GL III 200.5 | tamen perfectionem , idque usus auctorum comprobant . communia uerba
|
GL III 200.6 | tam actiuam quam passiuam constructionem concipiunt , ex qua discernitur
|
GL III 200.7 | uarietas significationis : criminor te et a te , hortor te et a te . amet ,
|
GL III 200.8 | doceat , legat , audiat sunt imperatiui praesentis , sunt optatiui futuri et
|
GL III 200.9 | subiunctiui praesentis , nec aliter possunt eorum significari uarietates nisi
|
GL III 200.10 | per constructionem eis accidentium aduerbiorum uel temporum , ut
|
GL III 200.11 | imperantes quidem sine aduerbio dicimus amet , doceat , legat , audiat ,
|
GL III 200.12 | optantes uero cum aduerbio utinam amet , doceat , legat , audiat , subiungentes
|
GL III 200.13 | quoque cum amet , doceat , legat , audiat . amato , doceto , legito , audito
|
GL III 200.14 | et secundae sunt et tertiae personae : additione igitur pronominum
|
GL III 200.15 | discernuntur : amato tu , amato ille .
|
GL III 200.16 | in omnibus igitur huiuscemodi dictionibus , quae diuersas habent
|
GL III 200.17 | significationes , constructio maxime ad eas explanandas est necessaria , sicut
|
GL III 200.18 | etiam in nominibus , in quibus similes inueniuntur uoce , diuersi casus uel
|
GL III 200.19 | genera uel numeri : ut poetae genetiuus et datiuus singularis huius
|
GL III 200.20 | poetae et huic poetae et nominatiuus et uocatiuus pluralis hi poetae et
|
GL III 200.21 | o poetae . similiter docti genetiuus singularis huius docti et
|
GL III 200.22 | nominatiuus et uocatiuus plurales hi docti et o docti . similiter caedes , res ,
|
GL III 200.23 | facies nominatiui singulares et uocatiui haec facies et o facies , haec
|
GL III 200.24 | caedes et o caedes , haec res et o res , plurales uero et nominatiui
|
GL III 200.25 | et accusatiui et uocatiui hae facies , has facies et o facies .
|
GL III 200.26 | multa quoque etiam in aliis partibus inuenies similia nec aliter ea
|
GL III 200.27 | discernes nisi ex consequentia ordinationis , id est casus casibus et genera
|
GL III 200.28 | generibus et numeros numeris et personas personis et tempora
|
GL III 201.1 | temporibus , congrue disponendo . non igitur , si quid simile est uoce , hoc eisdem
|
GL III 201.2 | necesse est omni modo accidentibus coniungi , sed ad intellectum referri ,
|
GL III 201.3 | utputa omnis datiuus et ablatiuus pluralis mobilium nominum uel
|
GL III 201.4 | pronominum uel participiorum similis est per tria genera , ut bonis , illis ,
|
GL III 201.5 | accusatis . et tamen cum de maribus loquimur , masculinis ea coniungimus , cum
|
GL III 201.6 | de contrario sexu , femininis , cum extra utriusque significationem ,
|
GL III 201.7 | neutris , ut bonis uiris loquor et bonis mulieribus et bonis mancipiis ,
|
GL III 201.8 | et accusatis uiris , accusatis mulieribus , accusatis mancipiis . sic et
|
GL III 201.9 | similia , quae confusionem significationis per ordinationis iuncturam et
|
GL III 201.10 | accidentium discutiunt .
