GL III 210.1 | liber octauus decimus de constructione
|
GL III 210.2 | in superiore libro de articularium dictionum et pronominum
|
GL III 210.3 | tractantes constructionibus , necessario plurima etiam de nominis et uerbi
|
GL III 210.4 | constructionibus , sine quibus illa orationem perfectam complere nequeunt ,
|
GL III 210.5 | diximus , quippe quae ex maxima parte communes eis sunt cum illis . in
|
GL III 210.6 | hoc quoque de nominibus et uerbis praecipue , quamuis et de ceteris
|
GL III 210.7 | partibus , cum eis etiam plurima inueniantur communia , exponemus . ergo
|
GL III 210.8 | minime mireris , si eadem exempla constructionum repetantur , cum in
|
GL III 210.9 | plerisque consimiles sint supra dictorum et dicendorum rationes .
|
GL III 210.10 | singulorum igitur casuum per ordinem constructiones uideamus .
|
GL III 210.11 | nominatiuus et uocatiuus absoluti sunt , id est per unam personam
|
GL III 210.12 | intransitiue possunt proferri , ut ego Priscianus ambulo , tu Plato
|
GL III 210.13 | philosopharis , Aristoteles disputat . et si substantiuis uerbis uel uocatiuis
|
GL III 210.14 | iungantur primae et secundae personae , non egent pronominibus , quippe
|
GL III 210.15 | essentiam sui uel nominationem significantes , ut homo sum , Cicero
|
GL III 210.16 | nominor ; sin aliis consocientur uerbis , tunc necessario adiunguntur
|
GL III 210.17 | pronominibus , ut ipsius essentiae praesentis demonstratione transeant a tertia
|
GL III 210.18 | persona conexione pronominum ad primam uel secundam , ut ego
|
GL III 210.19 | Priscianus scribo , tu Apollonius ( uel Apolloni ) scribis . et sciendum ,
|
GL III 210.20 | quod uocatiuus non eget pronomine , quippe cum secundam sua uoce
|
GL III 210.21 | finiat personam ( ut Apolloni legis uel lege , Terenti scribis uel scribe .
|
GL III 210.22 | Virgilius in X :
|
GL III 210.23 | « uigilasne deum gens ? /
|
GL III 210.24 | Aenea uigila ».
|
GL III 211.1 | Persius :
|
GL III 211.2 | « censoremue tuum uel quod trabeate salutas ?»),
|
GL III 211.3 | quamuis ad perfectam significationem bene additur indicatiuo uerbo tu
|
GL III 211.4 | nominatiuus . si uero tollamus pronomina ab hac constructione , quae
|
GL III 211.5 | nominatiuo construitur , dicendo Priscianus scribo , Apollonius scribis ,
|
GL III 211.6 | soloecismum facimus . nam nomina per se et participia absque uocatiuo casu
|
GL III 211.7 | tertiae sunt personae . quomodo ergo non dicimus ille lego uel ille
|
GL III 211.8 | legis , sic non dicimus Priscianus lego nec Apollonius legis ; quomodo
|
GL III 211.9 | autem ille ego lego et tu ille legis recte dicitur , sic Priscianus ego
|
GL III 211.10 | lego et tu Apollonius legis uel Apolloni . licet enim et
|
GL III 211.11 | nominatiuum et uocatiuum nominis secundis adiungere pronominum personis .
|
GL III 211.12 | Virgilius :
|
GL III 211.13 | « ille ego , qui quondam gracili modulatus auena /
|
GL III 211.14 | carmen ».
|
GL III 211.15 | Horatius in I sermonum :
|
GL III 211.16 | « tune Syri , Damae aut Dionysi filius audes ?».
|
GL III 211.17 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 211.18 | « tune ille Aeneas , quem Dardanio Anchisae ?».
|
GL III 211.19 | et sciendum , quod has quidem constructiones , quae per nominatiuum
|
GL III 211.20 | absoluuntur , stoici ἀξιώματα uel συμβάματα , id est dignitates uel
|
GL III 211.21 | congruitates , uocabant ( ut ego Priscianus scribo , Apollonius ambulat , Plato
|
GL III 211.22 | philosophatur ), illas uero , quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt
|
GL III 211.23 | personam , in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem
|
GL III 211.24 | casum proferri , παρασυμβάματα dicebant , hoc est minus quam congruitates ,
|
GL III 211.25 | ut Cicero seruat patriam , quando uero ex duobus obliquis constructio
|
GL III 211.26 | fit , ἀσύμβαμα , id est incogruitatem , dicebant , ut placet mihi uenire ad
|
GL III 211.27 | te , siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus .
|
GL III 212.1 | nominibus quidem exigentibus obliquos necesse est substantiuum
|
GL III 212.2 | uerbum uel participium consequi , ut filius Herculis sum uel filius Herculis
|
GL III 212.3 | esse dicor et commodus duci sum et commodus duci esse uideor ;
|
GL III 212.4 | bonus sum animam et bonus esse animam intellegor ; fortis sum uirtute
|
GL III 212.5 | et fortis esse uirtute appareo . est autem quando per ellipsin uerbi uel
|
GL III 212.6 | participii substantiui huiuscemodi casuum ( id est nominatiui cum obliquis )
|
GL III 212.7 | constructio soleat proferri , ut filius Pelei Achilles multos interfecit
|
GL III 212.8 | Troianos ; subauditur enim participium uerbi substantiui ens , quod in usu
|
GL III 212.9 | nunc nobis non est , pro quo possumus qui est uel qui fuit Pelei filius
|
GL III 212.10 | dicere uel subaudire .
|
GL III 212.11 | similiter aliis casibus nominatiuum consequentibus uel supra dictum
|
GL III 212.12 | participium uel quae pro eo accipiuntur subaudire necesse est ad
|
GL III 212.13 | nominatiuum : commodus mihi amicus proficiscitur id est qui mihi est
|
GL III 212.14 | commodus amicus ; honestus faciem uir cernitur hoc est qui est honestus
|
GL III 212.15 | faciem ; celer pedibus currit homo subauditur qui est .
|
GL III 212.16 | et haec quidem ipsorum nominum exigente natura sic uariantur
|
GL III 212.17 | casibus , quibus licet uel pronomina uel participia per eosdem casus
|
GL III 212.18 | coniungere , ut ille filius Pelei Achilles bellans multos interfecit Troianos et
|
GL III 212.19 | illius Pelei florentis uirtute filius Achilles fuit .
|
GL III 212.20 | idem licet per omnes casus facere : eosdem enim obliquos casus , quos
|
GL III 212.21 | sibi adiungit nominatiuus , potest etiam flexus idem habere , sed non tamen
|
GL III 212.22 | eadem constructione uerborum . nam ad alias transeunt uerba personas ,
|
GL III 212.23 | quippe nominatiuum desiderantia , ut filii Pelei fuit uictoria Graiorum ; filio
|
GL III 212.24 | Pelei cessit Hector ; filium Pelei timuit Troia ; filio Pelei floruit Graecia .
|
GL III 212.25 | et haec quantum ad naturam ipsorum inter se nominum per uarios casus
|
GL III 212.26 | construendorum .
|
GL III 212.27 | uerba quoque transitiua similiter uariis solent casibus coniungi , ut
|
GL III 212.28 | miles eget imperatoris ; Aeneas praemia donat Euryalo ; Plato erudit
|
GL III 212.29 | Aristotelen ; Cicero potitur laude . quomodo autem nominatiuus obliquis apte
|
GL III 212.30 | possit construi , quantum ratione potui comprehendere docebo , quos
|
GL III 212.31 | tamen etiam flexus sibi defendit , ut Aeneas rex Troianorum ; Aeneae
|
GL III 213.1 | regis Troianorum ; Aeneae regi Troianorum ; sic per reliquos casus
|
GL III 213.2 | quoque .
|
GL III 213.3 | nominatiuus igitur [ casus nominum ] genetiuo adiungitur , quando
|
GL III 213.4 | possessio aliqua et possessor significatur . et nominatiuo quidem possessionem ,
|
GL III 213.5 | genetiuo autem possessorem proferimus , ut Hector filius Priami ; Dauus
|
GL III 213.6 | seruus Simonis ; Aeneas rex Troianorum ; Patroclus amicus Achillis ;
|
GL III 213.7 | patronus Verris Hortensius . quae sic interpretamur , ut , adiuncto uerbo
|
GL III 213.8 | possessionem significante , possessio quidem mutet nominatiuum in accusatiuum ,
|
GL III 213.9 | possessor uero genetiuum in nominatiuum , uerbi huius natura hoc exigente ,
|
GL III 213.10 | ut intransitiue quidem nominatiuum , transitiue uero accusatiuum exigat ;
|
GL III 213.11 | quid est enim Hector filius Priami ? interpretantes dicimus : hoc est
|
GL III 213.12 | Hectorem filium Priamus possidet uel habet , patronus Verris
|
GL III 213.13 | Hortensius est ? id est patronum Verres Hortensium possidet . licet tamen haec
|
GL III 213.14 | eadem , cum substantiuo uerbo adiungantur , tam genetiuo quam datiuo
|
GL III 213.15 | conectere , ut filius Priami et Priamo fuit Hector et Dauus seruus
|
GL III 213.16 | Simonis et Simoni et Patroclus amicus Achillis et Achilli ; similiter
|
GL III 213.17 | comes , socius , affinis , cognatus , uicinus , propinquus et similia , id est
|
GL III 213.18 | omnia ad possessionem pertinentia . Virgilius in VII :
|
GL III 213.19 | « est mihi nata , uiro gentis quam iungere nostrae »
|
GL III 213.20 | pro possideo natam . sed magis datiuo quasi ad ignorantes utimur , ut
|
GL III 213.21 | in supra dicto uersu . nam ad scientes , esse natam , nomen autem
|
GL III 213.22 | proprium ignorantes , dixisset mea uel mei nata , Lauinia est , subdistinctione
|
GL III 213.23 | posita post natam ; contra autem nomine quidem cognito , ignorata uero
|
GL III 213.24 | cuius esset nata , dixisset Lauinia , mea nata est , post Lauiniam
|
GL III 213.25 | subdistinguendo , ut Virgilius in bucolico :
|
GL III 213.26 | « si nescis meus ille caper fuit »
|
GL III 213.27 | ad scientem caprum , nescientem autem eius possessorem dixit . idem in
|
GL III 213.28 | eodem :
|
GL III 213.29 | « est mihi namque domi pater , est iniusta nouerca »
|
GL III 214.1 | ad nescientem , si sit pater . alio quoque sensu inuenis datiuos pro
|
GL III 214.2 | genetiuis , ut Virgilius in X :
|
GL III 214.3 | « fusos ceruix cui lactea crines /
|
GL III 214.4 | accipit »
|
GL III 214.5 | pro cuius crines . supra dictis uero ex contrario uidentur illa proferri ,
|
GL III 214.6 | quae laudem uel uituperationem uel accidens aliquid ostendunt ab aliquo
|
GL III 214.7 | possideri . per nominatiuum enim possessorem in huiuscemodi
|
GL III 214.8 | significationis structura , per genetiuum uero possessionem proferimus in essentiae
|
GL III 214.9 | demonstratione , ut magnae uirtutis uir , id est magnam uirtutem habens ;
|
GL III 214.10 | egregiae pulchritudinis mulier , id est egregiam pulchritudinem habens ;
|
GL III 214.11 | nimiae tenacitatis homo , id est nimiam tenacitatem habens ; extremae
|
GL III 214.12 | turpitudinis animal , id est extremam turpitudinem habens ; albi quidem
|
GL III 214.13 | coloris est cycnus , nigri uero coruus , id est album colorem cycnus
|
GL III 214.14 | habens , coruus nigrum . et Graeci quidem in huiuscemodi sensu genetiuo
|
GL III 214.15 | tantum utuntur , Latini uero etiam ablatiuo frequentius , ut magna uirtute
|
GL III 214.16 | uir pro magnam uirtutem habens ; egregia pulchritudine mulier pro
|
GL III 214.17 | egregiam pulchritudinem habens . sic et similia . Terentius in Andria :
|
GL III 214.18 | Ǡ uideo unam adulescentulam , /
|
GL III 214.19 | forma * ac uoltu , Sosia , /
|
GL III 214.20 | adeo modesto , adeo uenusto , ut nihil supra ».
|
GL III 214.21 | similiter quando consequentiam aliquam rerum per genetiuum significant Graeci :
|
GL III 214.22 | « οὔ τις ἐμεῦ ζῶντος καὶ ἐπὶ χθονὶ δερκομένοιο /
|
GL III 214.23 | σοὶ κοίλαις παρὰ νηυσὶ βαρείας χεῖρας ἐποίσει ».
|
GL III 215.1 | huiuscemodi sensum nos per ablatiuum proferimus : non me uiuo et in
|
GL III 215.2 | terra uidendo , id est dum ego uiuo et in terra uideor ; necesse est enim
|
GL III 215.3 | huiuscemodi structurae siue nomen seu participium prolatum uerbo
|
GL III 215.4 | interpretari , dum aduerbio uel eandem uim habentibus addito . Virgilius
|
GL III 215.5 | in VII :
|
GL III 215.6 | « non uobis rege Latino /
|
GL III 215.7 | diuitis uber agri Troiaeue opulentia deerit »,
|
GL III 215.8 | id est dum rex sum Latinus uel donec Latinus regnat . licet enim uel
|
GL III 215.9 | nominatiuum pro ablatiuo , et maxime nominum , cum uerbo substantiuo
|
GL III 215.10 | ponere uel uerbum cognatum significationi ipsius nominis , ut me doctore
|
GL III 215.11 | florent Musae , id est dum ego doctor sum . nam participia raro sic
|
GL III 215.12 | proferuntur , pro me docente ut dicam dum ego docens sum , uerbum uero
|
GL III 215.13 | cognatum significationi ipsius nominis , quod per ablatiuum profertur ,
|
GL III 215.14 | ponimus , ut me doctore , dum ego doceo ; illo imperatore , donec ille
|
GL III 215.15 | imperat ; pietate manente , dum pietas manet ; uirtute florente , quoad uirtus
|
GL III 215.16 | floret .
|
GL III 215.17 | comparatiua quoque et superlatiua Graeci genetiuo adiungunt , nos
|
GL III 215.18 | autem comparatiua quidem ablatiuo , ut fortior Achilles Hectore ,
|
GL III 215.19 | superlatiua uero genetiuo , ut :
|
GL III 215.20 | « fortissime gentis »,
|
GL III 215.21 | de quibus latius in libro tertio de nominis comparatione dicentes
|
GL III 215.22 | tractauimus .
|
GL III 215.23 | uerbalia quoque in or desinentia uel rix transitiua , quae a uerbis
|
GL III 215.24 | actum aliquem significantibus fiunt , genetiuo iunguntur , ut amo illum ,
|
GL III 215.25 | amator et amatrix illius ; doctor doctrix ; munitor munitrix ; lector lectrix ;
|
GL III 215.26 | tonsor tonstrix ; mirator miratrix . Lucanus in VIIII :
|
GL III 215.27 | « impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo , /
|
GL III 215.28 | magnanimo iuueni miratorique Catonis ».
|
GL III 215.29 | similiter genetiuo adiunguntur participialia plerumque uel participiorum
|
GL III 216.1 | transitiuorum absque tempore uim habentia ( transitiua autem participia
|
GL III 216.2 | sunt , quae a transitiuis uerbis nascuntur , ut amo illum , amans illum ;
|
GL III 216.3 | fido illi , fidens illi ; inuideo tibi , inuidens tibi ), nisi sint passiua , id est
|
GL III 216.4 | futuri passiuorum similia : tunc enim datiuo uel ablatiuo adiunguntur , sicut
|
GL III 216.5 | et participia eiusdem formae [ id est in dus desinentia ], ut amans
|
GL III 216.6 | illius , similiter abundans , sapiens , patiens , fidens . Virgilius in II
|
GL III 216.7 | Aeneidos :
|
GL III 216.8 | « obtulerat fidens animi atque in utrumque paratus ».
|
GL III 216.9 | similiter inops , praeceps . Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 216.10 | « saeuit inops animi ».
|
GL III 216.11 | idem in VIIII :
|
GL III 216.12 | « et praeceps animi Tmarus et Mauortius Haemon ».
|
GL III 216.13 | similiter cupidus , rapidus , auidus ( Virgilius in VIIII :
|
GL III 216.14 | « ergo auidum pugnae dictis ac numine Phoebi /
|
GL III 216.15 | Ascanium prohibent »),
|
GL III 216.16 | fidus illius ( Virgilius in XII :
|
GL III 216.17 | « praeterea regina tui fidissima dextra /
|
GL III 216.18 | occidit ipsa sua »),
|
GL III 216.19 | doctus grammaticae , prodigus animae . Horatius carminum I :
|
GL III 216.20 | « Regulum et Scauros animaeque magnae /
|
GL III 216.21 | prodigum Paulum ».
|
GL III 216.22 | abundans illius rei nomen est , nam participium ablatiuo , quomodo et
|
GL III 216.23 | uerbum eius , coniungitur . Virgilius in bucolico :
|
GL III 216.24 | « quam diues pecoris niuei , quam lactis abundans ».
|
GL III 216.25 | Cicero pro Cluentio : « mulier abundat audacia ». idem pro
|
GL III 217.1 | Cornelio II : « quis tam abundans copiis ». similiter patiens , quando
|
GL III 217.2 | nomen est , genetiuo sociatur ( Lucanus in VIIII :
|
GL III 217.3 | « qua niger astriferis conectitur axibus aer , /
|
GL III 217.4 | quodque patet terras inter lunaeque meatus , /
|
GL III 217.5 | semidei manes habitant , quos ignea uirtus /
|
GL III 217.6 | innocuos uita patientes aetheris imi /
|
GL III 217.7 | fecit , et aeternos animam collegit in orbes ».
|
GL III 217.8 | Virgilius in II georgicon :
|
GL III 217.9 | « patientem uomeris unci »),
|
GL III 217.10 | quando participium , accusatiuo , sicut et uerbum ex quo uenit , patior
|
GL III 217.11 | illam rem , patiens illam rem . Virgilius in III Aeneidis :
|
GL III 217.12 | « haut impune quidem , nec talia passus Vlixes ».
|
GL III 217.13 | amans illius Cicero pro Caelio : « clarissimi ac fortissimi
|
GL III 217.14 | patriaeque amantissimi ». Sallustius in Catilinario : « alieni
|
GL III 217.15 | appetens , sui profusus ». et attende , quod uoce passiua profusus , quia
|
GL III 217.16 | magis actum significat , genetiuo est coniunctum . similiter si dicam
|
GL III 217.17 | doctus grammaticam , participium est , doceor enim grammaticam dicimus .
|
GL III 217.18 | et necesse est , ut diximus , casum , quem uerba sequuntur , etiam
|
GL III 217.19 | participia sequi . doctus grammaticae nomen est , « fugitans litium » nomen est ;
|
GL III 217.20 | nam fugitans lites participium , dicimus enim fugito , fugitas lites .
|
GL III 217.21 | Terentius in Phormione :
|
GL III 217.22 | « erus liberalis est et fugitans litium ».
|
GL III 217.23 | similiter praefectus urbis nomen est , praefectus urbi participium ;
|
GL III 217.24 | uerbum enim datiuo coniungitur praeficio tibi . et postremo omnia , quae
|
GL III 217.25 | similem habent significationem in or desinentibus uerbalibus transitiuis ,
|
GL III 217.26 | genetiuo solent iungi , ut dubius illius rei ; similiter anceps illius rei ,
|
GL III 217.27 | nescius , expers , doctus , peritus .
|
GL III 218.1 | similiter genetiuo adiunguntur omnia , quae obtineri uel desiderari
|
GL III 218.2 | aliquid ostendunt uel contraria his . et obtineri quidem aliquid ostendunt
|
GL III 218.3 | diues , copiosus , opulentus , capax , tenax . Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 218.4 | « ditissimus agri /
|
GL III 218.5 | Phoenicum ».
|
GL III 218.6 | idem in II georgicon :
|
GL III 218.7 | « diues opum uariarum ».
|
GL III 218.8 | et quae desiderari aliquid ostendunt : auarus illius rei , cupidus , auidus ,
|
GL III 218.9 | studiosus , contra uero deesse aliquid significantia egenus , indigus , inops ,
|
GL III 218.10 | pauper , uacuus . Horatius in I sermonum :
|
GL III 218.11 | « horum /
|
GL III 218.12 | semper ego optarim pauperrimus esse bonorum ».
|
GL III 218.13 | idem in II *
|
GL III 218.14 | « sic uacuum cerebri populum Phaeaca putauit ».
|
GL III 218.15 | licet autem , ut dictum est , in omnibus possessionibus et pronomen
|
GL III 218.16 | uel nomen possessiuum pro genetiuo primitiui et datiuum pro eo ponere ,
|
GL III 218.17 | ut Euandrius filius fuit Pallas et Euandri filius et Euandro filius fuit
|
GL III 218.18 | Pallas ; Telamonius filius fuit Aiax et Telamonis et Telamoni filius Aiax ;
|
GL III 218.19 | pater meus fuit Aristarchus et pater mei et pater mihi ; cliens Tullianus
|
GL III 218.20 | fuit Roscius et cliens Tullii et Tullio fuit Roscius .
|
GL III 218.21 | similiter omnia ad aliquid eandem constructionem seruant . et haec
|
GL III 218.22 | enim possidentur . maxime autem quando ad gratiam uel utilitatem
|
GL III 218.23 | alicuius uel contra aliquid fieri uolumus significare , datiuis utimur . Lucanus
|
GL III 218.24 | in II :
|
GL III 218.25 | « urbi pater est urbique maritus »,
|
GL III 218.26 | id est ad utilitatem urbis et pater fieri passus est et maritus . similiter
|
GL III 218.27 | ergo possumus dicere fortis patriae sum et multis fortior patriae sum
|
GL III 218.28 | et omnium utilissimus patriae sum et cunctorum piissimus patriae sum .
|
GL III 218.29 | nam positiuorum constructio etiam comparatiuis et superlatiuis seruatur
|
GL III 218.30 | extra suam illorum constructionem , quam habent in comparando .
|
GL III 219.1 | huiuscemodi autem constructiones , id est quae datiuo adiunguntur tam
|
GL III 219.2 | nominum quam uerborum , adquisitiuas Graeci uocauerunt , id est
|
GL III 219.3 | περιποιητικάς , quae nobis aliquid boni maliue adquirunt . quorum pleraque a uerbis
|
GL III 219.4 | deriuantur uel generant uerba suntque adiectiua , ut utilis tibi sum uel
|
GL III 219.5 | inutilis ; commodus illi sum uel incommodus ; fidus , cuius tamen
|
GL III 219.6 | superlatiuum etiam genetiuo adiunxit Virgilius in XII :
|
GL III 219.7 | « praeterea regina , tui fidissima , dextra /
|
GL III 219.8 | occidit ipsa sua ».
|
GL III 219.9 | similiter damnosus , periculosus , carus , facilis , difficilis , quaestuosus ,
|
GL III 219.10 | uendibilis et omnia similia , quae ferre aliquid commodi uel incommodi
|
GL III 219.11 | demonstrantur . quid est enim aliud utilis tibi sum nisi utilitatem tibi
|
GL III 219.12 | ferens , calamitosus , calamitatem ferens ?
|
GL III 219.13 | et postremo omnia uerbalia in lis uel in dus desinentia participiis
|
GL III 219.14 | futuris similia datiuum asciscunt , ut mirabilis , legibilis , orabilis , amabilis
|
GL III 219.15 | mihi est ; penetrabilis et penetralis , extricabilis , dicendus , amandus ,
|
GL III 219.16 | docendus et similia , docilis et docibilis . sed docilis est qui facile
|
GL III 219.17 | docetur , docibilis qui facile discitur , quomodo penetralis qui in intimis
|
GL III 219.18 | est partibus , penetrabilis qui facile penetratur .
|
GL III 219.19 | aequiperantia etiam quomodo et uerba , quae Graeci ἰσοπαλῆ uocant ,
|
GL III 219.20 | et subiecta uel superposita , quae ἐπαναβεβηκότα , quae tamen et ipsa ad
|
GL III 219.21 | aliquid sunt dicta , de quibus iam diximus , subiecta uero uel superposita
|
GL III 219.22 | dicuntur , quod licet ea et subicere et praeponere , ut pater filii uel filio
|
GL III 219.23 | est pater et filius patris uel patri est filius , similiter dominus : seruus ,
|
GL III 219.24 | imperator : miles , tyrannus : armiger , satelles : rex , erus : famulus , cliens :
|
GL III 219.25 | patronus licet quouis ordine per utrumque casum proferre ; similis
|
GL III 219.26 | quoque et dissimilis , par : impar , aequus : iniquus , amicus : inimicus , comes :
|
GL III 219.27 | socius , affinis : cognatus , propinquus : uicinus , commilito : contubernalis .
|
GL III 220.1 | Terentius in eunucho :
|
GL III 220.2 | « quid tibi ego plura dicam ? domini † similis es ».
|
GL III 220.3 | Iuuenalis in II :
|
GL III 220.4 | « non similis tibi Cynthia ».
|
GL III 220.5 | Cicero pro M ( arco ) Marcello : « simillimum deo iudico ». Lucanus
|
GL III 220.6 | in X :
|
GL III 220.7 | « quem metuis , par huius erat ».
|
GL III 220.8 | idem in VIIII :
|
GL III 220.9 | « par geminis Chiron et idem quod carcinos ardens /
|
GL III 220.10 | scorpios ».
|
GL III 220.11 | accusatiuo quoque nominatiui adiunguntur figurate , quando , quod parti
|
GL III 220.12 | accidit , hoc toti redditur . et totum quidem per nominatiuum , pars autem
|
GL III 220.13 | per accusatiuum profertur , ut fortis dextram pro fortem dextram
|
GL III 220.14 | habens ; celer pedes pro celeres pedes habens ; sapiens animam pro
|
GL III 220.15 | sapientem animam habens ; albus colorem pro album colorem habens . et
|
GL III 220.16 | in omnibus subaudiendum qui est , etiam si obliquentur , ut albi colorem
|
GL III 220.17 | equi id est equi eius , qui est albi coloris ; albo colorem equo ; album
|
GL III 220.18 | colorem equum . sic etiam per pluralia albi colorem equi oblati sunt
|
GL III 220.19 | imperatori ; alborum colorem equorum corpus fuit ; albis colorem equis
|
GL III 220.20 | uehitur ; albos colorem equos iungit . nam quicumque casus nominatiuo
|
GL III 220.21 | adiunguntur , etiam declinato construi possunt . Virgilius in I :
|
GL III 220.22 | « nuda genu nodoque sinus collecta fluentes ».
|
GL III 220.23 | idem in VI :
|
GL III 220.24 | « lacerum crudeliter ora , /
|
GL III 221.1 | ora manusque ambas populataque tempora raptis /
|
GL III 221.2 | auribus ».
|
GL III 221.3 | idem in V :
|
GL III 221.4 | « intentaque bracchia remis /
|
GL III 221.5 | intenti ».
|
GL III 221.6 | ablatiuus etiam coniungitur nominatiuo , quando per eum aliquid
|
GL III 221.7 | euenire demonstratur illi , qui per nominatiuum profertur , ut acutus oculis
|
GL III 221.8 | id est per oculos ; ualidus uiribus id est per uires ; gloriosus laude id
|
GL III 221.9 | est per laudem . in hoc sensu Graeci quidem datiuo , nos uero ablatiuo
|
GL III 221.10 | utimur . et quod supra quoque ostendimus , quando haberi aliquid uel
|
GL III 221.11 | consequi per genetiuum Graeci ostendunt , nos ablatiuo utimur , ut μεγάλης
|
GL III 221.12 | ἀρετῆς ἀνήρ [ id est magnam uirtutem habens uir ], Latini magna uirtute
|
GL III 221.13 | uir dicunt ; frequenter tamen et genetiuo secundum Graecos in hoc sensu
|
GL III 221.14 | utuntur , ut magnae uirtutis uir . Virgilius in I :
|
GL III 221.15 | « ditissimus agri /
|
GL III 221.16 | Phoenicum ».
|
GL III 221.17 | idem :
|
GL III 221.18 | « diues equum , diues pictai uestis et auri ».
|
GL III 221.19 | Sallustius in Iugurthino : « homines ueteris prosapiae ,
|
GL III 221.20 | multarum imaginum ac nullius stipendii ». Terentius in Andria :
|
GL III 221.21 | « forte unam aspicio adulescentulam , /
|
GL III 221.22 | forma * ac uultu , Sosia , /
|
GL III 221.23 | adeo modesto , adeo uenusto »,
|
GL III 221.24 | hoc est uirginem , quae habebat formam ac uultum modestum et uenustum .
|
GL III 221.25 | similiter in consequentiae significatione illi genetiuo , nos ablatiuo utimur
|
GL III 221.26 | tantum , ut ἐμοῦ ὁρῶντος τὸν παῖδα ἔτυψας id est dum ego uideo ,
|
GL III 221.27 | puerum cecidisti , quod nos dicimus me uidente puerum cecidisti ; Augusto
|
GL III 221.28 | imperatore Alexandria prouincia facta est id est cum Augustus erat
|
GL III 221.29 | imperator ; Bruto defensore liberata est tyranno respublica id est cum
|
GL III 222.1 | defensor eius fuerat Brutus ; Sulla uictore perierunt Romani pro cum uictor
|
GL III 222.2 | fuerat Sulla . in hoc autem sensu , ut ostendimus , non licet genetiuo uti
|
GL III 222.3 | pro ablatiuo .
|
GL III 222.4 | illa quoque nomina , quae uim habent passiuam , ablatiuo iunguntur :
|
GL III 222.5 | lassus labore , fessus cursu , cassus lumine , quod etiam participium
|
GL III 222.6 | potest esse . Virgilius in II Aeneidis :
|
GL III 222.7 | « demisere neci , nunc cassum lumine lugent »,
|
GL III 222.8 | undecimo *
|
GL III 222.9 | « cassa fraude parat »;
|
GL III 222.10 | orbus prole , uiduus pharetra . Horatius in carminum libro I :
|
GL III 222.11 | « puerum minaci /
|
GL III 222.12 | uoce dum terret , uiduus pharetra /
|
GL III 222.13 | risit Apollo ».
|
GL III 222.14 | Iuuenalis libro III :
|
GL III 222.15 | « dignus morte perit , cenet licet ostrea centum »;
|
GL III 222.16 | uacuus cerebro , mente captus . est tamen inuenire in his quoque
|
GL III 222.17 | quaedam auctoritate ueterum genetiuis coniuncta . Virgilius libro XII :
|
GL III 222.18 | « descendam magnorum haud umquam indignus auorum ».
|
GL III 222.19 | in comparationibus quoque ablatiuos ponimus pro genetiuis , ut
|
GL III 222.20 | fortior Scipio Hannibale . licet autem et nominatiuum cum nominatiuo
|
GL III 222.21 | interposita quam comparare , ut fortior Scipio quam Hannibal , et quod saepe
|
GL III 222.22 | superius docuimus , flexis quoque nominatiuis in obliquos casus eadem
|
GL III 222.23 | constructio obliquis quoque casibus seruatur , ut fortioris Hectore Achillis
|
GL III 222.24 | maxima uirtus fuit et Scipionis quam Hannibalis mirabilis strenuitas erat .
|
GL III 222.25 | necesse est autem omnia casualia eosdem casus in eadem structura
|
GL III 222.26 | seruare , siue coniungantur , quod supra dictum est , nominibus siue pro
|
GL III 222.27 | eis sint posita . et pronomina quidem loco nominum etiam per se posita
|
GL III 222.28 | inueniuntur ideoque constructionem eorum sibi defendunt , ut gloriosus ego
|
GL III 222.29 | sum doctrina ; laudabilis est ille fortitudine ; participia uero et cum
|
GL III 223.1 | nomine et cum pronomine et per se posita constructionem tam uerbi
|
GL III 223.2 | necessario sequuntur quam nominis , quia utrique cognata sunt . nominis , ut
|
GL III 223.3 | Cicero accusans uicit ; Ciceronis accusantis oratio ualuit ; Ciceroni
|
GL III 223.4 | accusanti contigit gloria ; Ciceronem accusantem timuit Catilina ; o Cicero
|
GL III 223.5 | accusans Catilinam patriam seruasti ; Cicerone accusante uictus est Verres .
|
GL III 223.6 | et eas quidem constructiones ad similitudinem nominum habent participia ;
|
GL III 223.7 | uerbi uero constructionem seruant eius singula participia , ex quo
|
GL III 223.8 | nascuntur , et uel absolute dicuntur , hoc est intransitiue , quomodo et uerba , quae
|
GL III 223.9 | non egent obliquis casibus , ut ambulo , sedeo , surgo : ambulans , sedens ,
|
GL III 223.10 | surgens , uel transitiue , hoc est in diuersas personas uel in se ipsas per
|
GL III 223.11 | reciprocationem , id est sui passionem , quam Graeci ἰδιοπάθειαν dicunt :
|
GL III 223.12 | ut misereor tui uel mei , miserens tui uel mei ; inuideo tibi uel mihi ,
|
GL III 223.13 | inuidens tibi uel mihi ; uideo te uel me , uidens te uel me ; potior te
|
GL III 223.14 | uel me et illo uel illum et tui uel mei , potiens te uel me et illo
|
GL III 223.15 | uel illum et tui uel mei .
|
GL III 223.16 | et attendendum , quod nominatiuus , qui uerbo adiungitur , immobilis
|
GL III 223.17 | casibus ipse manet et uel nullum uel eum solum assumit alterius casualis
|
GL III 223.18 | obliquum , qui uerbo construitur . nullum quidem , quando absolute dicitur
|
GL III 223.19 | [ id est intransitiue ], ut Terentius ambulat , Sallustius quiescit , obliquum
|
GL III 223.20 | uero , quando transitiue uel ἰδιοπαθῶς [ id est sui passiue ], ut Caesar
|
GL III 223.21 | uincit Pompeium ; Cicero arguit Catilinam ; pater indulget filio ; dominus
|
GL III 223.22 | miseretur sui et sui serui . ille autem nominatiuus , qui obliquos exigente
|
GL III 223.23 | ipsius nominis natura sibi asciscit , etiam per omnes , ut supra ostendimus ,
|
GL III 223.24 | casus declinatus , eandem constructionem casuum sibi defendit , ut uictor
|
GL III 223.25 | Pompeii Caesar interfectus est a Bruto ; uictoris Pompeii Caesaris filia fuit
|
GL III 223.26 | Iulia ; uictori Pompeii Caesari cessit res publica ; uictorem Pompeii
|
GL III 223.27 | Caesarem placauit Cicero ; uictor Pompeii Caesar clemens fuisti ; uictore Pompeii
|
GL III 223.28 | Caesare Romana libertas periit .
|
GL III 223.29 | sic et omnia casualia licet construere .
|
GL III 224.1 | possessiua omnibus suis casibus cum genetiuis aliorum bene
|
GL III 224.2 | coniunguntur , quippe uim eius ubique habentia , ut pugna Troiana et Graecorum
|
GL III 224.3 | multis exitio fuit ; filius Telamonius et Hesionae Teucer fuit ; Terentiae et
|
GL III 224.4 | Tulliani filii misertum est ; Creusae et Aeneio nato datum est regnum Latii ;
|
GL III 224.5 | Hectoreum et Andromachae filium praecipitauit Vlixes ; o noster et fratris
|
GL III 224.6 | amice ; tua et patris tui , Herodiane , proficimus arte .
|
GL III 224.7 | datiuum quoque solent Romani adquisitiuorum uel effectiuorum cum
|
GL III 224.8 | omni casu consociare , ut curae mihi est ista res , cordi , lucro , damno :
|
GL III 224.9 | possumus enim dicere cordi homo , cordi hominis , cordi homini , cordi
|
GL III 224.10 | hominem pro iucundus , iucundi , iucundo , iucundum .
|
GL III 224.11 | similiter per reliquos casus tam singulares quam plurales , quomodo
|
GL III 224.12 | et frugi , mancipi , necmancipi , qui cum sint datiui , omnibus tamen aliis
|
GL III 224.13 | casibus coniunguntur ; quomodo etiam genetiui , per quos possideri uel
|
GL III 224.14 | haberi aliquid significatur , ut huiuscemodi , illiusmodi ; magnae uirtutis
|
GL III 224.15 | homo , magnae uirtutis hominis , magnae uirtutis homini , similiter per
|
GL III 224.16 | ceteros casus . ita etiam nihili homo , ὁ τοῦ μηδενός , nihili hominis .
|
GL III 224.17 | similiter in eodem fere sensu figuratur nominatiuus et obliqui eius cum
|
GL III 224.18 | accusatiuo alterius nominis , quod et supra ostendimus : clarus genus , clari
|
GL III 224.19 | genus , claro genus , clarum genus , clare genus . idem inuenis et cum
|
GL III 224.20 | ablatiuo : dignus laude , digni laude , digno laude , dignum laude et
|
GL III 224.21 | reliqua .
|
GL III 224.22 | de ordinatione uerbi
|
GL III 224.23 | ab infinito incipit exponere uerbi ordinationem Apollonius ,
|
GL III 224.24 | ostendens , hoc uerbum generale esse et pro omni posse accipi modo uerborum .
|
GL III 224.25 | coniungitur autem frequentius uoluntatiuis uerbis , quae Graeci προαιρετικά
|
GL III 225.1 | uocant , ut uolo legere , cupio discere , desidero uidere . inuenitur tamen
|
GL III 225.2 | saepissime et aliis uerbis coniunctum . Terentius in adelphis :
|
GL III 225.3 | « uideo sapere , intellegere , in loco /
|
GL III 225.4 | uereri , inter se amare ; scire est liberum /
|
GL III 225.5 | ingenium ».
|
GL III 225.6 | Virgilius in XI :
|
GL III 225.7 | « rem nulli obscuram , nostrae nec uocis egentem /
|
GL III 225.8 | consulis , o bone rex . cuncti se scire fatentur , /
|
GL III 225.9 | quid fortuna ferat populi , sed dicere mussant »
|
GL III 225.10 | ( nec solum nominatiuis , sed et accusatiuis et ablatiuis casibus ad
|
GL III 225.11 | imitationem Graecorum auctores adiungunt infinita uerba , ut cognitus est posse
|
GL III 225.12 | dicere et cognitum hunc posse dicere et cognito posse dicere .
|
GL III 225.13 | Terentius in eunucho :
|
GL III 225.14 | « apparet * hunc esse domini pauperis ».
|
GL III 225.15 | Sallustius historiarum V : « at Lucullus audito , Q ( uintum ) Marcium
|
GL III 225.16 | Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus
|
GL III 225.17 | ad Ciliciam tendere ». in eodem : « legiones Valerianae comperto ,
|
GL III 225.18 | lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam esse ,
|
GL III 225.19 | missos esse ». participiorum autem accusatiui frequenter pro infinitis uerbis
|
GL III 225.20 | ponuntur , ut Sallustius in quinto : Ǡ spe celebritate nominis
|
GL III 226.1 | intellego timentem » pro timere et : « uideo indigentem dona
|
GL III 226.2 | quaesiturum [ τὸ πορίζειν ] properantem » pro properare ; ablatiui quoque
|
GL III 226.3 | eorum pro infinitis , ut in Catilinario : « nam et priusquam incipias
|
GL III 226.4 | consulto , et ubi consulueris mature facto opus est » pro
|
GL III 226.5 | consulere et facere . Graeco similiter more infinita pro gerundii genetiuo
|
GL III 226.6 | proferuntur ). significat autem infinitum ipsam rem , quam continet
|
GL III 226.7 | uerbum . currere enim est cursus et scribere : scriptura et legere :
|
GL III 226.8 | lectio . itaque frequenter et nominibus adiunguntur et aliis casualibus more
|
GL III 226.9 | nominum , ut Persius :
|
GL III 226.10 | « sed † bonum est digito monstrari , et dicier : hic est ».
|
GL III 226.11 | Terentius in adelphis :
|
GL III 226.12 | « quapropter te ipsum purgare ipsis coram
|
GL III 226.13 | placabilius est ».
|
GL III 226.14 | idem in eunucho :
|
GL III 226.15 | « certe extrema linea /
|
GL III 226.16 | amare † non nihil est »,
|
GL III 226.17 | et bonum est legere ; utile est currere ; aptum est scribere ; optimum est
|
GL III 226.18 | philosophari . quod cum aliis uocibus uerbi facere non possumus , ut
|
GL III 226.19 | nomen cum substantiuo uerbo [ id est est ] eis [ id est aliis modis
|
GL III 226.20 | uerborum ] adiungamus , significantes loco nominis ipsius rei has uoces nos
|
GL III 226.21 | accipere . cum dico enim bonum est legere , nihil aliud significo nisi bona
|
GL III 226.22 | est lectio . itaque apud Graecos etiam articulis adiungitur infinitum more
|
GL III 227.1 | nominum . cum autem sine est uel alio huiuscemodi uerbo [ id est
|
GL III 227.2 | substantiuo ] proferam bonum uel commodum uel utile uel aliud
|
GL III 227.3 | huiuscemodi casuale , non ipsius uerbi qualitatem , sed illius rei , in qua fit actus
|
GL III 227.4 | uerbi , significo , ut si dicam bonum lego , necesse est uel carmen uel opus
|
GL III 227.5 | uel tale aliquid intellegi . nemo enim dicit bonum est lego quomodo bonum
|
GL III 227.6 | est legere .
|
GL III 227.7 | nominatiuis quoque adiectiuorum et obliquis eorum pulcherrima figura
|
GL III 227.8 | coniungitur infinitum , ut fortis bellare ; prudens intellegere ; sapiens
|
GL III 227.9 | prouidere ; peritus docere et similia . Horatius in I carminum :
|
GL III 227.10 | « et celerem sequi /
|
GL III 227.11 | Aiacem »,
|
GL III 227.12 | id est celerem ad sequendum . sic et alia .
|
GL III 227.13 | illud etiam in hoc modo contemplandum , quod uerbis praeceptiuis ,
|
GL III 227.14 | quibus datiui adiunguntur , possumus et accusatiuos copulare infinitis
|
GL III 227.15 | consequentibus , ut iubeo tibi currere et iubeo te currere ; impero tibi
|
GL III 227.16 | proficisci et impero te proficisci ; praecipio tibi legere et praecipio te
|
GL III 227.17 | legere . sic et similia . sciendum tamen , quod in hoc sensu frequenter
|
GL III 227.18 | inuenimus pro infinito uerbo subiunctiuum poni , ut iubeo facias , iubeo
|
GL III 227.19 | dicas ; impero uenias ; hortor legas , in quibus deest ut , quod licet uel
|
GL III 227.20 | addere uel non .
|
GL III 227.21 | uerborum quoque omnibus modis et participiis possunt coniungi , ut
|
GL III 227.22 | amo discere , ama discere , utinam amarem discere , cum amauerim
|
GL III 227.23 | discere , amare discere prodest , amans discere . similiter intellego sentire ,
|
GL III 227.24 | intellege sentire , utinam intellegerem sentire , cum intellexerim sentire ,
|
GL III 227.25 | intellegere filium sentire cupio [ Horatius carminum II :
|
GL III 227.26 | Ǡ dedocet uti
|
GL III 227.27 | † falsis uocibus »];
|
GL III 227.28 | participio etiam uolo intellegens sentire . sic omnia .
|
GL III 227.29 | est tamen frequenter inuenire , nomina pro aduerbiis totius uerbi
|
GL III 227.30 | declinationi bene accommodari , ut sublime uolo , « sublime uolas », sublime
|
GL III 227.31 | uolat . igitur a constructione quoque uim rei uerborum , id est nominis ,
|
GL III 227.32 | quod significat ipsam rem , habere infinitum possumus dinoscere , res
|
GL III 228.1 | autem in personas distributa facit alios uerbi motus . quid est enim aliud
|
GL III 228.2 | curro , curris , currit nisi cursum ago , agis , agit ? itaque omnes modi
|
GL III 228.3 | in hoc [ id est infinitum ] transsumuntur siue resoluuntur , ut ambulo :
|
GL III 228.4 | indico me ambulare ; ambula : impero te ambulare ; utinam ambularem : opto
|
GL III 228.5 | me ambulare ; cum legam , ambulo : dico me prius legere , post ambulare .
|
GL III 228.6 | itaque apud Graecos quidem pro imperatiuo ponitur , apud nos autem pro
|
GL III 228.7 | praeterito imperfecto . et apud illos tamen et apud nos hoc fit per
|
GL III 228.8 | figuram ellipseos , id est defectionis ; gaudere enim dicunt pro gaude , et
|
GL III 228.9 | subauditur iubeo uel uolo uel opto . sic enim antiqui gaudere te
|
GL III 228.10 | iubeo pro gaude . Terentius in adelphis :
|
GL III 228.11 | « gaudere Hegionem plurimum /
|
GL III 228.12 | iubeo »
|
GL III 228.13 | pro gaude , Hegio , plurimum . sic ergo et apud nos , cum imperfectum
|
GL III 228.14 | sit dicere coepi pro dicebam , scribere coepi pro scribebam , per
|
GL III 228.15 | ellipsin uerbi coepi solent auctores proferre infinita , ut Terentius in
|
GL III 228.16 | Andria :
|
GL III 228.17 | « ego illud sedulo /
|
GL III 228.18 | negare factum »,
|
GL III 228.19 | deest enim coepi : negare pro negabam . nec mirum infinita , quae
|
GL III 228.20 | cognationem habent ad omnes modos , pro quibusdam eorum poni , et
|
GL III 228.21 | maxime pro defectiuis , cum sint et ipsa defectiua . et imperatiuus enim
|
GL III 228.22 | deficit tam personis quibusdam quam temporibus et praeteritum
|
GL III 228.23 | imperfectum actu ipso deficit , quippe semiplenum eum significans , et infinita
|
GL III 228.24 | deficiunt numeris et personis , cum etiam alios modos pro aliis inuenimus
|
GL III 228.25 | ab auctoribus proferri , ut :
|
GL III 228.26 | « Musa mihi causas memora »
|
GL III 228.27 | et :
|
GL III 228.28 | « dicite Pierides »
|
GL III 228.29 | imperatiua pro optatiuis , et contra optatiua uel subiunctiua uel indicatiua
|
GL III 228.30 | pro imperatiuis , ut Terentius in eunucho :
|
GL III 229.1 | «† ah nihil tibi quicquam credo :: desinas »
|
GL III 229.2 | pro desine . Virgilius in IIII georgicon :
|
GL III 229.3 | « sin duram metues hiemem parcesque futuro , /
|
GL III 229.4 | contusosque animos et res miserabere fractas »
|
GL III 229.5 | pro parcito et miserator . idem in bucolico :
|
GL III 229.6 | « alternis dicetis , amant alterna Camenae »,
|
GL III 229.7 | dicetis pro dicite . Horatius epistularum I :
|
GL III 229.8 | « si te forte meae grauis urat sarcina chartae , /
|
GL III 229.9 | abicito potius quam quo perferre iuberis /
|
GL III 229.10 | clitellas ferus inpingas »
|
GL III 229.11 | pro impingito . in eodem :
|
GL III 229.12 | « uiribus uteris per cliuos , flumina , lamas : /
|
GL III 229.13 | uictor propositi simul ac perueneris illuc , /
|
GL III 229.14 | sic positum seruabis onus »
|
GL III 229.15 | pro seruato , quomodo uteris pro utitor . in eodem :
|
GL III 229.16 | « inter cuncta leges et percontabere doctos »
|
GL III 229.17 | pro legito et percontator . Graeci quoque frequenter hoc utuntur ,
|
GL III 229.18 | modos uerborum pro modis ponentes , de quibus in Atticismis , quibus
|
GL III 229.19 | Romani quoque utuntur , post ostendetur .
|
GL III 229.20 | de impersonalium constructione
|
GL III 229.21 | impersonalia actiuam terminationem habentia infinitis coniunguntur , ut
|
GL III 229.22 | placet discere , licet dicere ; similiter oportet , delectat , libet , decet ,
|
GL III 229.23 | liquet , uacat , contingit , accidit , euenit , iuuat . Virgilius in I
|
GL III 229.24 | Aeneidis :
|
GL III 229.25 | « et uacat annalis nostrorum audire laborum ».
|
GL III 230.1 | idem georgicon II :
|
GL III 230.2 | « iuuat arua uidere /
|
GL III 230.3 | non ullis hominum , non ulli obnoxia curae ».
|
GL III 230.4 | possunt tamen et casibus coniungi : datiuo quidem placet mihi , licet mihi ,
|
GL III 230.5 | liquet mihi , libet , uacat , contingit , accidit , euenit , accusatiuo uero iuuat
|
GL III 230.6 | me , delectat me , decet me , oportet me , accusatiuo simul et genetiuo
|
GL III 230.7 | paenitet me illius rei , pudet me illius rei , miseret me illius rei , taedet ,
|
GL III 230.8 | piget ; licet tamen et per ellipsin datiui dicere placet me facere , licet te
|
GL III 230.9 | currere , uacat te audire uel etiam ipsius accusatiui , ut placet discere ,
|
GL III 230.10 | uacat audire , miseret , pudet et similia ; sciendum tamen , quod , si ab aliis
|
GL III 230.11 | sint uerbis actiuis uel neutris , eorum constructionem seruant , ut placeo
|
GL III 230.12 | tibi , placet tibi ; contingo tibi , contingit mihi ; euenio illi , euenit mihi ;
|
GL III 230.13 | iuuo illum , iuuat illum ; quae uero non habent primas uel secundas
|
GL III 230.14 | personas , quae sunt admodum pauca , uel datiuo , ut licet mihi , libet mihi ,
|
GL III 230.15 | uel accusatiuo , ut oportet illum scire , quomodo decet [ nam deceo illum
|
GL III 230.16 | non dicimus ]. debet quoque impersonale accipitur , quando infinito
|
GL III 230.17 | passiuam uim habenti coniunctum tres circumit personas , cum maxime
|
GL III 230.18 | subiunctiuum uerbum consequitur , ut debet fieri a me , a te , ab illo , ut
|
GL III 230.19 | auctores legantur . sed si quis et haec et omnia impersonalia uelit
|
GL III 230.20 | penitus inspicere , ad ipsas res uerborum referuntur et sunt tertiae personae ,
|
GL III 230.21 | etiam si prima et secunda deficiant : quod etiam in libris de uerbo
|
GL III 230.22 | ostendimus . unde et participia inueniuntur : curritur , cursus , hinc
|
GL III 230.23 | «† decurso spatio »
|
GL III 230.24 | Terentius in adelphis . sunt alia , ut diximus , quae adiunguntur
|
GL III 230.25 | genetiuo et accusatiuo , ut pudet me illius rei , taedet , piget , miseret ,
|
GL III 230.26 | paenitet . infinitis quoque tamen haec eadem coniuncta accusatiuum solum
|
GL III 230.27 | assumunt , ut pudet me discere . Terentius tamen nouo more in
|
GL III 230.28 | adelphis secundum Graecos dixit :
|
GL III 231.1 | « quem neque pudet /
|
GL III 231.2 | quicquam ».
|
GL III 231.3 | idem in eodem :
|
GL III 231.4 | « ei mihi , /
|
GL III 231.5 | non te haec pudent ?».
|
GL III 231.6 | hoc etiam sciendum , quod tria quidem habent praeteritum supra dictorum
|
GL III 231.7 | quinque impersonalium , paenituit , puduit , piguit , duo uero participia
|
GL III 231.8 | more neutropassiuorum , misertum et pertaesum , cuius simplex in usu
|
GL III 231.9 | non est , quamuis taedium dicatur .