|
GL III 201.11 | omnis enim constructio , quam Graeci σύνταξιν uocant , ad
|
GL III 201.12 | intellectum uocis est reddenda . itaque per diuersas figuras uariare solent
|
GL III 201.13 | auctores in constructione accidentia , de quibus iam supra docuimus , quae ,
|
GL III 201.14 | quamuis quantum ad ipsas dictiones incongrue disposita esse uideantur ,
|
GL III 201.15 | tamen ratione sensus rectissime ordinata esse iudicantur , utputa prima
|
GL III 201.16 | persona et tertia in unam figurate coeunt , ut Virgilius :
|
GL III 201.17 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena /
|
GL III 201.18 | carmen »,
|
GL III 201.19 | est enim intellectus ego Virgilius ille , qui quondam scripsi bucolica et
|
GL III 201.20 | georgica . diuersi quoque numeri hoc modo figurati reperiuntur , ut
|
GL III 201.21 | Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 201.22 | « pars in frusta secant ueribusque trementia figunt »
|
GL III 201.23 | plurale singulari non ad dictionem , sed ad sensum retulit , quia pars
|
GL III 201.24 | Troianorum multi intelleguntur ; et per diuersa genera :
|
GL III 201.25 | « qualis eram , cum primam aciem Praeneste sub ipsa »,
|
GL III 201.26 | Virgilius in VIII . quamuis enim Praeneste neutrum sit , sed quia
|
GL III 201.27 | urbs intellegitur , ad id quod intellegitur quam ad uocem nominis
|
GL III 201.28 | reddidit dicens sub ipsa . similiter per omnia accidentia omnium partium
|
GL III 202.1 | orationis frequenter inuenimus huiuscemodi figuras : et casus pro
|
GL III 202.2 | casibus , ut :
|
GL III 202.3 | « corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum »
|
GL III 202.4 | Virgiliius in VIII fluuius pro fluuie et :
|
GL III 202.5 | « tu mihi quodcumque hoc regni , tu sceptra Iouemque /
|
GL III 202.6 | concilias »,
|
GL III 202.7 | regni pro regnum . de quibus sufficienter in superioribus diximus .
|
GL III 202.8 | de tu quoque quidam dubitauerunt , nominatiuus sit tantum an
|
GL III 202.9 | uocatiuus : sed uterque in eo esse ostenditur , quomodo et in omnibus fere
|
GL III 202.10 | Latinis nominibus in us terminatibus secundae declinationis . et quondam
|
GL III 202.11 | Trypho , quod Apollonius arguit , uocatiuum eum solum putauit ,
|
GL III 202.12 | deceptus a nominum uocatiuis , qui coniunguntur secundae personae
|
GL III 202.13 | uerborum , quod dicimus tu legis et discipule legis , sed et cum prima et
|
GL III 202.14 | tertia uerbi persona coniungitur bene uocatiuus , qui suus est secundae ,
|
GL III 202.15 | nec tamen ideo dicimus , primam uel tertiam uocatiuos habere nec
|
GL III 202.16 | secundae uocatiuum non esse , ut lego discipule et legit discipule . necesse
|
GL III 202.17 | est illos maxime casus habeant pronomina , quibus deficiunt in utraque
|
GL III 202.18 | persona nomina , et maxime nominatiuum . uocatiuo enim pronomina non
|
GL III 202.19 | egent , qui nec demonstrationem nec relationem , quibus funguntur
|
GL III 202.20 | pronomina , possidet , sed solam conuersionem , id est ἀποστροφήν , sed hoc
|
GL III 202.21 | ipso , quia uel nutu uel uocis directione non solum ad eos , quos uidemus ,
|
GL III 202.22 | sed etiam ad illos , ad quos uox nostra potest peruenire etiam absentes ,
|
GL III 202.23 | uocare solemus uel ignorantes propria eorum nomina uel confuse hoc
|
GL III 202.24 | utentes etiam ad multos , ut unus ex eis respondeat , ut ad seruos tu
|
GL III 202.25 | dicimus .