|
GL III 231.10 | quae uero passiuam habent terminationem impersonalia , non possunt
|
GL III 231.11 | infinitis adiungi , ut statur , curritur , sedetur , et intransitiue intelleguntur ,
|
GL III 231.12 | ut Virgilius in VII :
|
GL III 231.13 | « bellatur comminus armis »
|
GL III 231.14 | pro bellant . idem in VI :
|
GL III 231.15 | « itur in antiquam siluam »
|
GL III 231.16 | pro eunt . nam si addidero nominatiuum , bellatur gens , transitio fit ab
|
GL III 231.17 | alia ad aliam personam et incipit esse passiuum , quamuis Apollonius
|
GL III 231.18 | in III περὶ συντάξεως ostendit , in impersonalibus etiam posse
|
GL III 231.19 | intellegi nominatiuum ipsius rei uerborum , his uerbis : μέλει Σωκράτῃ ὅπερ
|
GL III 231.20 | ἐπινοῶ καὶ αὐτὸ ἀναδέχεσθαι νοουμένην εὐθεῖαν τὴν κατὰ τοῦ
|
GL III 231.21 | παρυφισταμένου πράγματος ἐν τῷ μέλει . ex hoc possumus attendere , quod
|
GL III 231.22 | impersonalia similiter omnia , quibus nos frequenter utimur , quae ipsa quoque
|
GL III 231.23 | ab huiuscemodi uerbis Graecorum , id est μέλει , δεῖ , χρή , accepimus ,
|
GL III 231.24 | teste sapientissimo domino et doctore meo Theoctisto , quod in
|
GL III 231.25 | institutione artis grammaticae docet , possunt habere intellectum
|
GL III 232.1 | nominatiui ipsius rei , quae in uerbo intellegitur . nam cum dico curritur :
|
GL III 232.2 | cursus intellego et sedetur : sessio et ambulatur : ambulatio et euenit :
|
GL III 232.3 | euentus ; sic et similia . quae res in omnibus uerbis etiam absolutis
|
GL III 232.4 | necesse est ut intellegatur , ut uiuo uitam et ambulo ambulationem et
|
GL III 232.5 | sedeo sessionem et curro cursum .
|
GL III 232.6 | infinita uero impersonalium necesse est ut ablatiuum pronominis uel
|
GL III 232.7 | nominis uel participii ad perfectam significationem assumant , ut stari a
|
GL III 232.8 | me uolo pro stare uolo ; curri a te uis pro currere uis ; sederi a se
|
GL III 232.9 | uult pro sedere uult . nam passiua non egent ablatiuo casu , nisi sint
|
GL III 232.10 | transitiua , ut legi uolo , ἀναγινώσκεσθαι βούλομαι : en hic passiuum est
|
GL III 232.11 | intransitiue dictum ; sin dicam legi a me uolo , similiter intransitiue
|
GL III 232.12 | actiuam habet significationem et est infinitum impersonalis : nam pro legere
|
GL III 232.13 | uolo accipitur ; sin autem transitiue proferatur , hoc est ut ab alia in aliam
|
GL III 232.14 | personam passio fieri significetur , etiam si ablatiuo adiungatur , passiui est
|
GL III 232.15 | infinitum , ut doceri a me cupis ; amari a te cupio . hanc autem
|
GL III 232.16 | constructionem seruant etiam reciprocationes [ id est sui passiones ], ut amari
|
GL III 232.17 | a memet ipso debeo ; uituperari a te ipso debes et similia . possumus
|
GL III 232.18 | tamen et impersonale simili modo proferentes dicere amari a me uis
|
GL III 232.19 | pro amare me uis , de quibus iam diximus . sed hoc quoque interest ,
|
GL III 232.20 | quod infinitum impersonale in infinitum resoluitur actiuum : amari a me
|
GL III 232.21 | uolo pro amare uolo , quomodo ambulari a me uolo pro ambulare uolo ;
|
GL III 232.22 | sin in significatione passiua proferantur , necesse est etiam accusatiuum
|
GL III 232.23 | subaudiri , ut amari a me uolo illum . hoc quoque sciendum , quod
|
GL III 232.24 | impersonalia , quae accusatiuo simul casui et genetiuo copulantur , ut pudet
|
GL III 232.25 | me tui , similiter paenitet , taedet , miseret , accusatiuo quidem significant
|
GL III 232.26 | personam , in qua fit passio , genetiuo uero illam , ex qua fit . nec est mira
|
GL III 232.27 | huiuscemodi ordinatio , cum in eosdem casus resoluitur : est enim pudet
|
GL III 233.1 | me tui : pudor me habet tui ; taedet me tui : taedium me habet tui ;
|
GL III 233.2 | paenitet me tui : paenitentia me habet tui ; miseret me tui : miseratio me
|
GL III 233.3 | habet tui . infinita uero uerbi sui constructionem ad casus seruant , ut
|
GL III 233.4 | misereor tui , misereri tui uolo ; noceo tibi , nocere tibi uolo ; accuso te ,
|
GL III 233.5 | accusare te uolo ; potior illa re et illius rei et illam rem , potiri illa et
|
GL III 233.6 | illius et illam rem uolo .
|
GL III 233.7 | similiter eisdem casibus adiunguntur participalia uel supina , quae uim
|
GL III 233.8 | infinitorum habent , quae cum articulis construuntur apud Graecos :
|
GL III 233.9 | miserendi tui causa facio , miserendo tui moueor , miserendum tui est ,
|
GL III 233.10 | miseritum tui uenio , miseritu tui doleo ; nocendi tibi causa facio , nocendo tibi
|
GL III 233.11 | proficio , nocendum tibi est , nocitum tibi propero , nocitu tibi gaudet pro
|
GL III 233.12 | in nocendo tibi . similiter alia : dignandi praemio . dignando praemio ,
|
GL III 233.13 | dignandum praemio , dignatum praemio , dignatu praemio .
|
GL III 233.14 | sciendum tamen , quod praepositiones frequenter ante supra dicta in
|
GL III 233.15 | dum uel in de desinentia ponuntur : ex quo magis nomina esse
|
GL III 233.16 | ostenduntur , nisi quod in metro in o terminatio more uerborum etiam
|
GL III 233.17 | corripitur , ut Iuuenalis in I :
|
GL III 233.18 | « plurimus hic aeger moritur uigilandŏ , sed illum /
|
GL III 233.19 | languorem peperit cibus imperfectus et haerens /
|
GL III 233.20 | ardenti stomacho ».
|
GL III 233.21 | Alphius Auitus in II excellentium :
|
GL III 233.22 | « spatiandŏ paulatim trahit »,
|
GL III 233.23 | est enim dimetrus iambicus . de quibus plura diximus de uerbo
|
GL III 233.24 | tractantes .
|
GL III 233.25 | illa quoque nomina in dus desinentia uerbalia frequentissime et
|
GL III 233.26 | maxime in obliquis casibus pro infinitis accipiuntur , cum articulis apud
|
GL III 233.27 | Graecos copulatis . sed hoc intersunt gerundiis , quod genera et casus et
|
GL III 233.28 | numeros nominum , quibus coniunguntur , seruant . Cicero in I
|
GL III 234.1 | inuectiuarum : « nihil hic munitissimus habendi senatus locus ».
|
GL III 234.2 | similiter dicimus legendi Virgilii causa uigilo , legendo Virgilio uigilo ,
|
GL III 234.3 | legendum Virgilium puto , ad legendum Virgilium uenio , in legendo Virgilio
|
GL III 234.4 | laboro ; feminino similiter celebrandae uirtutis gratia scribo et pluraliter
|
GL III 234.5 | inuocandarum Musarum gratia scribo . gerundia uero eisdem
|
GL III 234.6 | terminationibus et genera diuersa et casus uerbo suo congruos tantum et utrosque
|
GL III 234.7 | numeros sibi coniungunt , ut legendi Virgilium et Musam et Musas ;
|
GL III 234.8 | similiter legendo Virgilium , legendo Musas ; et legendum est mihi
|
GL III 234.9 | Virgilium et Musas .
|
GL III 234.10 | omnia uerba transitiua uel genetiuo uel datiuo uel accusatiuo uel
|
GL III 234.11 | ablatiuo adiunguntur , ut egeo tui , insidior tibi , metuo te , fruor illa re . ergo
|
GL III 234.12 | si coniungantur duo uerba , quorum alterum sit infinitum , eosdem casus
|
GL III 234.13 | asciscentia , fit dubitatio , ut misereri tui eget animus mei ; cum enim
|
GL III 234.14 | utrumque uerbum genetiuo soleat iungi , dubium est , cuius animus
|
GL III 234.15 | misereatur uel egeat . similiter per datiuos male dicere tibi placet mihi et per
|
GL III 234.16 | accusatiuos cupio te uincere me et per ablatiuos dignor gloria potiri
|
GL III 234.17 | laude . dubium est enim , cum utrique casus similes sint et utrique uerbo
|
GL III 234.18 | congrue possint aptari , quis cui reddatur . et aptius quidem est priori
|
GL III 234.19 | casui prius sociari uerbum . sed auctores frequentissime hyperbatis , id est
|
GL III 234.20 | transitionibus , utuntur , ut :
|
GL III 234.21 | « aio , te , Aeacida , Romanos uincere posse »;
|
GL III 234.22 | est enim ordo [ te Aeacida ] Romani te possunt uincere quod et
|
GL III 234.23 | naturaliter passiones secundae sunt actionum et actio in Romanis , passio uero in
|
GL III 235.1 | Pyrrho significatur . sed aptissimum maxime fuit responso , etiam in
|
GL III 235.2 | confusione ordinis propriam oraculi obliquitatem seruare ; quamuis et apud
|
GL III 235.3 | omnes auctores huiuscemodi figura latissime pateat .
|
GL III 235.4 | omnibus modis aliis potest infinitum coniungi uerbum , ut studeo
|
GL III 235.5 | legere , stude legere , utinam studerem legere , cum studeam legere , et
|
GL III 235.6 | infinitum infinito , ut uideo filium studere legere . participiis quoque
|
GL III 235.7 | coniungitur : studens legere , participialibus etiam uel supinis , ut causa
|
GL III 235.8 | spectandi currere equos ascendo , circumspectando currere equos delector ,
|
GL III 235.9 | spectandum est currere equos , spectatum currere equos eo , iucundum est
|
GL III 235.10 | spectatu currere equos . et nominibus tamen pulchra sociatur figura idem
|
GL III 235.11 | infinitum : bonus iudicare , fortis bellare , prudens intellegere , iustus
|
GL III 235.12 | disceptare . Virgilius in bucolico :
|
GL III 235.13 | « cur non , Mopse , boni quoniam conuenimus ambo , /
|
GL III 235.14 | tu calamos inflare leues , ego dicere uersus ?».
|
GL III 235.15 | de indicatiuis
|
GL III 235.16 | indicatiuus , quia essentiam plerumque ipsius rei significat , hoc
|
GL III 235.17 | nomine nuncupatur . ideo autem diximus plerumque , quia inuenitur
|
GL III 235.18 | saepissime etiam dubitatiuus uel interrogatiuus , ut Terentius in
|
GL III 235.19 | Phormione :
|
GL III 235.20 | « sic sum : si placeo , utere »;
|
GL III 235.21 | ut Virgilius in III :
|
GL III 235.22 | « pro quo si sceleris tanta est iniuria nostri ».
|
GL III 235.23 | in eodem :
|
GL III 235.24 | « Hectoris Andromache Pyrrhin conubia seruas ?».
|
GL III 235.25 | idem in eodem :
|
GL III 235.26 | « uerane te facies , uerus mihi nuntius affers ? /
|
GL III 236.1 | nate dea , uiuisne , aut , si lux alma recessit , /
|
GL III 236.2 | Hector ubi est ?».
|
GL III 236.3 | itaque oportune aptatur aduerbiis uel coniunctionibus affirmatiuis uel
|
GL III 236.4 | causalibus , quae substantiam uel essentiam rei comprobant , uel abnegatiuis ,
|
GL III 236.5 | quae eam abnuunt , ut Virgilius in III :
|
GL III 236.6 | « uiuo equidem uitamque extrema per omnia duco ».
|
GL III 236.7 | Sallustius in Catilinario : « uerum enimuero is demum mihi
|
GL III 236.8 | uiuere ac frui anima uidetur ». et per abnegationem Virgilius in
|
GL III 236.9 | II Aeneidis :
|
GL III 236.10 | « non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae /
|
GL III 236.11 | culpatusue Paris , diuum inclementia , diuum , /
|
GL III 236.12 | has euertit opes ».
|
GL III 236.13 | et inueniuntur quidem etiam cum aliis modis supra dicta aduerbia uel
|
GL III 236.14 | coniunctiones , frequentius tamen indicatiuo sociantur . iste autem modus
|
GL III 236.15 | est oportunus ad planam rerum expositionem , ut Virgilius in II
|
GL III 236.16 | Aeneidis :
|
GL III 236.17 | « fuimus Troes , fuit Ilium et ingens /
|
GL III 236.18 | gloria Dardanidum , ferus omnia Iuppiter Argos /
|
GL III 236.19 | transtulit , incensa Danai dominantur in urbe »;
|
GL III 236.20 | unde hoc modo frequentissime utuntur historici . cuicumque autem casui
|
GL III 236.21 | indicatiui iungantur , necesse est ceteros quoque modos coniungi , de quo
|
GL III 236.22 | postea dicetur .
|
GL III 236.23 | de imperatiuis
|
GL III 236.24 | imperatiua primas personas singulares non habent , quia nemo sibi
|
GL III 236.25 | ipse potest imperare , nisi figurate quasi ad alium loquens in secunda
|
GL III 236.26 | persona se ipsum proferat , ut Iuuenalis in I :
|
GL III 236.27 | « tecum prius ergo uoluta /
|
GL III 236.28 | haec , anime , ante tubas »;
|
GL III 237.1 | et Terentius in adelphis :
|
GL III 237.2 | « edepol , Syrisce , te curasti molliter ».
|
GL III 237.3 | pluralis uero numerus apud nos habet omnes personas . potest enim per
|
GL III 237.4 | connumerationem aliquis sese illis , quibus imperat , adiungere , ut dux suos
|
GL III 237.5 | milites iubens committere proelium aptissime dicit pugnemus , confligamus .
|
GL III 237.6 | Graeci tamen ea ὑποθετικά nominant , id est hortatiua , dicentes , quod quasi
|
GL III 237.7 | ad similes et socios huiuscemodi uerba solent dici , imperatiua uero ad
|
GL III 237.8 | subiectos ab eminentioribus , quod minime est uerum , cum etiam ad deos
|
GL III 237.9 | frequentissime imperatiuo modo in supplicationibus et inuocationibus utimur ,
|
GL III 237.10 | ut ad reges quoque et imperatores , ut :
|
GL III 237.11 | « Musa , mihi causas memora »,
|
GL III 237.12 | et :
|
GL III 237.13 | « pandite nunc Helicona , deae , cantusque mouete ».
|
GL III 237.14 | ergo multo aptius est eo uti ad pares , cum ad excellentiores tam in
|
GL III 237.15 | frequenti est usu . et sciendum , quod ad secundam personam sermo
|
GL III 237.16 | dirigitur imperantis , cuicumque imperat personae . nam qui dicit pugnemus
|
GL III 237.17 | fortiter , o commilitones , cum uocatiuo utitur , ad secundam loquitur
|
GL III 237.18 | personam ; nam connumerando sese eis , cum sit usus uoce primae personae
|
GL III 237.19 | pluralis , ostendit paratissimum se quoque esse ad idem quod illis imperat
|
GL III 237.20 | [ ad efficiendum ]; et qui dicit pugnet exercitus , imperat , ut internuntia
|
GL III 237.21 | secunda persona efficiatur per tertiam , quod imperat . est tamen quando
|
GL III 237.22 | significantiae causa imperatiuis adiunguntur subiunctiua : uigila , ut legas ,
|
GL III 237.23 | id est diligenter legendo uigila . Cicero in III inuectiuarum : « cura ,
|
GL III 237.24 | ut uir sis ». Terentius in Andria :
|
GL III 238.1 | «† fac , ut ad me uenias ».
|
GL III 238.2 | eia et age aduerbia hortatiua aptissime imperatiuo coniunguntur .
|
GL III 238.3 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 238.4 | « eia age rumpe moras , uarium et mutabile semper /
|
GL III 238.5 | femina ».
|
GL III 238.6 | idem in VI :
|
GL III 238.7 | « nunc age , Dardaniam prolem quae deinde sequatur /
|
GL III 238.8 | gloria , qui maneant Itala de gente nepotes , /
|
GL III 238.9 | expediam dictis et te tua fata docebo ».
|
GL III 238.10 | deest enim ueni uel audi . etiam si secum ipse loquens et sese hortans
|
GL III 238.11 | aliquis hoc utatur figurate , quasi ad secundam loquitur personam .
|
GL III 238.12 | inueniuntur tamen auctores et indicatiuis et optatiuis et subiunctiuis
|
GL III 238.13 | usi pro imperatiuis , quomodo supra ostendimus . et Graeci quidem habent
|
GL III 238.14 | imperatiua praeteriti temporis , nos autem in actiuis uel neutralibus uerbis
|
GL III 238.15 | penitus ea habere non possumus , in passiuo uero et omnibus , quae habent
|
GL III 238.16 | participia praeteriti temporis , per circumlocutionem possumus habere , ut
|
GL III 238.17 | doctus es uel esto , δεδίδαξο , doctus sit uel esto , δεδιδάχθω ;
|
GL III 238.18 | ornatus es uel esto , κεκόσμησο , ornatus sit uel esto , κεκοσμήσθω , ornati
|
GL III 238.19 | sint uel sunto , κεκοσμήσθωσαν . similiter ueneratus sit uel esto ;
|
GL III 238.20 | placatus sit uel esto , clausus sit uel esto , secutus sit uel esto ; et per
|
GL III 238.21 | omnes sic personas secuti simus , sitis , sint imperatiue dicta inueniuntur ,
|
GL III 238.22 | cum sint praeteriti temporis : sed hanc uim habent , ut imperemus , ut in
|
GL III 238.23 | futuro sint transacta , ut si dicam clausa sit mox fenestra , impero , ut
|
GL III 238.24 | statim claudatur et mox sit clausa , uel si dicam post horam primam
|
GL III 238.25 | finitam sit iuratus , ostendo me imperare , ut iuret ante horam primam
|
GL III 238.26 | finitam .
|
GL III 239.1 | illud etiam monendum , quod imperatiua uerba uocatiuis adiuncta
|
GL III 239.2 | nominum perfectionem orationis habent , ut Apolloni doce , Trypho disce
|
GL III 239.3 | nominatiui enim egent substantiuis uerbis et nominibus similiter
|
GL III 239.4 | substantiam significantibus relatiuis , ut qui es Apollonius doces , qui es Trypho
|
GL III 239.5 | discis . Graeci autem participio utuntur substantiuo : Ἀπολλώνιος ὢν
|
GL III 239.6 | διδάσκεις , Τρύφων ὢν μανθάνεις , quo nos quoque secundum analogiam
|
GL III 239.7 | possemus uti , nisi usus deficeret participii frequens . quamuis Caesar non
|
GL III 239.8 | incongrue protulit ens a uerbo sum , es , quomodo a uerbo possum ,
|
GL III 239.9 | potes : potens
|
GL III 239.10 | [ et per ellipsin tamen supra dictorum inuenimus
|
GL III 239.11 | nominatiuos , ut laetus cogito , paratissimus cogitas , Cicero iustus defendit et
|
GL III 239.12 | similia ].
|
GL III 239.13 | de optatiuis
|
GL III 239.14 | optatiua uerba indicant per se cum re et uotum , aduerbium uero
|
GL III 239.15 | utinam tantum uotum significat . ad ampliorem igitur demonstrationem
|
GL III 239.16 | additur uerbis optatiuis , quomodo et confirmatiua aduerbia indicatiuo , ut
|
GL III 239.17 | profecto facio , certe lego , scilicet intellego . et apud Graecos quidem αἴθε ,
|
GL III 239.18 | id est utinam , aduerbium non solum optatiuo , sed etiam indicatiuo
|
GL III 239.19 | adiungitur modo et facit id loco optatiui accipi , ut Homerus :
|
GL III 239.20 | « αἴθ ᾽ ὄφελες παρὰ νηυσὶν ἀδάκρυτος καὶ ἀπήμων /
|
GL III 239.21 | ἧσθαι ».
|
GL III 239.22 | idem :
|
GL III 239.23 | « αἴθ ᾽ οὕτως ἐπὶ πᾶσι χόλον τελέσει ᾽ Ἀγαμέμνων »,
|
GL III 239.24 | apud nos tamen utinam indicatiuo non adiungitur . et Graeci quidem ,
|
GL III 239.25 | maxime Attici etiam sine deprecatione solent hoc modo uti pro indicatiuo ,
|
GL III 239.26 | nos uero minime , quamuis similes sint eius uoces subiunctiui uocibus ,
|
GL III 239.27 | quibus frequentissime pro indicatiuis utuntur auctores nostri . optatiua autem
|
GL III 240.1 | praeteritum ideo habent , quamquam ea debeamus orare , quae nondum
|
GL III 240.2 | fuerint , quia saepe euenit abesse eos , pro quibus oramus et optamus , ut
|
GL III 240.3 | id illis iam perfectum sit , quod cupimus , ut utinam filius meus , qui
|
GL III 240.4 | Athenis est , doctus esset uel fuisset , id est utinam perfecta in ipso
|
GL III 240.5 | doctrina sit , utinam cognoscamus id illi euenisse . est autem quando
|
GL III 240.6 | optatiuo utimur praeteriti temporis , dolentes , quod non factum sit , ut utinam
|
GL III 240.7 | homines contra se ferrum non mouissent , utinam mare numquam
|
GL III 240.8 | nauigassent et similia . o etiam aduerbium et si coniunctio et ut pro utinam
|
GL III 240.9 | inuenitur . Virgilius in VIII :
|
GL III 240.10 | « adsis o tantum et propius tua numina firmes ».
|
GL III 240.11 | idem in VI :
|
GL III 240.12 | « si nunc se nobis ille aureus arbore ramus /
|
GL III 240.13 | ostendat nemore in tanto »;
|
GL III 240.14 | et Terentius in eunucho :
|
GL III 240.15 | « ut illum di deaeque omnes , superi inferi , /
|
GL III 240.16 | malis exemplis perdant »
|
GL III 240.17 | [ et per se tamen uerbum optatiuum saepe ponitur sine praedictis
|
GL III 240.18 | particulis , ut Lucanus in I :
|
GL III 240.19 | « di uisa secundent /
|
GL III 240.20 | et fibris sit nulla fides , sed conditor artis /
|
GL III 240.21 | finxerit ista Tages ».
|
GL III 241.1 | et nota , quod subiunctiuo simile protulit praeteritum perfectum optatiui ,
|
GL III 241.2 | quod et multis placuit artium scriptoribus ].
|
GL III 241.3 | de subiunctiuo
|
GL III 241.4 | subiunctiuus et dubitatiuus dicitur : subiunctiuus , uel quod
|
GL III 241.5 | subiungitur coniunctioni uel quod alteri uerbo omnimodo uel subiungitur uel
|
GL III 241.6 | subiungit sibi alterum , ut Virgilius in bucolico :
|
GL III 241.7 | « cum faciam uitulam pro frugibus , ipse uenito ».
|
GL III 241.8 | idem in III Aeneidos :
|
GL III 241.9 | « inter utramque uiam leti discrimine paruo , /
|
GL III 241.10 | ni teneant cursus , certum est dare lintea retro ».
|
GL III 241.11 | et sciendum , quod necesse est alteri modo eum sociari uel eiusdem modi
|
GL III 241.12 | alteri uerbo , etiam si sit cum infinito , ut cum doceam legere discipulum ,
|
GL III 241.13 | expono ei uel cum docerem legere , exponerem et similia . omnibus
|
GL III 241.14 | igitur modis potest sociari , ut si doceam , discis et si doceam , disce ;
|
GL III 241.15 | utinam discas , si doceam ; cum doceam , discas . similiter omnibus modis
|
GL III 241.16 | impersonalis quoque uerbi potest coniungi , ut cum ueniam , curritur et
|
GL III 241.17 | cursum sit et curratur et cursum erit et similia . frequentissime tamen
|
GL III 241.18 | si coniunctio dubitationem significans ei sociatur , id est pro ἐάν Graeca
|
GL III 241.19 | coniunctione posita , ut Terentius in adelphis :
|
GL III 241.20 | « si tu sis homo , /
|
GL III 241.21 | hic faciet ».
|
GL III 241.22 | cum uero εἰ coniunctionem Graecam significat , quae apud illos συναπτικός
|
GL III 241.23 | nominatur , id est coniunctiua , quod rem rei continuari demonstrat ,
|
GL III 241.24 | indicatiuo coniungitur , ut si uiuit , spirat et si spirat , uiuit ; si ambulat ,
|
GL III 241.25 | mouetur . in hoc non possumus reciproce dicere si mouetur , ambulat : non
|
GL III 241.26 | enim qui mouetur omnimodo et ambulat , qui ambulat uero , omnimodo et
|
GL III 241.27 | mouetur . inuenitur autem ea coniunctio apud Graecos [ id est εἰ ] non
|
GL III 242.1 | solum indicatiuo , sed etiam optatiuo et maxime apud Atticos et subiunctiuo
|
GL III 242.2 | sociata , ut Homerus :
|
GL III 242.3 | « ἄρσαντες κατὰ θυμόν , ὅπως ἀντάξιον ἔσται · /
|
GL III 242.4 | εἰ δέ κε μὴ δώωσιν »
|
GL III 242.5 | ( pro ἐὰν μὴ δώωσιν ), subiunctiuum posuit ; idem :
|
GL III 242.6 | « ἀλλ ᾽ εἰ μὲν δώσουσι γέρας μεγάθυμοι Ἀχαιοί »
|
GL III 242.7 | ( εἰ δέ κε μὴ δώωσιν pro ἐὰν μὴ δῶσιν ), indicatiuo usus est pro
|
GL III 242.8 | subiunctiuo et εἰ pro ἐάν ; Demosthenes uero in oratione παραπρεσβείας ·
|
GL III 242.9 | « τῶν ξενίων εἰ μετάσχοιεν », optatiuum protulit , qui mos Atticis est
|
GL III 242.10 | frequentissimus . Xenophon ἀπομνημονευμάτων primo : « εἴ τις ἀρετὴν
|
GL III 242.11 | ἐπαγγελλόμενος ἀργύριον πράττοιτο ». nostri quoque frequentissime
|
GL III 242.12 | Atticos imitantur et subiunctiuos siue optatiuos ( nam eaedem sunt uoces )
|
GL III 242.13 | non solum cum supra dictis coniunctionibus , sed etiam sine his ponunt ,
|
GL III 242.14 | quando confirmatiue uel dubitatiue quid proferunt , in quo Graeci ἄν uel
|
GL III 242.15 | ἄρα solent adicere . nihil mirum igitur , si coniunctionem apud nos , quae
|
GL III 242.16 | tam pro ἐάν Graeca coniunctione , quae causalis est uel perfectiua , quam
|
GL III 242.17 | pro εἰ , quae coniunctiua est , ponitur , utriusque constructionem , quam
|
GL III 243.1 | habent apud Graecos supra dictae coniunctiones , ad uerba seruare , ut et
|
GL III 243.2 | indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo possit adiungi . indicatiuo , ut
|
GL III 243.3 | Virgilius in VIIII :
|
GL III 243.4 | « si , tibi quae posco , promittunt ( nam mihi facti /
|
GL III 243.5 | fama sat est )».
|
GL III 243.6 | Terentius in Phormione :
|
GL III 243.7 | « sic sum : si placeo , utere »;
|
GL III 243.8 | optatiuo [ Virgilius ] in VI :
|
GL III 243.9 | « si nunc se nobis ille aureus arbore ramus /
|
GL III 243.10 | ostendat ».
|
GL III 243.11 | subiunctiuo Terentius in Phormione :
|
GL III 243.12 | « si attigisses , ferres infortunium ».
|
GL III 243.13 | sed indicatiuo saepe coniunctum ostendit magis confirmari et credi rem
|
GL III 243.14 | sic esse uel fieri posse quam dubitari . Virgilius in II Aeneidis :
|
GL III 243.15 | « di , si qua est caelo pietas »,
|
GL III 243.16 | confirmatiue enim potius quam dubitatiue dicitur . idem in VIIII quod
|
GL III 243.17 | supra dictum est :
|
GL III 243.18 | « si , tibi quae posco , promittunt ( nam mihi facti /
|
GL III 243.19 | fama sat est ), tumulo uideor reperire sub illo /
|
GL III 243.20 | posse uiam »,
|
GL III 243.21 | credit enim facile promissuros . Terentius in Andria :
|
GL III 243.22 | « id si inpetro , /
|
GL III 243.23 | quid alias malim quam hodie has fieri nuptias ?»
|
GL III 243.24 | hic enim quoque sperat se impetraturum . idem in eadem :
|
GL III 243.25 | « sed si quid tibi narrare coepi , continuo dari /
|
GL III 243.26 | tibi uerba censes ».
|
GL III 243.27 | et est hoc loco etiam illud attendendum , quod praeteritum indicatiui cum
|
GL III 243.28 | praesenti solent coniungere , quando perfectionem rei res sequitur alterius
|
GL III 243.29 | altera . et in illius quidem , quae prior perficitur , significatione perfecto
|
GL III 244.1 | utuntur , praesenti uero in consequentis demonstratione , ut hic :
|
GL III 244.2 | « si quid tibi narrare coepi , continuo dari /
|
GL III 244.3 | tibi uerba censes ».
|
GL III 244.4 | idem in eunucho :
|
GL III 244.5 | « quae uera audiui , taceo et contineo optime , /
|
GL III 244.6 | sin falsum aut uanum aut fictum est , continuo
|
GL III 244.7 | palam est . /
|
GL III 244.8 | plenus rimarum sum , hac atque illac perfluo ».
|
GL III 244.9 | idem in Andria :
|
GL III 244.10 | « si te in germani fratris dilexi loco /
|
GL III 244.11 | siue haec te solum semper fecit maximi /
|
GL III 244.12 | seu tibi morigera fuit in rebus omnibus ».
|
GL III 244.13 | Lucanus in I :
|
GL III 244.14 | « nec si te pectore uates /
|
GL III 244.15 | accipio , Cirrhaea uelim secreta mouentem /
|
GL III 244.16 | sollicitare deum ».
|
GL III 244.17 | indicatiuo enim usus comprobat hoc fieri et uelim subiunxit promittens ,
|
GL III 244.18 | cum hoc sit , posse minime egere Apolline , quod Graeci οὐκ ἂν βουλοίμην
|
GL III 244.19 | dicunt , id est nolim penitus . Terentius in Phormione :
|
GL III 244.20 | « si placeo , utere »,
|
GL III 244.21 | absque dilatione ostendit hoc faciendum . idem in eunucho :
|
GL III 244.22 | « si dis placet , /
|
GL III 244.23 | spero me habere , qui hunc excruciem meo modo »,
|
GL III 244.24 | rem enim , quam sperat , firmam esse ostendit ; si enim dixisset si dis
|
GL III 244.25 | placeat , dubitare se ostendisset . idem in Andria :
|
GL III 245.1 | « si illum relinquo , eius uitae timeo ; sin opitulor ,
|
GL III 245.2 | huius minas »;
|
GL III 245.3 | utrumque enim sibi certum esse ostendit . idem in adelphis :
|
GL III 245.4 | « ego in hac re nihil reperio , quam ob rem lauder
|
GL III 245.5 | tantopere , Hegio . /
|
GL III 245.6 | meum officium facio : quod peccatum a nobis ortum
|
GL III 245.7 | est , corrigo , /
|
GL III 245.8 | nisi si me ex illo credidisti esse † numero hominum ,
|
GL III 245.9 | qui ita putant , /
|
GL III 245.10 | sibi fieri iniuriam ultro , si quam fecere ipsi
|
GL III 245.11 | expostulent ».
|
GL III 245.12 | ecce hic nisi credidisti dixit pro credis . similiter indicatiuis utuntur ,
|
GL III 245.13 | quando in ipsis esse uel fuisse rebus aliquid uolunt ostendere , ut Cicero
|
GL III 245.14 | de praetura urbana : « qui si condemnatur , desinent homines
|
GL III 245.15 | dicere , his iudiciis pecuniam plurimum posse ; sin
|
GL III 245.16 | absoluitur , desinemus nos de iudiciis transferendis dubitare ».
|
GL III 245.17 | Virgilius in VI :
|
GL III 245.18 | « si potuit manes arcessere coniugis Orpheus , /
|
GL III 245.19 | si fratrem Pollux alterna morte redemit , /
|
GL III 245.20 | itque reditque uiam totiens »,
|
GL III 245.21 | de rebus , quas sine dubio factas esse uult ostendere , indicatiuis est usus
|
GL III 245.22 | cum supra dicta si coniunctione . quando uero dubia res ostenditur , utrum
|
GL III 245.23 | fieri possit necne , uel per inductionem , id est καθ ᾽ ὑπόθεσιν ,
|
GL III 245.24 | subiunctiuis magis utuntur . Virgilius in VIIII :
|
GL III 245.25 | « sed si quis , quae multa uides discrimine tali , /
|
GL III 246.1 | si quis in aduersum rapiat casusue deusue , /
|
GL III 246.2 | te superesse uelim ».
|
GL III 246.3 | idem in bucolico :
|
GL III 246.4 | « si quis tamen haec quoque , si quis /
|
GL III 246.5 | captus amore legat ».
|
GL III 246.6 | Cicero tamen : « si quis uestrum , iudices , aut eorum , qui
|
GL III 246.7 | adsunt , forte miratur », additione forte cum indicatiuo est usus loco
|
GL III 246.8 | subiunctiui cum dubitatione positi . Terentius in Andria :
|
GL III 246.9 | « si eueniat , quod di prohibeant † discidium ».
|
GL III 246.10 | Cicero in I inuectiuarum : « si te parentes timerent atque
|
GL III 246.11 | odissent tui ». nec aliter possunt suppositiua siue inductiua , quae ὑποθετικά
|
GL III 246.12 | Graeci uocant , proferri nisi per subiunctiuum . idem in eodem : « nunc
|
GL III 246.13 | intellego , si iste , quo intendit , in Malliana castra peruenerit ,
|
GL III 246.14 | neminem tam stultum fore , qui non uideat , coniurationem
|
GL III 246.15 | esse factam », ὃς οὐκ ἂν εἰδῇ ἢ οὐκ ἄρα εἰδείη , affirmatiue dixit . idem
|
GL III 246.16 | in II : « et erunt , qui illum , si hoc fecerit , non inprobum , sed
|
GL III 246.17 | miserum , me non diligentissimum consulem , sed
|
GL III 246.18 | crudelissimum tyrannum existimari uelint », βούλοιντο ἄρα : hoc quoque
|
GL III 246.19 | affirmatiue dixit . similiter Virgilius in VIII :
|
GL III 246.20 | « similis si cura fuisset ».
|
GL III 246.21 | idem in XI :
|
GL III 246.22 | « esset par aetas et idem si robur ab annis ».
|
GL III 246.23 | est tamen quando etiam in dubiis utuntur indicatiuo cum si coniunctione ,
|
GL III 246.24 | ut Virgilius in VIII :
|
GL III 246.25 | « aut si qua id fortuna uetabit , /
|
GL III 247.1 | absenti ferat inferias »,
|
GL III 247.2 | uetabit pro uetet dixit metri causa . nam in eodem sensu subiunctiuo
|
GL III 247.3 | est usus :
|
GL III 247.4 | « si quis in aduersum rapiat casusue deusue ».
|
GL III 247.5 | est tamen quando per defectionem si , quomodo etiam ut , subiunctiua
|
GL III 247.6 | proferuntur et subaudiuntur supra dictae coniunctiones , ut Iuuenalis in I :
|
GL III 247.7 | « Graeculus esuriens in caelum , iusseris , ibit »
|
GL III 247.8 | pro si iusseris . Statius in II Thebaidos :
|
GL III 247.9 | « mutatosque uelint transumere cultus , /
|
GL III 247.10 | et Pallas deceat pharetras et Delia cristas »
|
GL III 247.11 | pro si uelint . Virgilius in VI :
|
GL III 247.12 | « tu quoque magnam /
|
GL III 247.13 | partem opere in tanto , sineret dolor , Icare , haberes »,
|
GL III 247.14 | deest si . Horatius in I carminum :
|
GL III 247.15 | « sapias , uina liques »
|
GL III 247.16 | pro si sapias . et sciendum , quod , quomodo apud Graecos τὸ ἐάν
|
GL III 247.17 | subiunctiuo , τὸ εἰ uero et indicatiuo et optatiuo et subiunctiuo inuenitur
|
GL III 247.18 | coniunctum , sic et apud Latinos si coniunctio , quae utrumque demonstrat ,
|
GL III 247.19 | quando consequentiam significat , sine dubio indicatiuo adiungitur , ut si
|
GL III 247.20 | ambulat , mouetur ; si uiuit , spirat , quando autem causalis est , magis
|
GL III 247.21 | subiunctiuo ; est tamen , quando et indicatiuo consociatur , ut si doceam , disce
|
GL III 247.22 | uel discis uel discas et disces , et si prodest tibi , fac et facis et
|
GL III 247.23 | facias et facies .
|
GL III 247.24 | iste igitur modus , id est subiunctiuus , ut breuiter uim eius colligam ,
|
GL III 247.25 | apud Latinos est quando dubitationem , est quando comprobationem , est
|
GL III 247.26 | quando possibilitatem significat , in qua sunt etiam illa , quae [ ὑποθετικῶς ]
|
GL III 247.27 | suppositiue inducuntur : dubitationem , ut Virgilius in III Aeneidis :
|
GL III 248.1 | « eloquar an sileam ? gemitus lacrimabilis imo /
|
GL III 248.2 | auditur tumulo ».
|
GL III 248.3 | idem in I :
|
GL III 248.4 | « o quam te memorem , uirgo , namque haut tibi uultus /
|
GL III 248.5 | mortalis »,
|
GL III 248.6 | εἴποιμι ἄρα , et Terentius in eunucho :
|
GL III 248.7 | « quid igitur faciam ? non eam ? ne nunc quidem , /
|
GL III 248.8 | cum accersor ultro ? an potius ita me conparem , /
|
GL III 248.9 | non perpeti meretricum contumelias ?».
|
GL III 248.10 | approbationem , ut Virgilius in IIII Aeneidis :
|
GL III 248.11 | « si mihi non animo fixum immotumque sederet , /
|
GL III 248.12 | ne cui me uinclo uellem sociare iugali , /
|
GL III 248.13 | postquam primus amor deceptam morte fefellit , /
|
GL III 248.14 | si non pertaesum thalami taedaeque fuisset , /
|
GL III 248.15 | huic uni forsan potui succumbere culpae »,
|
GL III 248.16 | fuisset ἐγεγόνει ἄρα . et notandum , quod et forsan dubitationis
|
GL III 248.17 | aduerbium et potui possibilitatis uerbum cum infinito posuit , pro quibus
|
GL III 248.18 | sufficeret , si subiunctiuum posuisset huic uni succubuissem culpae . docuit
|
GL III 248.19 | igitur poeta , quae sit uis subiunctiui possibilitatem significantis . idem in eodem :
|
GL III 248.20 | « set mihi uel tellus optem prius ima dehiscat /
|
GL III 248.21 | ante , pudor , quam te uiolo »,
|
GL III 248.22 | optem , εὐχοίμην ἄν , affirmatiue dixit . in eodem :
|
GL III 248.23 | « sese interea quando optima Dido /
|
GL III 248.24 | nesciat et tantos rumpi non speret amores »,
|
GL III 249.1 | nesciat et non speret affirmatiue dixit . similiter Cicero in principio
|
GL III 249.2 | Verrinarum : « si quis uestrum , iudices , aut eorum , qui
|
GL III 249.3 | adsunt , forte miratur , me , qui tot annos in causis iudiciisque
|
GL III 249.4 | publicis ita sim uersatus , ut defenderim multos , laeserim
|
GL III 249.5 | neminem », ita sim dixit non dubitans , sed approbans , οὕτως ἄρα
|
GL III 249.6 | ἀναστραφεὶς εἴην .
|
GL III 249.7 | sciendum tamen , quod tam ut coniunctione causali quam si
|
GL III 249.8 | sequentibus cum uerbis subiunctiuis uel antecedentibus , etiam antecedentia
|
GL III 249.9 | uel sequentia quoque frequentissime per subiunctiuum modum proferre
|
GL III 249.10 | solent Romani , et maxime qui adiuncto uel quae uel quod rationem
|
GL III 249.11 | colligentes uel dubitationem ostendentes , ut rogabam , ut te ostenderes qui
|
GL III 249.12 | fueris et placebas , si diceres quod feceris , quod per ἄρα coniunctionis
|
GL III 249.13 | additionem solent Graeci significare . Virgilius in VI :
|
GL III 249.14 | « quem socium exanimum uates , quod corpus
|
GL III 249.15 | humandum /
|
GL III 249.16 | diceret »,
|
GL III 249.17 | λέγοι ἄρα . Cicero in inuectiuarum II : « quaesiui a Catilina ,
|
GL III 249.18 | nocturno conuentu apud M ( arcum ) Laecam fuisset necne ?» ἐγεγόνει ἄρα ;
|
GL III 249.19 | hic interrogatiue protulit . Virgilius in III :
|
GL III 249.20 | « eloquar an sileam ?»
|
GL III 249.21 | ἢ ἄρα σιωπήσω ; dubitatiue posuit . Horatius in I carminum :
|
GL III 249.22 | « cur apricum /
|
GL III 249.23 | oderit campum , patiens pulueris atque solis »,
|
GL III 249.24 | oderit , μισήσοι ἄρα , quamuis idem sit etiam indicatiui futurum . Cicero
|
GL III 250.1 | inuectiuarum II : « cum ille homo audacissimus conscientia
|
GL III 250.2 | conuictus primo reticuisset , patefeci cetera , quid ea nocte
|
GL III 250.3 | egisset , ( ἐπεπράχει ἄρα ), quid proxima constituisset , ( διετετυπώκει
|
GL III 250.4 | ἄρα ), quemadmodum esset ei ratio totius belli descripta », ἦν
|
GL III 250.5 | ἄρα διαγραφεὶς ὁ λογισμός , omnia affirmatiue dixit . idem in praetura
|
GL III 250.6 | Siciliensi : « quare cuiusmodi putamus esse illa , quae negat ,
|
GL III 250.7 | cum haec tam inproba sint , quae fateatur ?», Graece enim hoc
|
GL III 250.8 | quoque interpretantes dicimus ἅπερ ἄρα ἀρνεῖται , ratione colligentes
|
GL III 250.9 | confirmantesque quod dicitur . idem in eodem : « hoc postulatum de
|
GL III 250.10 | statuis ridiculum esse uideatur , qui rem sententiamque non
|
GL III 250.11 | respiciat », οὐκ ἄρα κατίδοι . Terentius in Phormione :
|
GL III 250.12 | « ita fugias , ne praeter casam , quod aiunt »,
|
GL III 250.13 | οὕτως ἄρα φύγῃς . idem in Andria :
|
GL III 250.14 | « quae sit rogo »,
|
GL III 250.15 | τίς ἄρα ἐστίν ; in eadem :
|
GL III 250.16 | « quam timeo , quorsum euadas »,
|
GL III 250.17 | ποῖ ἄρα ἀποβῇς ;
|
GL III 250.18 | « nam si illum obiurges , uitae qui auxilium tulit , /
|
GL III 250.19 | quid facias illi , qui dederit damnum aut malum ?»
|
GL III 250.20 | τί ἂν ποιῇς ἐκείνῳ , ὃς ἄρα δεδωκὼς ᾖ ζημίαν ἢ κακόν ;.
|
GL III 251.1 | ἄν quoque Graeca coniunctio quotiens apud Graecos ponitur
|
GL III 251.2 | possibilitatem significans , quae apud illos indicatiui quidem modi uel praeterito
|
GL III 251.3 | imperfecto uel ἀορίστῳ ( quem nos non habemus , nisi quod pro eo et pro
|
GL III 251.4 | παρακειμένου praeterito perfecto utimur ) et plusquamperfecto adiungitur ,
|
GL III 251.5 | optatiuis autem omnibus , quippe coniunctis cum supra dictis tribus
|
GL III 251.6 | temporibus ( praesens enim optatiuum et praeteritum imperfectum idem est , et
|
GL III 251.7 | praeteritum perfectum et plusquamperfectum , et futurum et ἀόριστον quod
|
GL III 251.8 | uocant tempus ) coniungitur , nostri ergo quoque in omnia illos
|
GL III 251.9 | sequentes , quando possibilitatem demonstrare uolunt , optatiuis siue subiunctiuis
|
GL III 251.10 | utuntur uerbis , ut Terentius in Phormione :
|
GL III 251.11 | « neque defetiscar usque adeo experirier , /
|
GL III 251.12 | donec tibi id quod pollicitus sum effecero »,
|
GL III 251.13 | οὔτε ἐξατονήσοιμι ἄν . sic ergo quod illi solent et per indicatiuum et per
|
GL III 251.14 | optatiuum facere addentes ἄν coniunctionem Graecam , nos subiunctiuis per
|
GL III 251.15 | se positis solemus demonstrare . docuissem , si discere uoluisses , ἐδίδαξα
|
GL III 251.16 | ἄν , εἰ μαθεῖν ἠθέλησας , id est poteram docere . similiter docerem , si
|
GL III 251.17 | discere uelles , id est docere poteram . et praeteritis quidem utentes
|
GL III 251.18 | ostendimus , rem , quae potuisset facta esse , non esse factam ; praesenti
|
GL III 251.19 | uero uel futuro subiunctiuo utentes in huiusmodi constructione ostendimus ,
|
GL III 251.20 | posse fieri aliquid , nisi quid impediat , ut doceam , si uelis , id est
|
GL III 251.21 | possum docere , si uoluntas tua non impediat ; similiter in futurum docuero ,
|
GL III 251.22 | si uolueris , id est potero docere , si uolueris . Horatius in I
|
GL III 251.23 | carminum :
|
GL III 252.1 | « quis Martem tunica tectum adamantina /
|
GL III 252.2 | digne scripserit ?»
|
GL III 252.3 | pro scribere potuerit .
|
GL III 252.4 | illud quoque sciendum , quod , quotiens paenitere nos rei non factae
|
GL III 252.5 | demonstrare uolumus , subiunctiuo utimur , ut Virgilius in IIII
|
GL III 252.6 | Aeneidos :
|
GL III 252.7 | « faces in castra tulissem , /
|
GL III 252.8 | implessemque foros flammis natumque patremque /
|
GL III 252.9 | cum genere extinxem , memet super ipsa dedissem »,
|
GL III 252.10 | id est cur faces in castra non tuli , quod debui facere ? cur non impleui
|
GL III 252.11 | foros flammis ? cur non natum patremque extinxi et supra memet ipsa
|
GL III 252.12 | dedi ? potest tamen et hoc possibilitatis esse . ostendit enim , se
|
GL III 252.13 | potuisse , nisi demens fuisset , haec facere ideoque se paenitere . quod autem
|
GL III 252.14 | Atticum morem sequentes his utuntur , necessarium esse existimo , illorum
|
GL III 252.15 | etiam auctoritate hoc comprobare . Plato in Alcibiade II : « πάντας
|
GL III 252.16 | οὖν ἂν φάντες , ὦ Ἀλκιβιάδη , τοὺς ἄφρονας μαίνεσθαι ὀρθῶς
|
GL III 252.17 | ἂν φαίημεν ». in eodem : « καὶ τό γε ἔσχατον εὐχόμενοι ἡμῖν
|
GL III 252.18 | αὐτοῖς τὰ κάκιστα · ὅπερ οὖν οὐδεὶς ἂν οἰηθείη , ἀλλὰ τοῦτό γε
|
GL III 252.19 | πᾶς ἂν οἴοιτο αὐτὸς ἑαυτῷ τὰ βέλτιστα εὔξασθαι , ἀλλ ᾽ οὐ τὰ
|
GL III 252.20 | κάκιστα . τοῦτο μὲν γὰρ ὡς ἀληθῶς καὶ κατάρᾳ τινί , ἀλλ ᾽
|
GL III 252.21 | οὐκ εὐχῇ ὅμοιον ἂν εἴη * κακὸν ἄρα , ὡς ἔοικεν , ἐστὶν
|
GL III 253.1 | ἡ τοῦ βελτίστου ἄγνοια ». ecce et ἄν et ἄρα affirmatiue posuit . idem
|
GL III 253.2 | in Lyside : « εἰ τοὺς ὀφθαλμοὺς ὁ υἱὸς αὐτοῦ ἀσθενοῖ , ἆρα ἐῴη
|
GL III 253.3 | ἂν αὐτὸν ἅπτεσθαι τῶν ἑαυτοῦ ὀφθαλμῶν , μὴ ἰατρὸν
|
GL III 253.4 | ἡγούμενος , ἢ κωλύοι ἄν ; κωλύοι ἄν ». ecce hic et interrogatiue et
|
GL III 253.5 | comprobatiue posuit ἄν . in eodem : « ἆρ ᾽ οὖν καὶ τὰ ἄλλα πάντα ἡμῖν
|
GL III 253.6 | ἐπιτρέποι ἂν μᾶλλον ἢ ἑαυτῷ τε καὶ τῷ υἱεῖ , περὶ ὅσων ἂν
|
GL III 253.7 | δόξωμεν αὐτῷ σοφώτεροι ἐκείνων εἶναι ; ἀνάγκη , ἔφη , ὦ
|
GL III 253.8 | Σώκρατες . οὕτως ἄρα ἔχει ». en ἄρα quoque tam interrogatiue quam
|
GL III 253.9 | confirmatiue in hoc loco posuit . idem in Theage : « οὐ γὰρ οἶδα ὑπὲρ
|
GL III 253.10 | ὅτου ἄν τις νοῦν ἔχων μᾶλλον σπουδάζοι ἢ ὑπὲρ υἱέος
|
GL III 253.11 | αὑτοῦ , ὅπως ὡς βέλτιστος ἔσται · ὁπόθεν δέ σοι ἔδοξε τοῦτο , ὡς
|
GL III 253.12 | ἐγὼ ἂν μᾶλλον τὸν σὸν υἱὸν οἷός τε εἴην ὠφελῆσαι ». inuenis
|
GL III 253.13 | tamen et per ellipsin ἄρα et ἄν apud illos proferri .
|
GL III 253.14 | optatiua uerba in simili sensu , quomodo apud Latinos , proferuntur ,
|
GL III 253.15 | ut idem in Charmide : « ὅμως δὲ αὐτοῦ ἐρωτήσαντος , εἰ
|
GL III 253.16 | ἐπισταίμην τὸ τῆς κεφαλῆς φάρμακον , μόγις πως ἀπεκρινάμην , ὅτι
|
GL III 253.17 | ἐπισταίμην . τί οὖν , ἦ δ ᾽ ὅς , ἐστίν ; καὶ ἐγὼ μὲν εἶπον , ὅτι
|
GL III 253.18 | αὐτὸ μὲν εἴη φύλλον τι , ἐπῳδὴ δέ τις ἐπὶ τῷ φαρμάκῳ εἴη ,
|
GL III 254.1 | ἣν εἰ μέν τις ἐπᾴδοι ἅμα καὶ χρῷτο αὐτῷ , παντάπασιν ὑγιᾶ
|
GL III 254.2 | ποιοῖ τὸ φάρμακον · ἄνευ δὲ τῆς ἐπῳδῆς οὐδὲν ὄφελος εἴη
|
GL III 254.3 | τοῦ φύλλου ». ecce more Romano sine ἄρα uel ἄν hoc totum protulit .