|
GL III 202.26 | illud quoque sciendum , quod suum est pronominis in prima et
|
GL III 203.1 | secunda persona habere nominatiuum , uocatiuum uero non solum pronomina ,
|
GL III 203.2 | sed etiam nomina et participia habent , qui casus proprius est secundae
|
GL III 203.3 | personae , ut scribe Virgili et scribis Virgili . sed quod etiam
|
GL III 203.4 | nominatiui omnium casualium secundis uerborum est quando coniunguntur
|
GL III 203.5 | personis , ostendunt substantiua uerba et uocatiua , quae nisi nominatiuis non
|
GL III 203.6 | sociantur , ut ego grammaticus sum , tu orator es , ille philosophus est ;
|
GL III 203.7 | ego Priscianus nominor , tu Apollonius uocaris , ille Virgilius nuncupatur .
|
GL III 203.8 | Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 203.9 | « tune ille Aeneas , quem Dardanio Anchisae /
|
GL III 203.10 | alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam ?».
|
GL III 203.11 | ergo sine dubio haec constructio ostendit hic nominatiuum esse .
|
GL III 203.12 | praeterea hoc approbatur , cum distinctiue ipse qui est nominatiuus trium
|
GL III 203.13 | personarum nominatiuis necessario coniungitur , ut ipse ego facio
|
GL III 203.14 | ( Virgilius in V :
|
GL III 203.15 | « ipse ego paulisper pro te tua munera inibo »),
|
GL III 203.16 | tu ipse facis ( idem in eodem :
|
GL III 203.17 | « ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui ».
|
GL III 203.18 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 203.19 | « uerum id quod multo tute ipse fatebere maius ».
|
GL III 203.20 | Cicero in III Verrinarum : « tu ipse ex edicto Siculo hoc
|
GL III 203.21 | sustulisti »), ille ipse facit . cum igitur nomina primae et secundae
|
GL III 203.22 | personae nominatiuos non habeant nec ceteros obliquos , uocatiuum tamen
|
GL III 203.23 | habeant pleraque , loco deficientium , ut paulo ante ostendimus , funguntur
|
GL III 203.24 | pronomina . relatio quoque cum ad ceteros fiat casus , ad uocatiuum non
|
GL III 203.25 | fit , ut ego lego , qui scripsi , tu legis , qui scripsisti , ille legit , qui
|
GL III 203.26 | scripsit ; meus est seruus , cuius aere emptus est , uocatiuus autem ideo in
|
GL III 203.27 | relatiuis esse non potest , quia antecedentem cognitionem significare non
|
GL III 203.28 | potest . similiter quando diuersae uno sociantur uerbo personae , necesse est
|
GL III 204.1 | nominatiuos coniungi : ego et tu et ille docemus ; nemo enim dicit ego
|
GL III 204.2 | et grammatice et ille docemus , nisi si attentionis causa ponens
|
GL III 204.3 | nominatiuum pronominis adiungam ei uocatiuum nominis , ut ego et tu ,
|
GL III 204.4 | grammatice , et ille docemus .
|
GL III 204.5 | et nomina quidem quamuis tertiae sint personae , tamen habent
|
GL III 204.6 | pleraque , ut diximus , uocatiuum . nec mirum , cum uerbis quoque uocatiuis ,
|
GL III 204.7 | quomodo et substantiuis coniuncta , possunt tam primae quam secundae
|
GL III 204.8 | esse personae . quomodo ergo , si dicam Virgilius uocaris , a tertia in
|
GL III 204.9 | secundam transfero nomen persona , sic uocando eundem intellectu ipso
|
GL III 204.10 | uocandi facio secundam personam o Virgili , id est te uoco Virgili .
|
GL III 204.11 | excipiuntur infinita nomina uel interrogatiua uel relatiua uel redditiua uel
|
GL III 204.12 | distributiua , quae , quia incertae sunt personae uel diuersae , uocatiuum
|
GL III 204.13 | habere non possunt , ut quis , qui ; qualis , talis ; quantus , tantus ; quot , tot ;
|
GL III 204.14 | uterque , alter ; singuli , bini , terni et similia . ad huiuscemodi enim
|
GL III 204.15 | nomina uocatio fieri non potest , quamuis licet etiam ad secundam ea
|
GL III 204.16 | coniungere personam , sed per nominatiuos , ut qui estis ? quales estis ? uterque
|
GL III 204.17 | Scipiones uocamini , singuli ueniatis ad me , terni prandete apud me .