|
GL III 254.4 | electiue quoque saepissime hoc modo utimur , ut imperem quam
|
GL III 254.5 | moneam ; discam quam doceam , quae et confirmatiue dicuntur . tamen et
|
GL III 254.6 | praeterito plusquamperfecto praeteritum imperfectum coniungere et
|
GL III 254.7 | praesenti praesens uel futuro solent uel praeterito , ut fecissem , nisi impedires
|
GL III 254.8 | et contra facerem , nisi impedisses et faciam , nisi impedias et nisi
|
GL III 254.9 | impedieris et fecero , nisi impedias et nisi impedieris . Virgilius in II
|
GL III 254.10 | Aeneidis :
|
GL III 254.11 | « non prius aspicies , ubi fessum aetate parentem /
|
GL III 254.12 | liqueris Anchisen ? superet coniunxne Creusa /
|
GL III 254.13 | Ascaniusque puer ? quos omnis undique Graiae /
|
GL III 254.14 | circum errant acies , et , ni mea cura resistat , /
|
GL III 254.15 | iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis »
|
GL III 254.16 | pro poterant tulisse , poterant hausisse . Horatius de arte poetica :
|
GL III 254.17 | « dixeris egregie , notum si callida uerbum /
|
GL III 254.18 | reddiderit iunctura nouum »,
|
GL III 254.19 | id est potes dicere egregie . frequentissime tamen utuntur auctores
|
GL III 254.20 | subiunctiuis confirmantes etiam praeterito tempore res perfectas . et sciendum ,
|
GL III 254.21 | quod hanc uim habent , ut ad cognitionem intellegantur futuram , quippe
|
GL III 254.22 | cum subiunctiua etiam praeteriti temporis , quomodo optatiua , uim habent
|
GL III 254.23 | futuri . potest enim initium Verrinarum , quod supra quoque posuimus :
|
GL III 254.24 | « si quis uestrum , iudices , aut eorum qui adsunt forte
|
GL III 255.1 | miratur , me , qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita
|
GL III 255.2 | sim uersatus , ut defenderim multos , laeserim neminem », sic
|
GL III 255.3 | quoque intellegi : ita sim pro ita inueniar uel cognoscar . nec mirum ,
|
GL III 255.4 | cum etiam indicatiuo utuntur saepe futuro de rebus iam dudum praeteritis
|
GL III 255.5 | in supra dicta significatione . Lucanus in I :
|
GL III 255.6 | « non tu , Pyrrhe ferox , nec tantis cladibus auctor /
|
GL III 255.7 | Poenus erit »,
|
GL III 255.8 | erit dixit pro cognoscetur uel dicetur .
|
GL III 255.9 | ut causalis coniunctio omnibus temporibus et quaecumque pro ea
|
GL III 255.10 | ponuntur causali , id est ἵνα significanti , subiunctiuo adiunguntur . licet autem
|
GL III 255.11 | et indicatiua et subiunctiua eis anteponere uel subiungere , ut doces ut
|
GL III 255.12 | proficias et doceas ut proficias ; docebas ut proficeres et doceres ut
|
GL III 255.13 | proficeres ; docuisti ut profeceris et docueris ut profeceris ; docueras ut
|
GL III 255.14 | profecisses et docuisses ut profecisses ; docebis ut profeceris et docueris ut
|
GL III 255.15 | profeceris . sed indicatiuis utimur rem quae fit indicantes , subiunctiuis
|
GL III 255.16 | uero quod debuit fieri ostendentes magis suasorie .
|
GL III 255.17 | imperatiua quoque et optatiua bene possunt his adiungi , ut lege ut
|
GL III 255.18 | discas ; utinam discas ut doceas . pro imperatiuis quoque subiunctiua
|
GL III 255.19 | frequenter ponunt auctores , ut Terentius in Andria :
|
GL III 255.20 | « quaeso edepol , Charine , quoniam non potest id fieri
|
GL III 255.21 | quod uis , /
|
GL III 255.22 | id uelis quod possit ».
|
GL III 255.23 | idem in Phormione :
|
GL III 255.24 | « desinas . /
|
GL III 255.25 | sic est ingenium mulierum »,
|
GL III 255.26 | pro desine .
|
GL III 255.27 | quod autem in plerisque intellectae supra dictae coniunctiones
|
GL III 255.28 | Graecae , id est ἄν et ἄρα , faciunt poni subiunctiuos etiam aliis
|
GL III 256.1 | coniunctionibus positis , usibus auctorum iterum aliis quoque comprobabimus .
|
GL III 256.2 | Virgilius georgicon II :
|
GL III 256.3 | « tamen haec quoque si quis /
|
GL III 256.4 | inserat aut scrobibus mandet mutata subactis , /
|
GL III 256.5 | exuerint siluestrem animum »,
|
GL III 256.6 | ἐκδύσοιντο ἄν . idem in eodem :
|
GL III 256.7 | « non alios prima crescentis origine mundi /
|
GL III 256.8 | inluxisse dies aliumue habuisse tenorem /
|
GL III 256.9 | crediderim »,
|
GL III 256.10 | πιστεύσοιμι ἄν . idem Aeneidos I :
|
GL III 256.11 | « at pius Aeneas per noctem plurima uoluens , /
|
GL III 256.12 | ut primum lux alma data est , exire locosque /
|
GL III 256.13 | explorare nouos , quas uento accesserit oras »
|
GL III 256.14 | ( προσεληλυθὼς ἄρα εἴη ἠϊόνας )
|
GL III 256.15 | « qui teneant » ( τίνες ἄρα κρατοῖεν ) « * hominesne
|
GL III 256.16 | feraene , /
|
GL III 256.17 | quaerere constituit ».
|
GL III 256.18 | Horatius carminum libro II :
|
GL III 256.19 | « illum et † patris crediderim sui /
|
GL III 256.20 | fregisse ceruicem »,
|
GL III 256.21 | confirmatiue , πεπιστευκὼς εἴην ἄν , dixit . Virgilius in VIII :
|
GL III 256.22 | « similis si cura fuisset , /
|
GL III 256.23 | tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset »,
|
GL III 256.24 | ἐγεγόνει ἄν . Cicero de praetura urbana : « Voconia lex uidelicet
|
GL III 256.25 | te delectabat . imitatus esses illum ipsum G ( aium ) Voconium , qui
|
GL III 257.1 | lege sua hereditatem ademit nulli », imitatus esse pro imitari
|
GL III 257.2 | potuisses , ἐμιμήσω ἄν . idem in eodem : « M ( arcus ) Iunius tutor et patruus ;
|
GL III 257.3 | Mustius dixisset , si uiueret », εἴρηκεν ἄν , εἰ ἔζῃ . et frequentissime
|
GL III 257.4 | apud omnes auctores hunc sensum hac ordinatione proferri inuenis ,
|
GL III 257.5 | quomodo etiam Graeci ἄρα coniunctionem confirmatiuam siue dubitatiuam , ut
|
GL III 257.6 | supra dictum est , ponunt . Terentius in Phormione :
|
GL III 257.7 | « quid fit denique ? /
|
GL III 257.8 | quid fiat ?»
|
GL III 257.9 | τί ἄρα γένοιτο ; subiunctiuo est usus , ut intellegatur etiam ἄρα . idem in
|
GL III 257.10 | Andria :
|
GL III 257.11 | « quin tu uno uerbo dic , quid est quod me uelis ?»
|
GL III 257.12 | εἰπέ , τί ἐστιν ὅπερ ἄρα βούλοιό με ; idem in eadem :
|
GL III 257.13 | « consilium meum /
|
GL III 257.14 | cognosces et quid facere in hac re te uelim »
|
GL III 257.15 | καὶ τί ποιεῖν ἐν τούτῳ τῷ πράγματί σε ἄρα βουλοίμην : ecce hic
|
GL III 257.16 | affirmatiuum est , in superioribus uero interrogatiuum . Cicero de praetura
|
GL III 257.17 | urbana : « quid ageret , cogitare coepit , si opus pupillo
|
GL III 257.18 | redimeretur »; quid ageret dubitanter dixit , τί ἄρα πράξοι . et notandum , quod
|
GL III 257.19 | Latini , quando de rebus transacto tempore promissis uel cogitatis
|
GL III 257.20 | loquuntur , pro futuro uel praesenti Graeco praeterito imperfecto subiunctiui
|
GL III 257.21 | utuntur , quomodo in supra dictis : « quid ageret , cogitare coepit », τί
|
GL III 257.22 | πράξειεν ἢ πράξοι . similiter Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 257.23 | « certe hinc Romanos olim uoluentibus annis , /
|
GL III 257.24 | hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri , /
|
GL III 257.25 | qui mare , qui terras omni dicione tenerent , /
|
GL III 257.26 | pollicitus »,
|
GL III 258.1 | κρατήσοιεν ἄν . Cicero de praetura urbana : « qui etiam ad
|
GL III 258.2 | extremum adscripserit rediuiua sibi habeto , quasi quicquam
|
GL III 258.3 | rediuiui ex opere illo tolleretur ac non opus totum ex rediuiuis
|
GL III 258.4 | constitueretur » pro ἐπαίροιτο ἂν καὶ κατατάττοιτο ἄρα . in eodem :
|
GL III 258.5 | « atque in illis columnis dico esse , quae a tuo redemptore
|
GL III 258.6 | commotae non sint , dico esse , ex qua tantum tectorium uetus
|
GL III 258.7 | deiectum sit et nouum inductum ( affirmatiue hic quoque usus est
|
GL III 258.8 | subiunctiuis ) quod si tanta pecunia columnas dealbari
|
GL III 258.9 | putassem , certe numquam aedilitatem petissem »: hic quoque
|
GL III 258.10 | confirmatiue dixit , οὐκ ἂν ᾔτησα , et nota , quod si praeposita subiunctiuum
|
GL III 258.11 | subiunctiuo coniunxit . similiter in eodem : « nemo dubitat , quin multo
|
GL III 258.12 | maius sit ( μεῖζον ἄρα εἴη ) nouam facere ». similiter in eodem : « cum
|
GL III 258.13 | instaret Habonius , in me causam conferebat , quod eum
|
GL III 258.14 | codicem obsignassem », ἐσφράγισα ἂν ἤτοι ἐσφραγικὼς εἴην ἄρα ,
|
GL III 258.15 | affirmatiue . idem in eodem : « hac condicione , si quis de populo
|
GL III 258.16 | redemptor accessisset , non esset usus », confirmatiue dixit non
|
GL III 258.17 | esset usus , οὐκ ἂν ἐχρήσατο , nam si quis accessisset dubitatiue
|
GL III 258.18 | protulit . in eodem : « quid iste in hostium praeda molitus sit , qui
|
GL III 258.19 | manubias sibi tantas ex L ( ucii ) Metelli manubiis fecerit , qui
|
GL III 258.20 | maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille
|
GL III 258.21 | omnis aedificandas locarit ». ecce hic quoque omnia affirmatiue
|
GL III 258.22 | dicuntur . idem in eodem : « quis a signo Vertumni in circum maximum
|
GL III 259.1 | uenit , quin is unoquoque gradu de auaritia tua
|
GL III 259.2 | commoueretur ? quam tu uiam thensarum atque pompae eiusmodi
|
GL III 259.3 | exegisti , ut ipse illa ire non audeas », οὐκ ἂν τολμήσοις , id est prorsus
|
GL III 259.4 | non audes . in eodem : « qui aedem Castoris testem furtorum
|
GL III 259.5 | tuorum esse uolueris ( ἠθελήκοις ἄρα ) quam populus Romanus
|
GL III 259.6 | cotidie , iudices etiam tum cum de te sententias ferrent ,
|
GL III 259.7 | uiderent », ὁρῷεν ἄρα pro omnimodo aspicerent . in eodem : « qui
|
GL III 259.8 | adductus est in iudicium uerbo , quod , cum esset tribunus ,
|
GL III 259.9 | intercessisset contra legem Corneliam , re uera , quod in
|
GL III 259.10 | tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis uoluntatem ,
|
GL III 259.11 | dixisset », εἰρήκοι ἄρα . in eodem : « hic etiam queritur , quod a
|
GL III 259.12 | nobis nouem solis diebus prima actio sui iudicii transacta sit ,
|
GL III 259.13 | cum apud istum ipsum tribus horis Quintus Opimius ,
|
GL III 259.14 | senator populi Romani , bona , fortunas , ornamenta omnia
|
GL III 259.15 | amiserit ?». hic quoque affirmatiue ponuntur subiunctiua uerba . in eodem :
|
GL III 259.16 | « cuius propter indignitatem iudicii saepissime est actum in
|
GL III 259.17 | senatu , ut genus hoc totum multarum atque eiusmodi
|
GL III 259.18 | iudiciorum tolleretur », ut , quia pro ἵνα accipitur , subiunctiuum attraxit .
|
GL III 259.19 | in eodem : « iam qui ex calamitate senatoris populi Romani ,
|
GL III 259.20 | cum praetor iudicio eius praefuisset , spolia domum suam
|
GL III 259.21 | referre et manubias detrahere conatus sit , is ullam
|
GL III 259.22 | calamitatem a sese poterit deprecari ?». ecce hic quoque de re
|
GL III 259.23 | indubitabili posuit subiunctiuum conatus sit , ἐπεχείρησεν ἄρα . in eodem :
|
GL III 259.24 | « multos a te uiros primarios audisse , cum diceres , ignosci tibi
|
GL III 260.1 | oportere , quod falsum codicem protuleris ; nam qua inuidia
|
GL III 260.2 | Gaius Iunius conflagrarit , ea , nisi prouidisses , tibi ipsi tum
|
GL III 260.3 | pereundum fuisset ». in eodem : « dicent , inquam , et religione
|
GL III 260.4 | adducti et domesticarum legum metu , quid illo myoparone
|
GL III 260.5 | factum sit »: hic quoque confirmatiuam habet uim subiunctiuum uerbum .
|
GL III 260.6 | in eodem : « in quibus non dubito , quin offensionem
|
GL III 260.7 | neglegentiae uitare atque effugere non possim ( οὐκ ἂν δυναίμην ), *
|
GL III 260.8 | quapropter ita me de praeturae criminibus audite , ut ex
|
GL III 260.9 | utroque genere et iuris dicendi et sartorum tectorum
|
GL III 260.10 | exigendorum ea postuletis , quae maxime digna sint eo reo , cui
|
GL III 260.11 | paruum aut mediocre obici nihil oporteat ( οὐκ ἄρα χρή ); nam
|
GL III 260.12 | ut praetor factus est , qui auspicato a Chelidone
|
GL III 260.13 | surrexisset , sortem nactus est urbanae prouinciae * docet
|
GL III 260.14 | hominem , quid posset fieri * tutores pecuniam praetori si
|
GL III 260.15 | dedissent , quemadmodum in rationem inducerent ,
|
GL III 260.16 | quemadmodum sine periculo suo dare possent ( δύναιντο ἂν δοῦναι ) non
|
GL III 260.17 | uidebant ». in eodem : « iste ad arbitrium eius , cui condonabat
|
GL III 260.18 | hereditatem ereptam liberis , quam aequum edictum
|
GL III 260.19 | conscripserit , ( συνέγραψεν ἄρα ἢ συγγεγράφοι ἄρα ) quaeso ,
|
GL III 260.20 | cognoscite * qui testamentum fecit , fecerit »: praeterito indicatiuo
|
GL III 261.1 | usus est quasi indubitabili , futuro uero subiunctiuo , in quo est aliqua
|
GL III 261.2 | dubitatio , utrum fiat necne . « de iure uero ciuili , si quis noui quid
|
GL III 261.3 | instituerit ( διατυπώσειεν ἄρα ), is non omnia , quae ante acta
|
GL III 261.4 | sunt , rata esse patiatur », id est non debet pati rata esse . ergo hic
|
GL III 261.5 | quoque confirmatiue posita sunt subiunctiua . in eodem : « ac si hoc
|
GL III 261.6 | iuris non unius hominis causa edixisses , cautius composuisses »,
|
GL III 261.7 | συνέθηκας ἄν , quod est confirmatiuum . in eodem : « quid ? si plus
|
GL III 261.8 | legarit , quam ad heredem heredesue perueniat ». in eodem : « iam
|
GL III 261.9 | hoc magnum iudicium hominum de istius singulari
|
GL III 261.10 | improbitate , quod G ( aius ) Verres sua sponte instituisset ( διατετυπώκει
|
GL III 261.11 | ἄρα ), id neminem metuisse , ne quis reperiretur , qui istius
|
GL III 261.12 | institutum sequi uellet ( θελήσοι ἄρα ); * prohibe , si potes ,
|
GL III 261.13 | si habes , qui te audiat , si potest tibi dicto audiens esse ,
|
GL III 261.14 | eripias tu uoluntatem mortuis , bona uiuis , ius omnibus ? hoc
|
GL III 261.15 | populus Romanus non manu uindicasset ( οὐκ ἂν ἐξεδίκησεν )
|
GL III 261.16 | , nisi te huic tempori atque iudicio reseruasset ?». in eodem : « et
|
GL III 261.17 | simul dum est , unde ius ciuile discatur , adulescentes in
|
GL III 261.18 | disciplinam ei tradite ». in eodem : « si quis testamento se esse
|
GL III 261.19 | heredem arbitraretur , quod tum non extaret , lege ageret in
|
GL III 261.20 | hereditatem . aut pro praede litis uindiciarum cum satis
|
GL III 261.21 | accepisset , sponsionem faceret , ita de hereditate certaret ».
|
GL III 262.1 | in eodem : « uidete , ut hoc iste correxerit », διώρθωσεν ἄρα . in
|
GL III 262.2 | eodem : « quid ad praetorem , uter possessor sit ? nonne id quaeri
|
GL III 262.3 | oportet , utrum possessorem esse oporteat ?». in eodem : « quid
|
GL III 262.4 | ergo interest , proferantur necne ?». in eodem : « ualde hoc est
|
GL III 262.5 | mirum , neminem fuisse , qui istius se similem dici uellet ». in
|
GL III 262.6 | eodem : « utrum digniores homines esse existimasti eos , qui
|
GL III 262.7 | habitant in prouincia , quam nos , qui aequo iure uterentur ?».
|
GL III 262.8 | ubique ἄρα uel ἄν Graecae coniunctiones intellegendae sunt in
|
GL III 262.9 | interpretatione . in eodem : « et cum edictum totum eorum arbitratu , quam
|
GL III 262.10 | diu fuit designatus , componeret , qui ab isto ius ad
|
GL III 262.11 | utilitatem suam nundinarentur , tum uero in magistratu contra
|
GL III 262.12 | illud edictum suum sine ulla religione decernebat ». in eodem :
|
GL III 262.13 | « nam , quaeso , redite in memoriam , Quirites , quae libido
|
GL III 262.14 | istius in iure dicendo fuerit », γέγονεν ἄρα . in eodem :
|
GL III 262.15 | « Sacerdotem execrabantur , qui uerrem tam nequam reliquisset
|
GL III 262.16 | ( καταλελοίπει ἄρα ) quae ego non commemorarem * nisi
|
GL III 262.17 | uos illud uellem recordari »; non commemorarem , οὐκ ἂν
|
GL III 262.18 | ἀπεμνημόνευον . in eodem : « oblitosne igitur hos putatis esse ,
|
GL III 262.19 | quemadmodum sit iste solitus uirgis plebem Romanam concidere ?».
|
GL III 262.20 | in eodem : « superbia uero qua fuerit , quis ignorat ?
|
GL III 262.21 | quemadmodum iste tenuissimum quemque contempserit , despexerit ,
|
GL III 262.22 | liberum esse numquam duxerit ?». omnia confirmatiue dicuntur . in
|
GL III 262.23 | eodem : « impetrant , ut ne iurent * adimas tu ei , qui iurauit ;
|
GL III 262.24 | quo exemplo ?» ἀφέλοιο ἄρα . in eodem : « is mortuus est G ( aio )
|
GL III 263.1 | Sacerdote praetore , nescio an ante quam Verres praeturam
|
GL III 263.2 | petere coeperit ». in eodem : « docebat , edictum eius non
|
GL III 263.3 | oportere in eas hereditates ualere , quae ante eum praetorem
|
GL III 263.4 | uenissent ( ἐληλύθασιν ἄρα ) * rem demonstrat , quam pridem
|
GL III 263.5 | sibi hereditas uenisset . docet * an uero dubitamus *
|
GL III 263.6 | quo denique ore , quos numquam liberos putauit , libertinos
|
GL III 263.7 | homines solitus sit appellare ?». in eodem : « optatum negotium
|
GL III 263.8 | sibi in sinum delatum esse dicebat . monumentum illa
|
GL III 263.9 | amplitudine , illo opere quamuis sartum tectum integrumque
|
GL III 263.10 | esset , tamen aliquid se inuenturum , in quo moliri
|
GL III 263.11 | praedarique posset », δύναιτο ἄρα . in eodem : « Habonius , qui legem
|
GL III 263.12 | nosset , qua in lege numerus tantum columnarum traderetur
|
GL III 263.13 | ( παραδίδοιτο ἄρα ), perpendiculi mentio fit nulla , et qui non
|
GL III 263.14 | putaret , sibi expedire ita accipere , ne eodem modo sibi
|
GL III 263.15 | tradendum esset ». in eodem : « quid erat , quod rescinderet , cum suo
|
GL III 263.16 | quemque loco lapidem reponeret ?». in eodem : « quaerimus *
|
GL III 263.17 | quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit , qualis in
|
GL III 263.18 | bello praedonum praedo ipse fuerit , qui in foro populi
|
GL III 263.19 | Romani pirata nefarius reperiatur ». in eodem : « quod nemo
|
GL III 263.20 | quemquam tam audacem , tam amentem , tam inpudentem fore
|
GL III 263.21 | arbitrabatur , qui tam nefariis criminibus , tam multis testibus
|
GL III 263.22 | conuictus ora iudicum aspicere aut os suum populo
|
GL III 264.1 | Romano ostendere auderet . est idem Verres , qui fuit semper , ut
|
GL III 264.2 | ad audendum proiectus , sic paratus ad audiendum * nam si
|
GL III 264.3 | id fecisset , quod statuerat , ut non adesset , minus aliquanto
|
GL III 264.4 | quam mihi opus esset , cognosceretur , quid ego *
|
GL III 264.5 | elaborassem , uestra uero laus tenuis * esset , si condemnatus
|
GL III 264.6 | sit is , qui adesse noluerit , et si fortes fueritis in eo , quem
|
GL III 264.7 | nemo sit ausus defendere ». ubique alterutra supra dictarum
|
GL III 264.8 | coniunctionum Graecarum cum subiunctiuis est intellegenda . in eodem : « de
|
GL III 264.9 | inpudentia singulari * sunt qui mirentur ». in eodem : « iste
|
GL III 264.10 | unus inuentus est , qui et a conplexu parentum abreptos
|
GL III 264.11 | filios ad necem duceret et parentes pretium pro sepultura
|
GL III 264.12 | liberum posceret ». in eodem : « si populus Romanus istius unius
|
GL III 264.13 | supplicio contentus fuerit ac non sic statuerit , non istum
|
GL III 264.14 | maius in se scelus concepisse * quam eos , qui istum
|
GL III 264.15 | * sententia sua liberarint », ἠλευθέρωσαν ἄρα .
|
GL III 264.16 | ideo ex uno libro Ciceronis tot usus proponere studui , ut docerem ,
|
GL III 264.17 | quam frequentissime hac constructione usi sint auctores eloquentiae
|
GL III 264.18 | Latinae , in hoc quoque Atticos maxime imitati , quorum similiter usus
|
GL III 264.19 | necessarium esse exstimaui collectos subicere .
|
GL III 264.20 | Platon in Alcibiadepriore : « πρὸς πατρός τέ σοι φίλους καὶ
|
GL III 264.21 | συγγενεῖς πλείστους εἶναι καὶ ἀρίστους , οἵ , εἴ τι δέοι ,
|
GL III 265.1 | ὑπηρετοῖεν ἄν σοι ». quod nos , sicut supra ostendimus , per subiunctiuos
|
GL III 265.2 | proferentes non egemus ἄν Graeca coniunctione , ut : ex patre tibi amicos
|
GL III 265.3 | et cognatos plurimos esse et optimos , qui , si quid opus sit , ministrent
|
GL III 265.4 | tibi . in eodem : « ὅρα δή · οὐ γάρ τοι εἴη ἂν θαυμαστόν , εἰ , ὥσπερ
|
GL III 265.5 | μόγις ἠρξάμην , οὕτως καὶ μόγις παυσαίμην »: uide autem ; non
|
GL III 265.6 | enim sit mirum , si , quomodo uix coepi , sic uix desiero . et attende , quod
|
GL III 265.7 | illi quoque est ubi sine coniunctione ἄν uel ἄρα uerbis utuntur optatiuis ,
|
GL III 265.8 | quomodo hic παυσαίμην , quod nos ubique in huiuscemodi sensibus
|
GL III 265.9 | facimus , id est , qui ad supra dictas coniunctiones Graecas attinent ,
|
GL III 265.10 | subiunctiuis per se uerbis utentes , cum illi non solum optatiuis , sed etiam
|
GL III 265.11 | indicatiuis , ut supra diximus , eas adiungant , ut idem Plato in
|
GL III 265.12 | eodem : « ἐγὼ γάρ , ὦ Ἀλκιβιάδη , εἰ μέν σε ἑώρων ἃ νῦν δὴ
|
GL III 265.13 | διῆλθον ἀγαπῶντα καὶ οἰόμενον δεῖν ἐν τούτοις
|
GL III 265.14 | καταβιῶναι , πάλαι ἂν ἀπηλλάγμην τοῦ ἔρωτος »: necesse est , ut
|
GL III 265.15 | subiunctiuo utamur , dicendo dudum expeditus essem amore . in eodem : « νῦν
|
GL III 265.16 | δὲ ἐφῆκε ; νῦν γὰρ ἄν μου ἀκούσαις »: nunc , inquit , nunc enim
|
GL III 265.17 | me audias , confirmatiue dixit . in eodem : « εἴ τίς σοι εἴποι θεῶν · ὦ
|
GL III 265.18 | Ἀλκιβιάδη », per inductionem optatiuo est usus : si quis tibi dicat deus .
|
GL III 265.19 | in eodem : « νεωτέρῳ μὲν οὖν ὄντι σοι καὶ πρὶν τοσαύτης
|
GL III 265.20 | ἐλπίδος γέμειν , ὡς ἐμοὶ δοκεῖ , οὐκ εἴα ὁ θεὸς διαλέγεσθαι , ἵνα
|
GL III 266.1 | μὴ μάτην διαλεγοίμην ». nota , non solum εἰ , sed et ἵνα et ὅπως
|
GL III 266.2 | etiam optatiuo coniungi Atticis , cum apud nos tam ut causalis coniunctio
|
GL III 266.3 | quam ne , quando ἵνα μή significat , subiunctiuo sociantur , qui tamen
|
GL III 266.4 | similis est , ut saepe diximus , optatiuo : ut ne frustra disputarem . idem
|
GL III 266.5 | in Gorgia : « ὥστε εἴ μοί γε καὶ τὴν ἡμέραν ὅλην ἐθέλοιτε
|
GL III 266.6 | διαλέγεσθαι , χαριεῖσθαι », si uelitis loqui . Homerus :
|
GL III 266.7 | « αἴ κέ μοι ὣς μεμαυῖα παρασταίης , γλαυκῶπι ».
|
GL III 266.8 | « αἴ κέν μοι δώῃ Ζεὺς αἰγίοχος καὶ Ἀθήνη ».
|
GL III 266.9 | interrogatiue quoque ἄν ponentes cum optatiuis proferunt . Plato in I
|
GL III 266.10 | Alcibiade : « πότερ ᾽ ἂν δέξαιό σοι εἶναι , ἀγαθὰ ἢ κακά ;», quod
|
GL III 266.11 | autem Latini quoque omnibus temporibus subiunctiui modi etiam in
|
GL III 266.12 | optatiuo utuntur , ostendit tam usus quam antiquiores Donato artium
|
GL III 266.13 | scriptores . Virgilius in VI :
|
GL III 266.14 | « hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta ».
|
GL III 266.15 | ecce hic [ fuerit ] optatiue posuit in precatione Aeneae hoc uerbum , quod
|
GL III 266.16 | tam praeteriti perfecti quam futuri potest esse : quod Donatus et quidam
|
GL III 266.17 | alii subiunctiui tantummodo putant esse , cum aliae omnes uoces optatiui
|
GL III 266.18 | communes sint etiam subiunctiuo . ergo non immerito in supra dicta Attica
|
GL III 266.19 | constructione , qua illi optatiuis utuntur , hoc quoque tempore indifferenter
|
GL III 266.20 | nostri sunt usi . inueniuntur tamen etiam nostri poetae saepe metri causa
|
GL III 267.1 | indicatiuis pro subiunctiuis usi , ut Horatius in II carminum :
|
GL III 267.2 | « me truncus illapsus cerebro /
|
GL III 267.3 | sustulerat , nisi Faunus ictum /
|
GL III 267.4 | dextra leuasset »,
|
GL III 267.5 | sustulerat pro sustulisset posuit propter metrum .
|
GL III 267.6 | quae genera uel significationes uerborum quibus casibus construuntur
|
GL III 267.7 | quoniam igitur de constructione modorum uerbi dictum est , qui
|
GL III 267.8 | omnes eundem casum sequuntur , quem genus siue significatio uerbi exigit ,
|
GL III 267.9 | quam διάθεσιν Graeci uocant , de hac quoque diligentissime est
|
GL III 267.10 | quaerendum .
|
GL III 267.11 | sciendum itaque , quod omnia actiua apud Latinos , quae faciunt a se
|
GL III 267.12 | passiua , quae et transitiua sunt in homines , sine dubio accusatiuo
|
GL III 267.13 | adiunguntur , ut oro te , quia habet etiam passiuum oror a te . similiter
|
GL III 267.14 | accuso te , accusor a te ; curo te , curor a te ; audio te audior a te ; patro
|
GL III 267.15 | te , patror a te ; impetro te , impetror a te ; temno te , temnor a te ;
|
GL III 267.16 | neglego te , neglegor a te ; despicio te , despicior a te ; sentio te , sentior a
|
GL III 267.17 | te ; impedio te , impedior a te ; inchoo te , inchoor a te ; incipio te ,
|
GL III 267.18 | incipior a te . similiter etiam neutra uel deponentia actum significantia cum
|
GL III 267.19 | transitione in quodcumque accusatiuum sequuntur , ut facio domum , eo
|
GL III 267.20 | iter , nauigo Pontum , ardeo uxorem , quando pro amo accipitur .
|
GL III 267.21 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 267.22 | « formosum pastor Corydon ardebat Alexin ».
|
GL III 267.23 | dedisco illam rem . Lucanus in I :
|
GL III 267.24 | « dedidicit iam pace ducem »;
|
GL III 267.25 | Cicero tamen simplicis eius passiuum protulit de praetura urbana :
|
GL III 267.26 | « dum est , unde ius ciuile discatur ». Terentius in adelphis :
|
GL III 268.1 | « nisi , dum hae silescunt turbae , interea in angulum /
|
GL III 268.2 | aliquo abeam atque edormiscam hoc uilli »
|
GL III 268.3 | pro hoc uillum , quod est diminutiuum uini . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 268.4 | « pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae ».
|
GL III 268.5 | Horatius in I carminum :
|
GL III 268.6 | « nec muliebriter /
|
GL III 268.7 | expauit enses ».
|
GL III 268.8 | similiter dicimus doleo pedem , ferueo pectus , ambulo spatium ; sic etiam
|
GL III 268.9 | deponentia transitiua actum significantia sequor hominem , loquor fabulam ,
|
GL III 268.10 | expiscor socium , experior rem , arbitror iustitiam , reor ueritatem , suspicor
|
GL III 268.11 | inimicum .
|
GL III 268.12 | sunt tamen tam ex his quaedam quam ex actiuis , quae cum
|
GL III 268.13 | accusatiuo etiam datiuo adiunguntur , quae sunt acquisitiua , de quibus mox
|
GL III 268.14 | dicetur , ut do tibi aurum , dono illi seruum ; dicitur tamen et in eodem sensu
|
GL III 268.15 | dono illum seruo more Attico . Virgilius in V :
|
GL III 268.16 | « Sergestum Aeneas promisso munere donat ».
|
GL III 268.17 | similiter praebeo , praesto , exhibeo , mando , polliceor , muneror , indico ,
|
GL III 268.18 | exprobro tibi illam rem ; similiter dicimus praepono tibi illum et
|
GL III 268.19 | praefero et praeficio .
|
GL III 268.20 | pauca sunt , quae actiua uoce transitiue soli datiuo adiunguntur , ut
|
GL III 268.21 | noceo tibi , inuideo , maledico , benedico , praeniteo ( Horatius in I
|
GL III 268.22 | carminum :
|
GL III 268.23 | « cur tibi iunior /
|
GL III 268.24 | laesa praeniteat fide »)
|
GL III 268.25 | dissideo tibi ( Horatius in II carminum :
|
GL III 268.26 | « redditum Cyri solio Phraatem /
|
GL III 268.27 | dissidens plebi numero beatorum /
|
GL III 268.28 | eximit uirtus »),
|
GL III 268.29 | quamuis , si quis attente haec quoque inspiciat , inter acquisitiua uel
|
GL III 268.30 | aequiperantia sunt ponenda : noceo tibi ( est nocens tibi fio ); inuideo tibi ,
|
GL III 269.1 | quasi non uidens tibi fio , hoc est non ferens te bene agentem uidere ;
|
GL III 269.2 | maledico tibi , contra te dico male .
|
GL III 269.3 | inueniuntur tamen pauca , quorum quamuis actus transeat in aliam
|
GL III 269.4 | personam , non habent tamen passiua , ut facio et ex eo cum infinitis
|
GL III 269.5 | uerbis composita , ut calefacio , tepefacio , obstupefacio ; pro passiuo quoque
|
GL III 269.6 | eorum fio et ex eo similiter composita accipiuntur , ut calefio , tepefio ,
|
GL III 269.7 | obstupefio et similia ; cum praepositionibus enim compositum facio
|
GL III 269.8 | plerumque habet passiuum , ut perficio perficior ; afficio afficior ; inficio
|
GL III 269.9 | inficior ; efficio efficior et similia .
|
GL III 269.10 | illa quoque uerba actiuorum uocem habentia , quorum actus ad res
|
GL III 269.11 | carentes loquella pertinent , primas quidem et secundas uoces non possunt
|
GL III 269.12 | naturaliter passiuas habere , quippe cum nec de se loqui ipsae quid
|
GL III 269.13 | patiuntur possint , quod est primae personae , nec ad eas , cum careant auditu ,
|
GL III 269.14 | qui proprie pertinet ad secundam personam , loqui possimus ; tertiam uero
|
GL III 269.15 | habent personam , de qua inter primam et secundam loquella recte fieri
|
GL III 269.16 | potest , ut laboratur uestis , unde Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 269.17 | « arte laboratae uestes »;
|
GL III 269.18 | potatur fluuius , Iuuenalis in IIII :
|
GL III 269.19 | « epotaque flumina Medo /
|
GL III 269.20 | prandente ».
|
GL III 269.21 | similiter dicimus cenatur piscis , prandetur holus , decurritur spatium ,
|
GL III 269.22 | unde Terentius in adelphis :
|
GL III 269.23 | «† decurso iam spatio ».
|
GL III 269.24 | de passiuis
|
GL III 269.25 | passiua ablatiuo uel datiuo transitiue adiunguntur , ut doceor a te et
|
GL III 269.26 | tibi , uideor ab illo et illi ; similiter passiuam uim habentia neutralia uel
|
GL III 269.27 | deponentia , ut uapulo a te et tibi exulo , nascor , patior . licet tamen
|
GL III 269.28 | etiam accusatiuum addere his , quibus per diuersas res fieri solet passio ,
|
GL III 269.29 | ut doceor a te literas , pascor carnem , uituperor insipientiam .
|
GL III 270.1 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 270.2 | « testor , cara , deos et te , germana , tuumque /
|
GL III 270.3 | dulce caput , magicas inuitam accingier artes ».
|
GL III 270.4 | et docemur enim et pascimur et uituperamur et accingimur diuersis rebus ;
|
GL III 270.5 | nasci enim et exulare ad unam rem pertinet ipsius natus et exilii .
|
GL III 270.6 | de communibus
|
GL III 270.7 | communia , quando actum significant , actiuorum constructionem ,
|
GL III 270.8 | quando passionem , passiuorum sequuntur , ut criminor te et criminor
|
GL III 270.9 | a te , ueneror te et ueneror a te .
|
GL III 270.10 | de absolutis
|
GL III 270.11 | absoluta , siue actiuae siue passiuae sint uocis , cum nominatiuo
|
GL III 270.12 | perfectam habent constructionem , ut Plato uiuit , Aristoteles deambulat ,
|
GL III 270.13 | Socrates philosophatur ; ego esurio , tu dormis , ille uolat .
|
GL III 270.14 | et reciproca uero siue sui passiua , quae ἰδιοπαθῆ uocant Graeci , licet
|
GL III 270.15 | et absolute proferre , ut rubeo , horreo , tepeo , ferueo , et coniungere
|
GL III 270.16 | his ablatiuos , ut rubeo pudore , horreo frigore , tepeo austro , ferueo
|
GL III 270.17 | aestate . nec solum tamen his , sed omnibus uerbis licet ablatiuum
|
GL III 270.18 | adiungere , cum causam per eum indicamus ipsius actus uel passionis , quod
|
GL III 270.19 | licet in omni specie facere uerborum , ut Plato uiuit anima , id est per
|
GL III 270.20 | animam ; Aristoteles deambulat pedibus , id est per pedes ; Socrates
|
GL III 270.21 | philosophatur sapientia , id est per sapientiam , similiter horreo frigore ,
|
GL III 270.22 | id est per frigus .
|
GL III 270.23 | nec mirum absoluta posse obliquis adiungere casibus , cum etiam
|
GL III 270.24 | transitiua licet absolute proferre , cum maxime aliquam sui passionem ipso
|
GL III 270.25 | actu significant , ut hic amat , ille luget , iste ridet . itaque Virgilius
|
GL III 270.26 | huiuscemodi res ostendit animorum esse passiones , ut in VI :
|
GL III 270.27 | « hinc metuunt cupiuntque , dolent gaudentque ».
|
GL III 270.28 | idem in eodem :
|
GL III 271.1 | « lugentes campi ».
|
GL III 271.2 | idem in V :
|
GL III 271.3 | « risit pater optimus ».
|
GL III 271.4 | Terentius in adelphis :
|
GL III 271.5 | « amat : dabitur a me argentum , dum erit commodum ».
|
GL III 271.6 | et rursus eadem cum casibus transitiue : amo clementiam , lugeo miseriam ,
|
GL III 271.7 | rideo stultitiam . quae uero non egent obliquis casibus , ea nec passiua
|
GL III 271.8 | habent , ut spiro , uiuo , nauigo , proficiscor , quamuis haec quoque
|
GL III 271.9 | figurate , ut supra ostendimus , coniunguntur obliquis casibus , ut securam
|
GL III 271.10 | uiuit uitam ; spirat et expirat animam ; nauigo mare et nauigatur mare
|
GL III 271.11 | et similia . at quae egent casibus et transitiue dicuntur , ut actus in
|
GL III 271.12 | hominem fiat , habent et passiua , ut ferio Tryphonem , quem actum ille
|
GL III 271.13 | interpretando , in quem fit , facit uerbum passiuum : ferior a te ; uulnero hostem ,
|
GL III 271.14 | uulneror ab hoste . excipiuntur , ut ostendimus , pauca , quae quamuis
|
GL III 271.15 | sint actiua et transitiue dicantur in hominem , tamen non habent passiua ,
|
GL III 271.16 | usu deficiente , ut noceo tibi , facio te doctum . sed hoc uerbum loco
|
GL III 271.17 | passiui habet alterum uerbum similiter actiuae uocis , sed
|
GL III 271.18 | significationis passiuae , fio . noceo quoque et maledico , benedico , inuideo ,
|
GL III 271.19 | cuius tamen passiuum Horatius in arte poetica auctoritate usus
|
GL III 271.20 | protulit :
|
GL III 271.21 | « ego cur , adquirere pauca /
|
GL III 271.22 | si possum , inuideor ?».
|
GL III 271.23 | idem etiam accusatiuum ei uerbo cum datiuo adiunxit in I epistularum :
|
GL III 271.24 | « inuidet usum /
|
GL III 271.25 | lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti ».
|
GL III 271.26 | et haec tamen ad imitationem Graecorum datiuis adiunguntur ; nam illi
|
GL III 271.27 | λυμαίνομαί σοι et λοιδορῶ σοι . Herodotus in I : « λυμαινομένη τῷ
|
GL III 271.28 | νεκρῷ ».
|
GL III 271.29 | cetera uero omnia , nisi sint acquisitiua uel aequiperantia uel
|
GL III 271.30 | supereminentia uel subiecta , a nominatiuo actum transitiue ad homines
|
GL III 272.1 | facientia , ut praediximus , ad accusatiuos construuntur , cum utraque supponatur
|
GL III 272.2 | persona tam agentis quam patientis , ut doceo te , doceor a te . nam is ,
|
GL III 272.3 | qui patitur , in significatione passiua transfert accusatiuum , qui ad se
|
GL III 272.4 | pertinebat , cum actiuum proferebatur uerbum , in nominatiuum adiunctum
|
GL III 272.5 | passiuo , qui in ipso uerbo , ut saepe diximus , intellegitur , etiam si non
|
GL III 272.6 | apponatur , contra uero nominatiuum agentis in ablatiuum , ut erudio te ,
|
GL III 272.7 | erudior a te ; tango te , tangor a te . itaque communia utrumque habent
|
GL III 272.8 | modum constructionis .
|
GL III 272.9 | uerborum uero alia ad corpus , alia ad animam , alia ad utrumque , alia
|
GL III 272.10 | ad extrinsecus accidentia pertinent : ad corpus : lauo te , tondeo , uulnero ,
|
GL III 272.11 | sordido ; ad animam : erudio , doceo , instituo , moneo , consulo , suadeo ;
|
GL III 272.12 | ad utrumque : laedo , offendo , moueo , noceo , maledico , benedico ,
|
GL III 272.13 | prouideo ; ad extrinsecus accidentia : dito , impero , subigo , domo . sunt alia
|
GL III 272.14 | communia omnium supra dictorum , ut facio te doctum uel formosum
|
GL III 272.15 | uel felicem . inueniuntur quaedam , quae actiua uoce et constructione
|
GL III 272.16 | tamen passiuam habent significationem , et passiua actiuam , ut timeo te
|
GL III 272.17 | et timeor a te ; metuo te et metuor a te . Lucanus in V :
|
GL III 272.18 | « dum metuar semper terraque expecter ab omni ».
|
GL III 272.19 | et sunt alia laudatiua uel uituperatiua , ut cano , praedico , laudo , celebro ,
|
GL III 272.20 | amplifico , uitupero , culpo , reprehendo , incuso , accuso , insimulo ,
|
GL III 272.21 | succenseo ; alia artificiorum , ut philosophor , poëtor , architector , modulor ,
|
GL III 272.22 | medicor et medico et medeor ( Virgilius in II georgicon :
|
GL III 272.23 | « et senibus medicantur anhelis ».
|
GL III 272.24 | idem in I georgicon :
|
GL III 272.25 | « semina uidi equidem multos medicare serentes »).
|
GL III 272.26 | sunt alia deceptiua , ut fallo , decipio , eludo , induco , illicio ,
|
GL III 272.27 | pellicio ; alia acquisitiua uel supereminentia uel subiecta uel aequiperatiua ,
|
GL III 272.28 | quae datiuo adiunguntur , cuiuscumque sint generis uel significationis
|
GL III 273.1 | uerborum , ut laboro tibi , uigilo , propugno , largior , dono , muneror ,
|
GL III 273.2 | indulgeo , praesto , praebeo , exhibeo , do , annuo , consentio , assentior ,
|
GL III 273.3 | medeor tibi , medicor tibi , id est sanitatem tibi adquiro : dicitur tamen et
|
GL III 273.4 | medico , quod actiuorum seruat constructionem . Virgilius in II
|
GL III 273.5 | georgicon :
|
GL III 273.6 | « et senibus medicantur anhelis ».
|
GL III 273.7 | idem in I :
|
GL III 273.8 | « semina uidi equidem multos medicare serentes ».
|
GL III 273.9 | Terentius in Andria :
|
GL III 273.10 | « eius labore atque eius dolore nato ut medicarer tuo »;
|
GL III 273.11 | idem accusatiuo in Phormione :
|
GL III 273.12 | « quam scitum est eiusmodi parare in animo
|
GL III 273.13 | cupiditates , /
|
GL III 273.14 | quas , cum res aduorsae sient , paulo mederi possis ».
|
GL III 273.15 | moderor tibi et te : Sallustius in Catilinario : « fortuna ,
|
GL III 273.16 | cuius libido gentibus moderatur »; intellegimus enim res omnes ad
|
GL III 273.17 | felicitatem uel miseriam gentium . Lucanus in X :
|
GL III 273.18 | « sideribus quaecumque fugam moderantur Olympi »,
|
GL III 273.19 | moderantur pro regunt . maledico tibi Cicero pro Deiotaro :
|
GL III 273.20 | « eius enim nomine , optimi uiri nec tibi ignoti ,
|
GL III 273.21 | maledicebat tibi »; benedico tibi , parco , tempero ( Virgilius in I
|
GL III 273.22 | georgicon :
|
GL III 273.23 | « iam sibi tum a curuis male temperat unda carinis »),
|
GL III 273.24 | quando pro parco accipitur . supereminentia uel subiecta sunt , ut impero
|
GL III 273.25 | tibi ( Virgilius in I georgicon :
|
GL III 273.26 | « exercetque frequens tellurem atque imperat aruis »),
|
GL III 273.27 | regno tibi , dominor tibi , praecipio tibi , suadeo tibi , prouideo tibi ,
|
GL III 273.28 | prospicio tibi , consulo tibi ; nam consulo te interrogatiuum est et tunc habet
|
GL III 274.1 | passiuum , quamodo et tempero . eorum tamen quaedam possunt etiam
|
GL III 274.2 | adquisitiua esse . subiecta sunt , ut seruio tibi , oboedio , pareo , ministro ,
|
GL III 274.3 | misceo tibi , famulor , aequiperantia : luctor tibi , sermocinor , certo ,
|
GL III 274.4 | loquor , altercor , inuideo tibi , nam plerumque ad pares fit felicius agentes ,
|
GL III 274.5 | auctorque est huius Hesiodus dicens :
|
GL III 274.6 | « καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ τέκτονι τέκτων ».
|
GL III 274.7 | desideratiua uel inquisitiua accusatiuo sociantur : quaero te , similiter
|
GL III 274.8 | inuenio , reperio , expecto , desidero , opperior , scrutor , sequor et
|
GL III 274.9 | sector , praestolor te et praestolor tibi ( sed magis , quando datiuo
|
GL III 274.10 | coniungitur , adquisitiuum est . Terentius in eunucho :
|
GL III 274.11 | « quem praestolare , Parmeno ?».
|
GL III 274.12 | Cicero in I inuectiuarum : « qui tibi ad forum Aurelium
|
GL III 274.13 | praestolarentur ») et quae per obtinentiam , id est κατὰ ἐπικράτειαν ,
|
GL III 274.14 | dicuntur : habeo , possideo , teneo , contineo , sustineo , seruo , custodio , tueor ,
|
GL III 274.15 | tutor , defendo , prohibeo , arceo , impedio , implico , soluo , uinco , supero ,
|
GL III 274.16 | domito , subicio , deicio ; adoratiua quoque : colo te , honoro , adoro ,
|
GL III 274.17 | erubeo , adulor te et tibi ; suspectiua etiam uel opinatiua : suspicor ,
|
GL III 274.18 | opinor , arbitror , existimo , reor , quae maxime infinitum assumunt
|
GL III 274.19 | substantiui cum accusatiuo , ut suspicor inimicum esse , opinor amicum esse ,
|
GL III 274.20 | arbitror alacriter profuturum esse , sed et aliis infinitis iunguntur : opinor
|
GL III 274.21 | me intellegere et intellexisse Virgilium , existimo recte legere et legisse
|
GL III 274.22 | Ciceronem et similia .
|
GL III 274.23 | uoluntatem quoque significantia accusatiuo coniunguntur cum
|
GL III 274.24 | infinito alterius uerbi : uolo te currere ; similiter studeo , propero , cupio ,
|
GL III 275.1 | affecto , festino , nisi infinitum a uerbo sit alii casui iungendo ; tunc enim
|
GL III 275.2 | necesse est infinitum quoque uerbi sui constructionem seruare , ut misereor
|
GL III 275.3 | tui , misereri tui uolo ; noceo tibi , nocere tibi cupio ; dignor te laude , dignari te
|
GL III 275.4 | laude cupio ; mereor laudem , mereri laudem affecto . absolutis uero supra
|
GL III 275.5 | dicta uerba si coniungantur , accusatiuum assumunt , ut desidero uiuere
|
GL III 275.6 | filium , studeo te currere , propero me deambulare . similiter interrogatiua :
|
GL III 275.7 | interrogo te , rogo , stipulor . Iuuenalis in III :
|
GL III 275.8 | « quantum uis stipulare , et protinus accipe , quid do , /
|
GL III 275.9 | ut totiens illum pater audiat ».
|
GL III 275.10 | frequentissime tamen stipulor abs te pro interrogo te dicimus ,
|
GL III 275.11 | quomodo et quaero abs te . Cicero inuectiuarum II : « quaesiui a
|
GL III 275.12 | Catilina , nocturno conuentu apud M ( arcum ) Laecam fuisset necne »,
|
GL III 275.13 | pro interrogaui Catilinam . inuenitur tamen etiam in passiua significatione
|
GL III 275.14 | similiter dictum stipulor abs te pro interrogor abs te . Suetonius
|
GL III 275.15 | in IIII pratorum : « minor uiginti quinque annorum stipulari
|
GL III 275.16 | non potest » passiue dixit . consulo quando interrogatiuum est , ut supra
|
GL III 275.17 | diximus , accusatiuo rationabiliter , adquisitiuum uero datiuo copulatur .
|
GL III 275.18 | funebria quoque uerba ad accusatiuum feruntur , ut lugeo te , ploro ,
|
GL III 275.19 | lacrimo , plango , queror te et tibi pro apud te ( Virgilius in
|
GL III 275.20 | bucolico :
|
GL III 275.21 | « dum queror et diuos , quamquam nil testibus illis /
|
GL III 275.22 | profeci ».
|
GL III 275.23 | Iuuenalis in I :
|
GL III 275.24 | « nec quereris patri nec terram cuspide quassas ?»
|
GL III 276.1 | intellegitur enim Romanos quereris apud patrem ); uocatiua quoque :
|
GL III 276.2 | uoco te , imploro , clamo , nomino , nuncupo , inuoco , accerso .
|
GL III 276.3 | illa quoque notanda , quae cum nullum significent actum , sed magis
|
GL III 276.4 | sui passionem demonstrent , tamen , quia actiuam habent uocem ,
|
GL III 276.5 | accusatiuo coniunguntur , ut trepido , horreo , formido , uito , fugio , recuso ,
|
GL III 276.6 | excuso ; similiter metuo et timeo : haec autem , cum passiue dicuntur ,
|
GL III 276.7 | magis actum significant ; et e contrario , cum actiue dicuntur , magis
|
GL III 276.8 | passionem significant , ut timeor : timorem facio ; timeo uero timorem
|
GL III 276.9 | patior . Lucanus in V :
|
GL III 276.10 | « dum metuar semper terraque expecter ab omni ».
|
GL III 276.11 | idem in I :
|
GL III 276.12 | « fecunda uirorum /
|
GL III 276.13 | paupertas fugitur »
|
GL III 276.14 | pro fugam facit , quod est fugat . eandem uim habent et similia .
|
GL III 276.15 | hortatiua quoque accusatiuum asciscunt : excito , incito , hortor ,
|
GL III 276.16 | moneo , agito , stimulo ; precatiua etiam accusatiuo iunguntur : oro , obsecro ,
|
GL III 276.17 | obtestor , quaeso , litor , precor , supplico ; hoc non solum accusatiuo , sed
|
GL III 276.18 | etiam datiuo coniungitur ( Terentius in Andria :
|
GL III 276.19 | « huic supplicabo »),
|
GL III 276.20 | est enim subiectiuum plus aliis omnibus , quae sunt eiusdem speciei .
|
GL III 276.21 | multifida est cum accusatiuo constructio : iuro , castigo , doceo , illido ,
|
GL III 276.22 | calefacio , frigefacio .
|
GL III 276.23 | ad sensum pertinentia , quae Graeci genetiuo coniungunt , quasi
|
GL III 276.24 | passionem quoque in ipso actu significantia ( ἀκούω σοῦ , ἅπτομαί σου ,
|
GL III 276.25 | ὀσφραίνομαι , γεύομαι τοῦδε , αἰσθάνομαι ), excepto uideo et similibus ,
|
GL III 277.1 | quae plus actus habent quam alii sensus , nos accusatiuo copulamus ,
|
GL III 277.2 | quippe ex actiua passiuam uocem facientia , ut audio te et audior a te ;
|
GL III 277.3 | tango te et tangor a te ; gusto et gustor , sentio et sentior .