|
GL III 204.18 | Virgilius in I :
|
GL III 204.19 | « sed uos qui tandem , quibus aut uenistis ab oris ?».
|
GL III 204.20 | pronomina uero primae uel tertiae personae minime possunt habere
|
GL III 204.21 | uocatiuum nisi possessiua primae , quando coniunguntur uel diriguntur ad
|
GL III 204.22 | secundam personam , quippe cum possit aliquis ad suam loqui
|
GL III 204.23 | possessionem , id est ad filium uel ad seruum uel ad matrem uel ad uxorem et
|
GL III 204.24 | dicere o mi , o mea , o meum ; o noster , nostra , nostrum . et est
|
GL III 204.25 | proprium possessiuorum pronominum , duas significare personas , ipsam quidem ,
|
GL III 204.26 | quae possidet , per genetiuum ubique , eam uero , quae possidetur , per
|
GL III 204.27 | omnes casus . itaque secundae personae possessiuum , cum in genetiuo sit
|
GL III 204.28 | ipse possessor intellegendus , ad quem dirigitur sermo , uocatiuum quoque
|
GL III 205.1 | habere non potest , nisi figurate uelimus dicere , tue et non aliene , id est
|
GL III 205.2 | tui potestatem habens , quomodo ego meus sum . Euripides :
|
GL III 205.3 | « ἐγὼ δ ᾽ ἐμός εἰμι ».
|
GL III 205.4 | sed quamuis non careat ratione , tamen in usu non est , quomodo nec sue
|
GL III 205.5 | illius nate , ut proprie illius nate . cum igitur in omnibus
|
GL III 205.6 | possessiuis tam possessor quam possessio intellegatur nec alii possint casus
|
GL III 205.7 | quantum ad possessores nisi genetiui intellegi , non possunt habere
|
GL III 205.8 | uocatiuos nisi per ipsas possessiones , cum in secunda esse intellegantur eae
|
GL III 205.9 | persona . nec prima tamen primam nec secunda secundam potest
|
GL III 205.10 | possidere , nisi , sicut ostendimus , figurate dicat aliquis ego sum meus dominus
|
GL III 205.11 | et seruus , tu es tuus et doctor et discipulus , ut Persius :
|
GL III 205.12 | « uindicta postquam meus a praetore recessi ».
|
GL III 205.13 | tertia uero tertiam potest possidere , quia multae et diuersae possunt esse
|
GL III 205.14 | tertiae . uocatiuum tamen aliud pronomen in usu non habet nisi
|
GL III 205.15 | primitiuum secundae personae et possessiuum primae , quando ad id sermo
|
GL III 205.16 | dirigitur , id est quando secundae sociatur personae ; licet enim naturaliter ad
|
GL III 205.17 | suam loqui possessionem . tertia uero possessiua , etsi naturam habeat , ut
|
GL III 205.18 | per uocatiuum dici possit , ut praedictum est ( possumus enim etiam ad
|
GL III 205.19 | alienam possessionem dirigere sermonem , ut :
|
GL III 205.20 | « o genitor noster Saturnie maxime diuum »,
|
GL III 205.21 | et Euandrie fili uel Telamonie Aiax ) itaque quamuis quantum ad ipsam
|
GL III 205.22 | rerum naturam recte uideatur posse dici o sue fili Euandri et o sua
|
GL III 205.23 | uxor Euandri , ut si dicam Euandrie fili et Euandria uxor , cum in hoc
|
GL III 205.24 | duae tertiae intellegantur personae possessoris et possessionis : usus tamen
|
GL III 205.25 | deficit , quomodo etiam apud Graecos teste Apollonio σφέτερε , cum
|
GL III 205.26 | rationabiliter possit dici , in usu tamen non inuenitur . de hoc enim ἐν τῷ
|
GL III 206.1 | περὶ συντάξεως tertio clarius tractat . secundae autem personae , ut