|
GL III 277.4 | similiter omnia fere actiua : impetro illam rem , quia et impetror ; patro et
|
GL III 277.5 | patror ; curo et curor ; impedio et impedior ; neglego et neglegor .
|
GL III 277.6 | separatiua siue discretiua cum accusatiuo etiam ablatiuo coniunguntur ,
|
GL III 277.7 | ut auerto illum hac re et ab hac re . similiter pello , amoueo ,
|
GL III 277.8 | torqueo , separo , dirimo , educo et similia . Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 277.9 | « nec posse Italia Teucrorum auertere regem ».
|
GL III 277.10 | Cicero Philippicarum V : « ab urbe M ( arci ) Antonii impetus in
|
GL III 277.11 | Galliam auertere ». idem inuectiuarum III : « quis tam auersus a
|
GL III 277.12 | uero ?».
|
GL III 277.13 | nec mirum uerba sensum significantia , qui habeat aliquid passionis ,
|
GL III 277.14 | accusatiuo coniungi , cum multa alia quoque sint et actiua et neutra , quae
|
GL III 277.15 | quamuis et ipsa ui intellectus ipsius aliquid pati uideantur , accusatiuis
|
GL III 277.16 | tamen adiunguntur , ut amo et desidero , ardeo . Virgilius in
|
GL III 277.17 | bucolico :
|
GL III 277.18 | « formosum pastor Corydon ardebat Alexin ».
|
GL III 277.19 | neutra et deponentia , quod superius dictum est , si actum significent
|
GL III 277.20 | et habeant transitionem ab homine in hominem , accusatiuo coniunguntur ,
|
GL III 277.21 | ut facio te doctum , sequor hominem , miror , aspernor , suspicor ,
|
GL III 277.22 | contemplor , conspicor , unde non irrationabiliter antiquissimi etiam in
|
GL III 277.23 | passiua significatione ea proferebant , quod latius de uerbo tractantes
|
GL III 277.24 | ostendimus . sin haec eadem ( id est neutra uel deponentia ) passionem significent ,
|
GL III 277.25 | passiuorum constructionem sibi defendunt , id est ablatiuo uel datiuo
|
GL III 277.26 | coniunguntur , ut fio a te doctus , uapulo ab illo , exulo , nascor , patior .
|
GL III 278.1 | ad eos autem casus , ad quos coniungitur indicatiuus , necesse est
|
GL III 278.2 | totius uerbi declinationem construi et participia et supina , ut amo illum ,
|
GL III 278.3 | amans illum , amandi illum causa curro , amando illum uigilo , amandum
|
GL III 278.4 | est illos , amatum eo illum ; nam in u desinens magis nominatiuo
|
GL III 278.5 | adiungitur . Virgilius in III :
|
GL III 278.6 | « nec dictu facilis nec uisu effabilis ulli ».
|
GL III 278.7 | non mireris tamen , omnia actiua ex quacumque uoce actum
|
GL III 278.8 | significantia cum transitione Romanos accusatiuo coniungere , cum Attici quoque
|
GL III 278.9 | tam in eis quam in aliis constructionum plerisque idem seruent .
|
GL III 278.10 | quamobrem necessarium esse duximus , multos et diuersos usus ab auctoribus
|
GL III 278.11 | utriusque linguae colligere omnium orationis partium , quorum exemplis gaudeant
|
GL III 278.12 | confidentiusque utantur , qui laudibus utriusque gloriari student doctrinae .
|
GL III 278.13 | Latini curo illam rem , ut Virgilius georgicon I :
|
GL III 278.14 | « inuidet atque hominum queritur curare triumphos »
|
GL III 278.15 | et Ξενοφῶν ἀπομνημονευμάτων primo : « ἀλλὰ καὶ τοὺς
|
GL III 278.16 | φροντίζοντας τὰ τοιαῦτα μωραίνοντας ἐπεδείκνυεν ».
|
GL III 278.17 | ἐν τῷ αὐτῷ · « ταύτην γὰρ τὴν ἕξιν ὑγιεινήν τε ἱκανῶς εἶναι
|
GL III 278.18 | καὶ τὴν τῆς ψυχῆς ἐπιμέλειαν οὐκ ἐμποδίζειν ἔφη ». Lucanus
|
GL III 278.19 | in quarto :
|
GL III 278.20 | « quo tempore primas /
|
GL III 278.21 | impedit ad noctem iam lux extrema tenebras ».
|
GL III 279.1 | nos sentio illam rem ; similiter illi . Virgilius in X :
|
GL III 279.2 | « hoc patris Anchisae manes , hoc sentit Iulus ».
|
GL III 279.3 | Ἰσοκράτης παραινέσεσιν · « οὕτω γὰρ τὴν ἐκείνων τε διάνοιαν
|
GL III 279.4 | αἰσθήσει καὶ σαυτὸν οὐ καταφανῆ ποιήσεις ».
|
GL III 279.5 | nos audio illum ; sic etiam illi . Virgilius in XII :
|
GL III 279.6 | « audiat haec genitor , qui foedera fulmine sancit ».
|
GL III 279.7 | Δημοσθένης Φιλιππικῶν Γ · « ὅταν δὲ πρὸς τὰ πράγματα
|
GL III 279.8 | ἀποβλέψω * καὶ ὅταν πρὸς τοὺς λόγους , οὓς ἀκούω ».
|
GL III 279.9 | patior illum Lucanus in I :
|
GL III 279.10 | « pellimur e patriis Laribus patimurque uolentes /
|
GL III 279.11 | exilium ».
|
GL III 279.12 | Δημοσθένης ὑπὲρ Κτησιφῶντος · « εἰ μὲν ἴστε με τοιοῦτον ὄντα ,
|
GL III 279.13 | οἷον οὗτος ᾐτιᾶτο , οὐ γὰρ ἄλλοθι βεβίωκα ἢ παρ ᾽ ὑμῖν , μηδὲ
|
GL III 279.14 | φωνὴν ἀνάσχησθε ».
|
GL III 280.1 | memini illam rem et illius rei . Virgilius in bucolico :
|
GL III 280.2 | « numeros memini , si uerba tenerem ».
|
GL III 280.3 | idem in IIII Aeneidos :
|
GL III 280.4 | « nec meminisse pigebit Elissae ».
|
GL III 280.5 | Δημοσθένης ἐν τῷ κατὰ Αἰσχίνου · « ἵνα τὴν ὅτε
|
GL III 280.6 | ἀδωροδόκητος ὑπῆρχε προαίρεσιν αὐτοῦ τῆς πολιτείας ἀναμνησθέντες ,
|
GL III 280.7 | ὡς προβεβλημένη καὶ ἄπιστος ἦν πρὸς τὸν Φίλιππον ».
|
GL III 280.8 | Ὅμηρος in Iliados Ω ·
|
GL III 280.9 | « μνῆσαι πατρὸς σεῖο , θεοῖς ἐπιείκελ ᾽ Ἀχιλλεῦ ».
|
GL III 280.10 | impero tibi , ἄρχω σοῦ . Virgilius in I georgicon :
|
GL III 280.11 | « exercetque frequens tellurem atque imperat aruis »;
|
GL III 280.12 | Attici : ἦρχεν Ἀθηναίοις .
|
GL III 280.13 | Latini aufero tibi et a te , similiter eripio , adimo , amolior , amoueo .
|
GL III 280.14 | Terentius in Phormione :
|
GL III 280.15 | « aufer mi oportet ».
|
GL III 280.16 | Lucanus in V :
|
GL III 280.17 | « heu quantum fortuna umeris iam pondere fessis /
|
GL III 280.18 | amolitur onus ».
|
GL III 280.19 | Virgilius in II Aeneidis :
|
GL III 280.20 | « teque his , ait , eripe flammis ».
|
GL III 280.21 | Homerus in Iliadis Α :
|
GL III 280.22 | « αὐτὰρ ὁ τοῖσιν ἀφείλετο νόστιμον ἦμαρ »,
|
GL III 280.23 | et per accusatiuum tamen idem in Iliadis Α ·
|
GL III 280.24 | « μήτε σὺ τόνδ ᾽ * ἀποαίρεο κούρην ».
|
GL III 281.1 | illi ἄχθομαι τόδε et τῷδε et nos quoque doleo illam rem et illa re ;
|
GL III 281.2 | similiter indignor . Sallustius in Catilinario : « et quasi dolens eius
|
GL III 281.3 | casum ». Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 281.4 | « et casum insontis mecum indignabar amici ».
|
GL III 281.5 | idem in I :
|
GL III 281.6 | « nota tibi et nostro doluisti saepe dolore ».
|
GL III 281.7 | ausculto tibi et te . Attici ἀκροῶμαι σοῦ καὶ σέ . Αἰσχίνης
|
GL III 281.8 | ἐν τῷ κατὰ Κτησιφῶντος · « οἱ δὲ δικασταὶ ὥσπερ ἐπῳδὴν ἢ ἄλλο
|
GL III 281.9 | τι ἀλλότριον πρᾶγμα ἀκροώμενοι ». Terentius in Andria :
|
GL III 281.10 | « Pamphilumne adiutem an auscultem seni ».
|
GL III 281.11 | in eadem :
|
GL III 281.12 | « ausculta pauca : et quid ego te uelim et tu quod
|
GL III 281.13 | quaeris scies »;
|
GL III 281.14 | nec enim aliter stat iambus , qui est quaternarius , quod etiam Donati
|
GL III 281.15 | commentum approbat .
|
GL III 281.16 | potior illius rei et illam rem et illa re . Cicero in II
|
GL III 281.17 | inuectiuarum : « rerum potiri uolunt ». Terentius in adelphis :
|
GL III 281.18 | « ille alter sine labore patria potitur commoda ».
|
GL III 281.19 | Virgilius in I :
|
GL III 281.20 | « egressi optata potiuntur Troes harena ».
|
GL III 281.21 | similiter Attici : ἀπήλαυσα τούτου καὶ ἀπὸ τούτου καὶ τοῦτο .
|
GL III 281.22 | Ἰσοκράτης ἐν τῷ περὶ τῆς εἰρήνης · « καὶ κατ ᾽ ἀρχὰς μὲν †
|
GL III 281.23 | ἀπολαύωσιν , ὧν ἂν λάβωσιν », in sequentibus uero idem : « δέδοικα , μὴ
|
GL III 282.1 | πειρώμενος ὑμᾶς εὐεργετεῖν αὐτὸς ἀπολαύσω τι φλαῦρον ».
|
GL III 282.2 | Πλάτων ἐν τῇ Σωκράτους ἀπολογίᾳ · « καὶ εἰ μέντοι τι ἀπὸ
|
GL III 282.3 | τούτων ἀπήλαυον ».
|
GL III 282.4 | illi ἀποστερούμενος τοῦτο καὶ τούτου ; huic simile nos dicimus
|
GL III 282.5 | pascor hanc rem et hac re . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 282.6 | « et miseros morsu depascitur artus ».
|
GL III 282.7 | idem georgicon III :
|
GL III 282.8 | « pascuntur uero siluas et summa Lycaei ».
|
GL III 282.9 | idem [ in bucolico ]:
|
GL III 282.10 | « frondibus hirsutis et carice pastus acuta ».
|
GL III 282.11 | ἀπογινώσκω τούτων . Δημοσθένης Φιλιππικοῖς · « ἐγὼ μὲν γὰρ
|
GL III 282.12 | ἡγοῦμαι Φίλιππον , οὔτ ᾽ εἰ τὰ πρῶτα βιασθεὶς ἄκων
|
GL III 282.13 | ἔπραξεν , οὔτ ᾽ ἂν εἰ νῦν ἀπεγίγνωσκε Θηβαίους , τοῖς ἐκείνων
|
GL III 282.14 | ἐχθροῖς συνεχῶς ἐναντιοῦσθαι ». Latini despero illam rem .
|
GL III 282.15 | Lucanus in V :
|
GL III 282.16 | « desperare uiam ».
|
GL III 282.17 | Euripides :
|
GL III 282.18 | « οὐχ ἑσπέρας φάσ ᾽, ἀλλὰ καὶ μεσημβρίας /
|
GL III 283.1 | τούτους ἀφεστήκασιν ἡμέραν τρίτην »,
|
GL III 283.2 | et nos absum tertium diem .
|
GL III 283.3 | ἀπέδρα με καὶ ἀπέδρα μοῦ . Πλάτων ἐν Πρωταγόρᾳ · « ὁ γάρ
|
GL III 283.4 | τοι παῖς με ὁ Σάτυρος ἀπέδρα ». Lucanus in II :
|
GL III 283.5 | « heu demens non te fugiunt , me cuncta secuntur ».
|
GL III 283.6 | ἀπελθεῖν τὴν ὁδὸν καὶ τῇ ὁδῷ illi dicunt , nos quoque ire uiam
|
GL III 283.7 | et uia . Cicero pro Murena : « hanc uiam dico , ite uiam ».
|
GL III 283.8 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 283.9 | « longam incomitata uidetur /
|
GL III 283.10 | ire uiam ».
|
GL III 283.11 | ἀρτίως καὶ ἄρτι et praeteritum , paulo ante et praesens significat
|
GL III 283.12 | apud illos . Εὐριπίδης ἐν Ἱππολύτῳ στεφανηφόρῳ ·
|
GL III 283.13 | « ἣν ἀρτίως ἔλειπον , ἣ φάος τόδε /
|
GL III 283.14 | οὔπω χρόνον παλαιὸν εἰσεδέρκετο ».
|
GL III 283.15 | Μένανδρος ἐν ἐπιτρέπουσιν ·
|
GL III 283.16 | «† εισιμν πρὸς ἐκείνην λέγεις , ἄρτι γὰρ νοῶ ».
|
GL III 283.17 | Romani quoque aduerbium modo in eadem utriusque temporis significatione
|
GL III 283.18 | ponunt . Terentius in Phormione :
|
GL III 283.19 | « modo apud † forum :: meumne ?».
|
GL III 284.1 | modo dixit pro nuper . idem in eunucho :
|
GL III 284.2 | « modo ait , modo negat »
|
GL III 284.3 | pro nunc ait , nunc negat . Donatus in secunda arte de nomine :
|
GL III 284.4 | sed modo nomina generaliter dicimus pro nunc .
|
GL III 284.5 | illi βαρύνομαι τούτου καὶ ὑπὸ τούτου καὶ τούτῳ . Σοφοκλῆς
|
GL III 284.6 | ἐν Φιλοκτέτῃ τῷ ἐν Τροίᾳ ·
|
GL III 284.7 | « ὀσμῆς † μου ὅπως μὴ βαρυνθήσεσθέ μου »
|
GL III 284.8 | ἀντὶ τοῦ ὑπὸ τῆς ὀσμῆς . Κρατῖνος ἐν πλούτοις ·
|
GL III 284.9 | « μὴ ξυντυχίᾳ βαρυνόμενοι ».
|
GL III 284.10 | grauor hanc rem et hac re . Virgilius in X :
|
GL III 284.11 | « quid , si , quae uoce grauaris , /
|
GL III 284.12 | mente dares ?».
|
GL III 284.13 | illi βασκαίνει αὐτόν . Δημοσθένης ἐν τῷ ὑπὲρ Κτησιφῶντος ·
|
GL III 284.14 | « ὁ δὲ σιγήσας ἡνίκα ἔδει λέγειν , ἄν τι δύσκολον συμβῇ , τοῦτο
|
GL III 284.15 | βασκαίνει ». Virgilius in bucolico :
|
GL III 284.16 | « nescio , quis teneros oculus mihi fascinat agnos ».
|
GL III 284.17 | illi βουλομένοις ἐστὶν ἡμῖν . Δημοσθένης ὑπὲρ Κτησιφῶντος ·
|
GL III 284.18 | « τῆς δὲ πομπείας ταυτησὶ τῆς † ἀναίδην ὕστερον , ἂν
|
GL III 285.1 | βουλομένοις ᾖ τουτοισί , μνησθήσομαι ». Sallustius in Iugurthino :
|
GL III 285.2 | « neque plebi militia uolenti putabatur ».
|
GL III 285.3 | γάρ coniunctio causalis inuenitur etiam repletiua uel confirmatiua
|
GL III 285.4 | apud Graecos , quomodo et apud nos . Ὅμηρος ·
|
GL III 285.5 | « οὐ μέν τις σχεδόν ἐστι πόλις πύργοις ἀραρυῖα · /
|
GL III 285.6 | ἀλλ ᾽ ἐν γὰρ Τρώων πεδίῳ πύκα θωρηκτάων , /
|
GL III 285.7 | πόντῳ κεκλιμένοι , ἑκὰς ἥμεθα πατρίδος αἴης »:
|
GL III 285.8 | abundat enim γάρ . Πλάτων δὲ ἢ Κάνθαρος συμμαχίᾳ οὕετως
|
GL III 285.9 | ἤρξατο ·
|
GL III 285.10 | « ἐγὼ γὰρ ὑμῖν ἢν φράσω ».
|
GL III 285.11 | Virgilius in V :
|
GL III 285.12 | « heu quianam tanti cinxerunt aethera nimbi ?».
|
GL III 285.13 | similiter enim Terentius in adelphis :
|
GL III 285.14 | «† enim uero non sinam ».
|
GL III 285.15 | γελωτοποιῶ τόνδε Attici dicunt . Terentius in eunucho :
|
GL III 285.16 | « quin * insuper scelus postquam † ludificatus est
|
GL III 285.17 | uirginem ».
|
GL III 285.18 | illi γένει ποδαπὸς καὶ γένος . Ἡρόδοτος Α · « Κροῖσος ἦν
|
GL III 285.19 | Λυδὸς μὲν γένος , παῖς δὲ Ἀλυάττεω ». Δημοσθένης ἐν τῷ περὶ τῶν
|
GL III 285.20 | ἀτελειῶν · « ἔστι γὰρ γένει μὲν ὁ Λεύκων δήπου ξένος ».
|
GL III 286.1 | Virgilius in V :
|
GL III 286.2 | « Cressa genus Pholoë geminique sub ubere nati ».
|
GL III 286.3 | idem in VIII :
|
GL III 286.4 | « qui genus ? unde domo ? pacemne huc fertis an arma ?».
|
GL III 286.5 | Sallustius in Catilinario : « haec mulier genere atque forma ,
|
GL III 286.6 | praeterea uiro atque liberis satis fortunata fuit ».
|
GL III 286.7 | γὲ coniunctionem illi et pro γάρ et pro γοῦν ponunt , quomodo et
|
GL III 286.8 | nos at et uel et aut pro et et pro saltem ; uel autem etiam pro
|
GL III 286.9 | ualde inuenitur .
|
GL III 286.10 | illi φίλος αὐτοῦ καὶ αὐτῷ , ὁμοίως προσήκων , ξένος , συγγενής ,
|
GL III 286.11 | ἀδελφός , ἀδελφιδοῦς καὶ τὰ ὅμοια . nos quoque similis illius et illi ,
|
GL III 286.12 | affinis , cognatus , hospes , necessarius , frater , fratruelis et similia .
|
GL III 286.13 | δεῦρο apud illos et loco uerbi et loco aduerbii ponitur , quomodo et
|
GL III 286.14 | apud nos age et agite . Virgilius in VIII :
|
GL III 286.15 | « quare agite , o iuuenes ».
|
GL III 286.16 | idem in IIII :
|
GL III 286.17 | « heia age rumpe moras , uarium et mutabile semper /
|
GL III 286.18 | femina ».
|
GL III 286.19 | similiter :
|
GL III 286.20 | « ehodum ad me ».
|
GL III 286.21 | δεκαπέντε καὶ πεντεκαίδεκα ; nos contra quindecim et decem et
|
GL III 286.22 | quinque ; Liuius tamen frequenter etiam sine coniunctione
|
GL III 286.23 | « septemdecem » et « decemseptem ».
|
GL III 286.24 | δή coniunctio tam completiua quam confirmatiua inuenitur apud illos .
|
GL III 287.1 | Θουκυδίδης · « κίνησις γὰρ αὕτη μεγίστη δὴ τοῖς Ἓλλησιν
|
GL III 287.2 | ἐγένετο », quomodo apud nos uero et autem . Sallustius in
|
GL III 287.3 | Catilinario : « uerum enim uero is demum mihi uiuere atque frui
|
GL III 287.4 | anima uidetur ». Terentius in adelphis :
|
GL III 287.5 | « hoc autem angiportum non est peruium ».
|
GL III 287.6 | Cicero in prognosticis :
|
GL III 287.7 | « ast autem tenui quae candet lumine Phatne ».
|
GL III 287.8 | similiter nam , enim , ergo non solum causales uel rationales , sed etiam
|
GL III 287.9 | completiuae et confirmatiuae inueniuntur et praepositiuae et subiunctiuae ,
|
GL III 287.10 | quomodo δή apud Graecos .
|
GL III 287.11 | ἐξ ἐμέθεν , ἐκ σέθεν , ἐξ ἕθεν , ἐξ οὐρανόθεν . Homerus :
|
GL III 287.12 | « ἐξ ἐμέθεν γάρ φασι κάκ ᾽ * »
|
GL III 287.13 | κρεμάσαντες .
|
GL III 287.14 | hinc Romani omnibus casualibus assumpserunt ablatiuos , quia praepositio
|
GL III 287.15 | separate aduerbiis non praeponitur : a me , a te , a se , a caelo ; et quia
|
GL III 287.16 | huiuscemodi casus apud Graecos in comparatione sine praepositione
|
GL III 287.17 | ponitur , hoc quoque nostri sunt imitati . Homerus :
|
GL III 287.18 | « οὐ γὰρ ἕθεν ἐστὶ χερείων »:
|
GL III 287.19 | praepositiones enim per compositionem antecedunt aduerbia . ἐξὸν ἀντὶ
|
GL III 287.20 | ἐξουσίας οὔσης . Lucanus in VII :
|
GL III 287.21 | « omnia maiorum uertamus busta licebit »,
|
GL III 287.22 | id est si licentia erit .
|
GL III 287.23 | duplicant illi praepositiones . Ἰσοκράτης ἐν τῷ Αἰγινητικῷ ·
|
GL III 287.24 | « ὁρῶν τὴν μητέρα τὴν ἑαυτοῦ καὶ τὴν ἀδελφὴν ἐκ μὲν τῆς
|
GL III 288.1 | πατρίδος ἐκπεπτωκυῖαν ». Αἰσχίνης · « ἐξορμήσας ἐκ τῆς πόλεως ».
|
GL III 288.2 | Terentius in Andria :
|
GL III 288.3 | « adeon ad eum ?».
|
GL III 288.4 | Cicero in I inuectiuarum : « egredere ex urbe , Catilina , iubet
|
GL III 288.5 | consul ». ἐξέρχεται τοῦδε καὶ τόδε . Virgilius in XI :
|
GL III 288.6 | « et uim uiribus exit ».
|
GL III 288.7 | Lucanus in VIII :
|
GL III 288.8 | « exeat aula , /
|
GL III 288.9 | qui uult esse pius ».
|
GL III 288.10 | Solinus : « postquam Tatius hominem exiuit ».
|
GL III 288.11 | illi ἐξαιτούμενος τόνδε καὶ τοῦδε . Terentius in Andria :
|
GL III 288.12 | « et cum eo † hanc iniuriam expostulem ?».
|
GL III 288.13 | illi ἐξαρκεῖ αὐτοῖς τόδε πεποιηκόσιν καὶ πεποιηκέναι ; nos sufficit
|
GL III 288.14 | illis pransis esse et prandisse . huic consimile esse uidetur fieri opus
|
GL III 288.15 | est et facto opus est , dici opus est et dicto opus est , pugnari opus
|
GL III 288.16 | est et pugnato opus est ; quomodo enim illa , sic etiam ista participia
|
GL III 288.17 | pro infinitis uerbis ponuntur . Sallustius in Catilinario : « nam et
|
GL III 288.18 | priusquam incipias , consulto , et ubi consulueris , mature
|
GL III 288.19 | facto opus est ». haec autem elocutio ad passiuae significationis pertinet
|
GL III 288.20 | participia siue absolutae .
|
GL III 288.21 | ἐξέστην τόδε καὶ τῷδε . Δημοσθένης ἐν τῷ περὶ τῶν
|
GL III 288.22 | ἀτελειῶν · « ὑπὲρ δὲ δόξης οὐδένα ποτὲ κίνδυνον ἐξέστησαν ».
|
GL III 288.23 | Ἀριστοφάνης βατράχοις ·
|
GL III 288.24 | « εὐφημεῖν δεῖ κἀξίστασθαι τοῖς † ἡμετέροις χοροῖσιν ».
|
GL III 289.1 | huic simile est propugno tibi et te . Statius in II Thebaidis :
|
GL III 289.2 | « hostili propugnans pectora parma ».
|
GL III 289.3 | coniunctioni εἰ , quae est ἐάν , apud illos tam ἐάν quam εἰ redditur
|
GL III 289.4 | in partitione ; pro utroque autem Romani si ponunt , in redditione tamen
|
GL III 289.5 | partitionis plerumque sin , ut Virgilius in II georgicon :
|
GL III 289.6 | « sin has naturae non possim accedere partes ».
|
GL III 289.7 | idem in I :
|
GL III 289.8 | « sin ortu quarto , namque is certissimus auctor , /
|
GL III 289.9 | lucidus orbis erit ».
|
GL III 289.10 | apud illos tam ἐάν quomodo et ὅπως et ἵνα et optatiuis coniunguntur .
|
GL III 289.11 | ( Plato in Gorgia : « ὥστ ᾽ εἴ μοι καὶ τὴν ἡμέραν ὅλην ἐθέλοιτε
|
GL III 289.12 | διαλέγεσθαι , χαριεῖσθαι », et Homerus :
|
GL III 289.13 | « αἴ κέ μοι ὣς μεμαυῖα παρασταίης , γλαυκῶπι ».
|
GL III 289.14 | « αἴ κέν μοι δώῃ Ζεὺς αἰγίοχος καὶ Ἀθήνη »).