|
GL III 206.2 | supra dictum est , deriuatiuum ideo non potest habere uocatiuum , quia
|
GL III 206.3 | necesse est genetiuum primitiui in eo intellegi in possessore ipso , ad quem
|
GL III 206.4 | loquimur , et uocatiuum in possessione , sed possessio secundae personae
|
GL III 206.5 | necessario uel ad primam uel ad tertiam personam refertur , quae
|
GL III 206.6 | naturaliter carent uocatiuo : tuus filius sum uel tuus filius est ille . et
|
GL III 206.7 | quamuis figurate , ut supra dictum est , dicam tu ipse tuus es et dominus et
|
GL III 206.8 | seruus , tamen uocatiuum non inuenies nec figurate in hoc pronomine
|
GL III 206.9 | prolatum , ut eundem et possessorem et possessionem in una eademque
|
GL III 206.10 | persona uideatur aliquis affari dicendo tue , quomodo apud Graecos σὲ
|
GL III 206.11 | ἀπὸ τοῦ σός , teste eodem Apollonio . quemadmodum igitur nomina
|
GL III 206.12 | tertiae sunt personae , sic etiam possessiua pronomina , quamuis quantum
|
GL III 206.13 | ad personas possidentium finita sint et primae et secundae et tertiae ,
|
GL III 206.14 | tamen quantum ad possessiones ipsas tertiae sunt personae , nisi
|
GL III 206.15 | substantiuis uel uocatiuis adiungantur uerbis , sicut et nomina : meus es filius ,
|
GL III 206.16 | meus uocatur seruus ; tuus nominor parens , tuus est pater ; suus illius sum
|
GL III 206.17 | filius , suus illius es filius , suus illius est filius .
|
GL III 206.18 | pronomen ipse tribus aptissime , ut supra diximus , coniungitur
|
GL III 206.19 | personis . itaque Apollonius ἐπιταγματικόν hoc uocat , id est
|
GL III 206.20 | appositiuum , quod aliis pronominibus apponitur , ut ipse ego uel ego ipse ,
|
GL III 206.21 | tu ipse , ille ipse . et quamuis inueniantur etiam alia pronomina figurate
|
GL III 206.22 | sic coniuncta per diuersas personas , ut ego ille , tu ille , hic ille ( ut
|
GL III 206.23 | Virgilius :
|
GL III 206.24 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena /
|
GL III 206.25 | carmen ».
|
GL III 206.26 | idem in I Aeneidis :
|
GL III 206.27 | « tune ille Aeneas , quem Dardanio Anchisae ».
|
GL III 206.28 | Terentius in Andria :
|
GL III 206.29 | « hic est ille , ne te credas Dauum ludere »),
|
GL III 207.1 | non tamen , quomodo ipse sine alio pronomine possunt primae et
|
GL III 207.2 | secundae personae uerbis adiungi , ut ipse facio , ipse facis . Virgilius in II :
|
GL III 207.3 | « quaeque ipse miserrima uidi ».
|
GL III 207.4 | idem in bucolicon :
|
GL III 207.5 | « cum faciam uitulam pro frugibus , ipse uenito ».
|
GL III 207.6 | alias autem uoces tertiae pronominum personae per se sic uerbis primae
|
GL III 207.7 | et secundae personae non possumus copulare . nemo enim dicit ille
|
GL III 207.8 | facio et ille facis , nisi addas et pronomina primam et secundam
|
GL III 207.9 | demonstrantia personam , ut Cicero inuectiuarum II : « hic ego uehemens
|
GL III 207.10 | ille consul , qui uerbo ciues in exilium eicio , quaesiui a
|
GL III 207.11 | Catilina ». sed ille ego uel ille tu cum dicimus , relationem significamus
|
GL III 207.12 | antecedentis cognitionis , ipse ego uero discretionem , id est ipse ego per
|
GL III 207.13 | me et non alius .
|
GL III 207.14 | hoc autem appositiuum pronomen , id est ipse , quamuis et imperatiuo
|
GL III 207.15 | societur ( dicimus enim ipse facis et ipse fac ), non habet tamen
|
GL III 207.16 | uocatiuum . nullum enim pronomen potest habere uocatiuum , ut diximus , nisi
|
GL III 207.17 | primitiuum secundae personae , ad quod dirigitur sermo , et deriuatiuum
|
GL III 207.18 | primae , quando coniungitur primitiuo secundae uel uoce uel intellectu , ut
|
GL III 207.19 | « o mea tu » et « o noster Chremes ». praeterea uocatiuus substantiuo uel
|
GL III 207.20 | uocatiuo uerbo per se non coniungitur , sed nominatiuus . nemo enim dicit
|
GL III 207.21 | docte es , clare uocaris , Virgili diceris , sed doctus es , clarus uocaris ,
|
GL III 207.22 | Virgilius diceris . ipse ergo nisi nominatiui uice nominis fungi non
|
GL III 207.23 | potest . nihil autem mirum secundae personae nominatiuo imperatiuum
|
GL III 207.24 | adiungi , cum et tertiae personae , quae prorsus uocatiuum non habet ,
|
GL III 207.25 | adiungantur imperatiua , ut faciat et facito ille , faciant et faciunto illi .
|
GL III 207.26 | illud quoque sciendum , quod uocatiuis frequenter utimur sine uerbis
|
GL III 207.27 | secundae personae , ut miror te Virgili , intellego te Homere , nominatiuos uero
|
GL III 207.28 | nisi per ellipsin numquam sine uerbis proferimus eiusdem personae , ut
|
GL III 207.29 | bonus es , Apollonius nominaris .
|
GL III 207.30 | omnia autem pronomina , quae uocari possunt , similem habent
|
GL III 207.31 | nominatiuo uocatiuum excepto mi pro mee . nec mirum , cum etiam
|
GL III 208.1 | nomina pleraque apud Latinos , ut diximus , eosdem habent nominatiuos et
|
GL III 208.2 | uocatiuos . Atticis quoque mos est nominatiuos pro uocatiuis proferre .
|
GL III 208.3 | Homerus :
|
GL III 208.4 | « ἠέλιός θ ᾽ ὃς πάντ ᾽ ἐφορᾷς καὶ πάντ ᾽ ἐπακούεις ».
|
GL III 208.5 | quem secutus Virgilius in VIII :
|
GL III 208.6 | « corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum »
|
GL III 208.7 | fluuius pro fluuie dixit , et Lucanus in II :
|
GL III 208.8 | « degener o populus , uix saecula longa decorum /
|
GL III 208.9 | sic meruisse uiris »,
|
GL III 208.10 | pro popule . Macedones autem et Thessali e contrario uocatiuos
|
GL III 208.11 | solebant pro nominatiuis proferre . Homerus :
|
GL III 208.12 | « αὐτὰρ ὃ αὖτε Θύεστ ᾽ Ἀγαμέμνονι δῶκε φορῆναι ».
|
GL III 208.13 | hic uocatiuus est pro nominatiuo : Θύεστα dixit pro Θυέστης . unde
|
GL III 208.14 | Romani frequentissime huiuscemodi nomina , et maxime appellatiua per
|
GL III 208.15 | uocatiuum Graecum etiam pro nominatiuo suo proferunt : sophista ,
|
GL III 208.16 | citharista , poeta , Scytha , Sarmata , Sosia . Persius tamen indubitanter
|
GL III 208.17 | uocatiuum pro nominatiuo posuit :
|
GL III 208.18 | « censoremue tuum uel quod trabeate salutas ?»
|
GL III 208.19 | trabeate pro trabeatus . et Horatius :
|
GL III 208.20 | « macte /
|
GL III 208.21 | uirtute esto »
|
GL III 208.22 | pro mactus uirtute .
|