|
GL III 289.15 | similiter Romani si , quod tam pro εἰ quam pro ἐάν Graecis
|
GL III 289.16 | coniunctionibus , ut dictum est , accipitur . et dum et ut , quando pro ὅπως uel
|
GL III 289.17 | ἵνα ponuntur , tam optatiuo quam subiunctiuo inueniuntur iuncta .
|
GL III 289.18 | Virgilius in VI :
|
GL III 289.19 | « si nunc se nobis ille aureus arbore ramus /
|
GL III 289.20 | ostendat ».
|
GL III 289.21 | idem in I :
|
GL III 289.22 | « multa quoque et bello passus , dum conderet urbem ».
|
GL III 289.23 | Terentius in Phormione :
|
GL III 290.1 | «† ut illum di deaeque omnes perduint »
|
GL III 290.2 | pro perdant .
|
GL III 290.3 | ἑαυτοῦ proprie quidem tertiae est personae , inuenitur tamen et
|
GL III 290.4 | primae et secundae adiunctum . Μένανδρος ·
|
GL III 290.5 | « ἵν ᾽ οὐχ αὑτῷ παρετράφην , ἀλλά σοι »,
|
GL III 290.6 | τουτέστιν οὐκ ἐμαυτῷ . Romani autem ipse quidem , quomodo et illi
|
GL III 290.7 | τὸ αὐτός et pro prima et pro secunda accipiunt persona ; sui uero
|
GL III 290.8 | numquam nisi tertia inuenitur . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 290.9 | « quaeque ipsa miserrima uidi ».
|
GL III 290.10 | illi dicunt ἑαυτοὺς ἀδικοῦσι pro ἀλλήλους . Thucydides in III :
|
GL III 290.11 | « ἡμέρας θ ᾽ ὑπομιμνήσκομεν ἐκείνης , ἐν ᾗ τὰ λαμπρότατα μεθ ᾽
|
GL III 290.12 | ἑαυτῶν πράξαντες , νῦν ἐν τῇδε τὰ δεινότατα κινδυνεύομεν
|
GL III 290.13 | παθεῖν ». Demosthenes pro Ctesiphonte : « πάντας συνέκρουεν
|
GL III 290.14 | καὶ πρὸς ἑαυτοὺς ἐτάραττεν ». Romani pro hoc inter se dicunt .
|
GL III 290.15 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 290.16 | « artificumque manus inter se operumque laborem /
|
GL III 290.17 | miratur ».
|
GL III 290.18 | Terentius in adelphis :
|
GL III 290.19 | «† uideo amare inter se ».
|
GL III 290.20 | Cicero in I inuectiuarum : « nefario scelere inter se
|
GL III 290.21 | coniunctos ».
|
GL III 291.1 | ego adiungitur primae personae uerbi significantiae causa tam apud
|
GL III 291.2 | Graecos quam apud nos . Demosthenes in Androtionem : « τὸν
|
GL III 291.3 | πατέρα , ὡς ἀπέκτονα ἐγώ , τὸν ἐμαυτοῦ ». Virgilius in IIII
|
GL III 291.4 | Aeneidis :
|
GL III 291.5 | « ego te , quae plurima fando /
|
GL III 291.6 | enumerare uales , numquam , regina , negabo /
|
GL III 291.7 | promeritam »;
|
GL III 291.8 | sin autem addatur etiam ipse , discretionem et significantiam auget .
|
GL III 291.9 | Virgilius in V :
|
GL III 291.10 | « ipse ego paulisper pro te tua munera inibo »
|
GL III 291.11 | [ iuxta et prope et accusatiuo et datiuo iungitur ]. Plato legum
|
GL III 291.12 | XII : « νῦν δ ᾽ ὅ τι τούτων ἐγγύτατα φιλοψυχίας ἕνεκα ». Λυσίας
|
GL III 291.13 | ἐν τῷ περὶ τοῦ Ἡγησάνδρου κλήρου ·« τοῖς ἐγγύτατα γένους
|
GL III 291.14 | συνῴκουν ». Plato legum nono : « ὁ τοῦ τελευτήσαντος γένει
|
GL III 291.15 | ἐγγύτατος ». Virgilius in VIII :
|
GL III 291.16 | « est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem ».
|
GL III 291.17 | idem in eodem :
|
GL III 291.18 | « propiusque periclo /
|
GL III 291.19 | it metus ».
|
GL III 291.20 | Cicero pro Milone : « proxime deos accessit Clodius ». illi dicunt :
|
GL III 291.21 | ἔγγιστα τόσων καὶ τόσοις καὶ τόσοι . Ξενοφῶν Ἀγησιλάῳ ·
|
GL III 292.1 | « ἐκεῖνος τοίνυν , ἀγγελίας μὲν ἐλθούσης αὐτῷ , ὡς ἐν τῇ ἐν
|
GL III 292.2 | Κορίνθῳ μάχῃ ὀκτὼ μὲν Λακεδαιμονίων , ἐγγὺς δὲ μυρίων
|
GL III 292.3 | τεθνᾶσι τῶν πολεμίων ». καὶ ἐν τῷ Ἱππαρχικῷ · « καὶ ἡ πόλις
|
GL III 292.4 | ἀνέχεται δὲ δαπανῶσα ἐγγὺς τετταράκοντα τάλαντα ». Ἀλκαῖος
|
GL III 292.5 | Ἐνδυμίωνι ·
|
GL III 292.6 | « ὁτιὴ σχεδόν τι μῆνας ἐγγὺς τρεῖς ὅλους /
|
GL III 292.7 | φρουρῶ τὸν Ἐνδυμίωνα ».
|
GL III 292.8 | Sallustius in Catilinario : « quod tamen uitium propius
|
GL III 292.9 | uirtutem erat ». idem in Iugurthino : « propius mare Africum
|
GL III 292.10 | agitabant ». Virgilius georgicon I :
|
GL III 292.11 | « propius stabulis armenta tenerent ».
|
GL III 292.12 | idem in IIII :
|
GL III 292.13 | « neu propius tectis ».
|
GL III 292.14 | idem in III :
|
GL III 292.15 | « et faciem tauro propior »;
|
GL III 292.16 | nam genetiuo neque praepositio nec aduerbium loco praepositionis positum
|
GL III 292.17 | apud Latinos bene adiungitur excepto tenus , quod tam ablatiuo quam
|
GL III 292.18 | genetiuo adiunxit Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 292.19 | « pube tenus , postrema immani corpore pistrix ».
|
GL III 292.20 | idem georgicon III :
|
GL III 292.21 | « et crurum tenus a mento palearia pendent ».
|
GL III 292.22 | ἐγκώμιον κατὰ τούτου . Δημοσθένης Φιλιππικῷ ·« ὃ καὶ
|
GL III 292.23 | μέγιστόν ἐστιν καθ ᾽ ἡμῶν ἐγκώμιον , ἄνδρες Ἀθηναῖοι ». Romani
|
GL III 293.1 | quoque frequenter huiuscemodi elocutione utuntur : laudem dico in te .
|
GL III 293.2 | Persius :
|
GL III 293.3 | « siue opus in mores , in luxum , in prandia regum /
|
GL III 293.4 | dicere ».
|
GL III 293.5 | ἐγκύκλιαGraeci et de probabilibus et de uilissimis rebus dicunt .
|
GL III 293.6 | Δείναρχος ἐν τῷ κατὰ Πολυεύκτου ·« ἀνθρώπου καὶ μισθωτοῦ
|
GL III 293.7 | καὶ πάντα τὰ ἐγκύκλια ἀδικήματα ἠδικηκότος ». hinc Romani in
|
GL III 293.8 | ordinem redactus est , hoc est inter uiles et abiectos connumeratus .
|
GL III 293.9 | Liuius in XXV ab urbe condita : « tribuni plebis in ordinem
|
GL III 293.10 | redacti pro contemptissimi habiti »; hinc etiam extra ordinem pro
|
GL III 293.11 | egregii dicuntur .
|
GL III 293.12 | Attici ἐγχειρητικώτερος ἀρετῆς . Ξενοφῶν Ἑλληνικῶν D : « ἦν δὲ
|
GL III 293.13 | οὗτος ἀνὴρ εὔχαρίς τε οὐδὲν ἧττον τοῦ Θίβρωνος , μᾶλλον δὲ
|
GL III 293.14 | συντεταγμένος καὶ ἐγχειρητικώτερος ἀρετῆς ». Virgilius in X :
|
GL III 293.15 | « quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae /
|
GL III 293.16 | deiecit ».
|
GL III 293.17 | similiter dicimus experiens causarum , et omnia fere participialia
|
GL III 293.18 | praesentis temporis genetiuis solent iungi : amans illius , similiter patiens ,
|
GL III 293.19 | fidens , fugitans . Terentius in Phormione :
|
GL III 293.20 | « erus liberalis est et fugitans litium ».
|
GL III 293.21 | Virgilius in II georgicon :
|
GL III 293.22 | « et patiens operum paruoque assueta iuuentus ».
|
GL III 293.23 | illi [ εἰς etiam pro ἐν ponunt . Aristophanes ] ἔδοξεν αὐτῷ τόδε
|
GL III 294.1 | πράξαντι τόδ ᾽ ἐπεξεργάσασθαι , et rursus : ἔδοξεν αὐτῷ τόδε πράξαντα τόδ ᾽
|
GL III 294.2 | ἐπεξεργάσασθαι . Ἡρόδοτος Α · « εἴτε καὶ αὐτῷ ἔδοξε πέμψαντι εἰς
|
GL III 294.3 | Δελφοὺς τὸν θεὸν ἐπερέσθαι ». nostri quoque placet illi uincenti
|
GL III 294.4 | triumphare et placet illi uincentem triumphare .
|
GL III 294.5 | illi εἰς etiam pro ἐν ponunt . Aristophanes σφηξίν ·
|
GL III 294.6 | « νύκτωρ κατέκλινεν αὐτὸν εἰς Ἀσκληπιοῦ »,
|
GL III 294.7 | καὶ Θουκυδίδης πρώτῃ · « καθεζόμενοι εἰς τὸ Ἣραιον ἱκέται », καὶ
|
GL III 294.8 | Ξενοφῶν οἰκονομικῷ ·« εἰ μή γε φανείης , ἔφη , καὶ εἰς τοῦτο
|
GL III 294.9 | ταὐτὰ ἐμοὶ ἐπιστάμενος », καὶ Ἡρόδοτος · « τὸν θρόνον , εἰς τὸν
|
GL III 294.10 | προκαθίζων ἐδίκαζεν ». frequenter et Romani in praepositionem ,
|
GL III 294.11 | quae εἰς quidem significat accusatiuo praeposita , ἐν uero ablatiuo ,
|
GL III 294.12 | accusatiuo pro ablatiuo iungentes hoc imitantur . Terentius in
|
GL III 294.13 | eunucho :
|
GL III 294.14 | « in quem exempla fient ?»
|
GL III 294.15 | pro in quo . idem in adelphis :
|
GL III 294.16 | « uereor * in os te laudare amplius »
|
GL III 295.1 | pro in ore . Cicero inuectiuarum I : « si minus in praesens
|
GL III 295.2 | tempus * at in posteritatem inpendeat ».
|
GL III 295.3 | Thucydides I : « καὶ τότε αἰσθάνοιντο αὐτοὺς μέλλοντας καὶ
|
GL III 295.4 | ταύτῃ κωλύσειν ». Ἰσοκράτης παραινέσεσιν · « οὕτω γὰρ τὴν
|
GL III 295.5 | ἐκείνων διάνοιαν αἰσθήσει καὶ σαυτὸν οὐ καταφανῆ
|
GL III 295.6 | ποιήσεις ». Lucanus in IIII :
|
GL III 295.7 | « non sentiet ictus ».
|
GL III 295.8 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 295.9 | « sensit enim simulata mente locutam ».
|
GL III 295.10 | Demosthenes Philippicarum III : « ὅταν τε εἰς τὰ πράγματα
|
GL III 295.11 | ἀποβλέψω καὶ ὅταν εἰς τοὺς λόγους , οὓς ἀκούω ». Virgilius in
|
GL III 295.12 | bucolico :
|
GL III 295.13 | « audiat haec tantum uel qui uenit ecce Palaemon ».
|
GL III 295.14 | idem in XII :
|
GL III 295.15 | « audiat haec genitor , qui foedera fulmine sancit ».
|
GL III 295.16 | nec licet aliter Latinis nisi accusatiuo supra dicta uerba coniungere :
|
GL III 295.17 | sentio illum , audio illum , quomodo et curo , patior , impetro , impedio ,
|
GL III 295.18 | quae Graeci etiam genetiuis solent sociare uel datiuo .
|
GL III 295.19 | Isocrates panegyrico : « οὐκ ἀμνημονῶν οὔτε ἐκείνων ».
|
GL III 295.20 | Demosthenes in Philippicis : « οὔτε ἀμνημονεῖ τοὺς λόγους
|
GL III 295.21 | οὔτε τὰς ὑποσχέσεις , ἐφ ᾽ αἷς τῆς εἰρήνης ἔτυχεν ». Virgilius in
|
GL III 295.22 | IIII Aeneidos :
|
GL III 295.23 | « nec meminisse pigebit Elissae ».
|
GL III 296.1 | idem in bucolico :
|
GL III 296.2 | « numeros memini , si uerba tenerem ».
|
GL III 296.3 | Isocrates in Archidamo : « ἐνθυμηθέντες , ὅτι κάλλιόν ἐστιν
|
GL III 296.4 | ἀντὶ θνητοῦ σώματος ἀθάνατον δόξαν ἀντικαταλλάξασθαι ».
|
GL III 296.5 | Demosthenes ἐν τῇ περὶ τῆς ἑαυτοῦ καθόδου ἐπιστολῇ · « οὔτ ᾽
|
GL III 296.6 | ἐνηλλαξάμην ἀντὶ ταύτης οὐδέν ». Sallustius in Iugurthino :
|
GL III 296.7 | « pro metu repente gaudium mutatur », id est metus gaudio mutatus
|
GL III 296.8 | est . Horatius in I carminum :
|
GL III 296.9 | « saepe Lucretilem /
|
GL III 296.10 | mutat Lycaeo »
|
GL III 296.11 | pro Lycaeum mutat Lucretili .
|
GL III 296.12 | Demosthenes ἐν τῷ κατὰ Αἰσχίνου περὶ τῆς
|
GL III 296.13 | παραπρεσβείας · « οὔτε τῶν τὰ τρόπαια καὶ τὰς ναυμαχίας λεγόντων
|
GL III 296.14 | ἀνέξεσθε ». idem pro Ctesiphonte : « εἰ μὲν ἴστε με τοιοῦτον ὄντα ,
|
GL III 296.15 | οἷον οὗτος ᾐτιᾶτο ( οὐ γὰρ ἄλλοθί που βεβίωκα ἢ παρ ᾽ ὑμῖν ),
|
GL III 296.16 | μηδὲ φωνὴν ἀνάσχησθε ». Lucanus in I :
|
GL III 296.17 | « patimurque uolentes /
|
GL III 296.18 | exilium ».
|
GL III 296.19 | nec aliter dicunt Latini . ( Homerus :
|
GL III 296.20 | « εἴριά τε ξαίνειν καὶ δουλοσύνην ἀνέχεσθαι »).
|
GL III 296.21 | Xenophon apomnemoneumaton I : « ἀλλὰ καὶ τοὺς
|
GL III 296.22 | φροντίζοντας τὰ τοιαῦτα μωραίνοντας ἐπεδείκνυεν ». Virgilius in
|
GL III 296.23 | bucolico :
|
GL III 297.1 | « amor non talia curat ».
|
GL III 297.2 | nec aliter dicimus .
|
GL III 297.3 | Romani impedio illum . Xenophon in eodem : « ταύτην γὰρ τὴν
|
GL III 297.4 | ἕξιν ὑγιεινήν τε ἱκανῶς εἶναι καὶ τὴν τῆς ψυχῆς ἐπιμέλειαν
|
GL III 297.5 | οὐκ ἐμποδίζειν ἔφη ». Lucanus in IIII :
|
GL III 297.6 | « quo tempore primas /
|
GL III 297.7 | impedit ad noctem iam lux extrema tenebras ».
|
GL III 297.8 | sic omnes auctores .
|
GL III 297.9 | potior illius et illum et illo . Αἰσχίνης Τηλαύγει ·« τῆς σῆς
|
GL III 297.10 | διανοίας σπουδαίας γενομένης ἀγαθόν τι ἀπολαυσώμεθα ».
|
GL III 297.11 | idem : « καὶ Σόλωνος , ἔφην ἐγώ , τοῦ τοὺς νόμους θέντος ὁμοίως
|
GL III 297.12 | κατατεθνεῶτος ἔτι καὶ νῦν μεγάλα ἀγαθὰ ἀπολαύομεν ».
|
GL III 297.13 | Terentius in adelphis :
|
GL III 297.14 | « ille alter sine labore patria potitur commoda ».
|
GL III 297.15 | Cicero inuectiuarum II : « rerum potiri uolunt ». Virgilius
|
GL III 297.16 | in I :
|
GL III 297.17 | « optata potiuntur Troës harena ».
|
GL III 297.18 | impetro illam rem dicimus , sicut et Attici . Eupolis ἐν δήμοις ·
|
GL III 297.19 | « λέγε τοῦ ᾽ πιθυμεῖς , καὶ οὐδὲν ἀτυχήσεις ἐμοῦ ».
|
GL III 297.20 | idem προσπαλτίοις ·
|
GL III 297.21 | « πάντα γὰρ τυχὼν ἄπει ».
|
GL III 297.22 | prospicio et prouideo illi et illum . Αἰσχίνης ἐν τῷ κατὰ
|
GL III 298.1 | Κτησιφῶντος · « ὁ μηδεπώποτε μήτε τοὺς πολεμίους ἀντιβλέψας ».
|
GL III 298.2 | Virgilius :
|
GL III 298.3 | ‘ prospexit longe uenientem ’.
|
GL III 298.4 | idem in I :
|
GL III 298.5 | « et alto /
|
GL III 298.6 | prospiciens ».
|
GL III 298.7 | Terentius in hecyra :
|
GL III 298.8 | « tibi prospexi ».
|
GL III 298.9 | memini illius rei et illam rem . Demosthenes ἐν τῷ κατὰ
|
GL III 298.10 | Αἰσχίνου ·« ἵνα τὴν ὅτε ἀδωροδόκητος ὑπῆρχεν προαίρεσιν
|
GL III 298.11 | αὐτοῦ τῆς πολιτείας ἀναμνησθέντες , ὡς προβεβλημένη καὶ
|
GL III 298.12 | ἄπιστος ἦν πρὸς τὸν Φίλιππον ». Homerus Iliados I :
|
GL III 298.13 | « μέμνημαι τόδε ἔργον ἐγὼ νέον , οὔτι πάρος γε ».
|
GL III 298.14 | Virgilius in IIII :
|
GL III 298.15 | « nec meminisse pigebit Elissae ».
|
GL III 298.16 | idem in bucolico :
|
GL III 298.17 | « numeros memini , si uerba tenerem ».
|
GL III 298.18 | attinet ad illam rem , ἀνήκει πρὸς τόδε . Λυσίας ἐν τῷ κατὰ
|
GL III 298.19 | Μικίνου φόνου ·« καὶ πρὸς ἑτέρας αἰτίας ἀνήκειν δοκοῦντα
|
GL III 298.20 | παραλελείψεται ». Terentius in eunucho :
|
GL III 298.21 | « scin tu turbam hanc propter te esse factam ? et adeo
|
GL III 298.22 | ad te attinere hanc /
|
GL III 298.23 | omnem rem ?».
|
GL III 299.1 | « ἄξιοι μισεῖσθαι τῇ πόλει » Hyperides ἐν τῷ κατὰ
|
GL III 299.2 | Πασικλέους . pro hoc Latini dicunt dignus est odio esse urbi et dignus est
|
GL III 299.3 | qui odio sit urbi . Virgilius :
|
GL III 299.4 | « dignus patriis qui laetior esset /
|
GL III 299.5 | imperiis et cui pater haud Mezentius esset ».
|
GL III 299.6 | ἀπήγγειλα πρὸς τὴν βουλὴν καὶ τῇ βουλῇ dicunt illi . Cicero
|
GL III 299.7 | Verrinarum II : « nuntio tibi , inquit , hodiernis comitiis te esse
|
GL III 299.8 | absolutum ».
|
GL III 299.9 | illi ἀπέχομαι τούτου καὶ τοῦτο . nos quoque abstineo illius et
|
GL III 299.10 | illum et illo . Platon πολιτειῶν primo : « οὐκ ἀπεσχόμην τὸ
|
GL III 299.11 | μὴ οὐ διὰ τούτων ἐλθεῖν ». idem in II : « καὶ θέλοι ἀπέχεσθαι τῶν
|
GL III 299.12 | ἀλλοτρίων ». Terentius in adelphis :
|
GL III 299.13 | « non manum abstines , mastigia ?».
|
GL III 299.14 | Horatius carminum III :
|
GL III 299.15 | « mox , ubi lusit satis , abstineto , /
|
GL III 299.16 | dixit , irarum calidaeque rixae ».
|
GL III 299.17 | Virgilius in VII :
|
GL III 299.18 | « abstinuit tactu pater auersusque refugit /
|
GL III 299.19 | foeda ministeria ».
|
GL III 299.20 | Demosthenes : « καὶ περιῆν Θηβαίοις τεθνάναι τῷ δέει τὸν
|
GL III 300.1 | Φίλιππον ». huic simile est illud Virgilianum :
|
GL III 300.2 | « fremit arma iuuentus »,
|
GL III 300.3 | et in bucolico :
|
GL III 300.4 | « formosum pastor Corydon ardebat Alexin ».
|
GL III 300.5 | Attici dicunt ἀποστερούμενος τοῦτο καὶ τούτου . huic simile est ,
|
GL III 300.6 | pascitur illam rem et illa re . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 300.7 | « et miseros morsu depascitur artus ».
|
GL III 300.8 | idem in III georgicon :
|
GL III 300.9 | « pascuntur uero siluas et summa Lycaei ».
|
GL III 300.10 | idem in eodem :
|
GL III 300.11 | « frondibus hirsutis et carice pastus acuta ».
|
GL III 300.12 | idem in bucolico :
|
GL III 300.13 | « hinc tibi , quae semper , uicino ab limite saepes /
|
GL III 300.14 | Hyblaeis apibus florem depasta salicti ».
|
GL III 300.15 | Horatius in III carminum :
|
GL III 300.16 | « me nunc Thressa Chloë regit /
|
GL III 300.17 | dulces docta modos et citharae sciens ».
|
GL III 300.18 | Homerus :
|
GL III 300.19 | « πολέμων εὖ εἰδώς ».
|
GL III 300.20 | Euripides :
|
GL III 300.21 | « οὐχ ἑσπέρας φάσ ᾽, ἀλλὰ καὶ μεσημβρίας /
|
GL III 300.22 | τούτους ἀφεστήκασιν ἡμέραν τρίτην ».
|
GL III 300.23 | huic simile est illud Virgilianum in VIII :
|
GL III 301.1 | « parte alia Marti currumque rotasque uolucres /
|
GL III 301.2 | instabant ».
|
GL III 301.3 | idem etiam datiuo adiunxit in I Aeneidos :
|
GL III 301.4 | « instans operi regnisque futuris ».
|
GL III 301.5 | « ἐκαθῆντο τρεῖς ὅλους μῆνας ἐν Μακεδονίᾳ ». Virgilius in I Aeneidis :
|
GL III 301.6 | « una cum gente tot annos /
|
GL III 301.7 | bella gero ».
|
GL III 301.8 | idem in VIIII :
|
GL III 301.9 | « omne aeuum ferro teritur ».
|
GL III 301.10 | nos dicimus despero illum . Lucanus in V :
|
GL III 301.11 | « desperare uiam et uetitos conuertere cursus /
|
GL III 301.12 | sola salus ».
|
GL III 301.13 | Attici quoque , ut Demosthenes : « ἐγὼ μὲν γὰρ ἡγοῦμαι Φίλιππον ,
|
GL III 301.14 | οὔτ ᾽ εἰ τὰ πρῶτα βιασθεὶς ἄκων ἔπραξεν , οὔτ ᾽ ἂν εἰ νῦν
|
GL III 301.15 | ἀπεγίγνωσκε Θηβαίους τοῖς ἐκείνων ἐχθροῖς συνεχῶς
|
GL III 301.16 | ἐναντιοῦσθαι ».
|
GL III 301.17 | illi ἀπέδρα με et ἀπέδρα μου . Platon in Protagora : « ὁ γάρ τοι
|
GL III 301.18 | παῖς με ὁ Σάτυρος ἀπέδρα ». similiter Romani fugio illum et ab illo .
|
GL III 301.19 | Lucanus in II :
|
GL III 301.20 | « heu demens ! non te fugiunt , me cuncta secuntur ».
|
GL III 301.21 | Virgilius in III :
|
GL III 301.22 | « effugimus scopulos Ithacae , Laërtia regna ».
|
GL III 301.23 | Attici dicunt ἄπιστος τούτου καὶ πρὸς τοῦτον . similiter nos
|
GL III 301.24 | perfidus et infidus et fidus isti et ad istum . Lucanus in VII :
|
GL III 302.1 | « quamque fuit laeto per tres infida triumphos , /
|
GL III 302.2 | tam misere fortuna minor ».
|
GL III 302.3 | Virgilius in VIIII :
|
GL III 302.4 | « hic Dardanio Anchisae /
|
GL III 302.5 | armiger ante fuit fidusque ad limina custos ».
|
GL III 302.6 | illi ἀπελθεῖν τὴν ὁδὸν καὶ τῇ ὁδῷ . sic etiam Latini , ut Cicero
|
GL III 302.7 | pro Murena : « hanc uiam dico , ite uiam ». Virgilius in IIII
|
GL III 302.8 | Aeneidos :
|
GL III 302.9 | « longam incomitata uidetur /
|
GL III 302.10 | ire uiam ».
|
GL III 302.11 | illi ἀρέσκω αὐτὸν καὶ ἀρέσκομαι αὐτῷ . nos placo illum et
|
GL III 302.12 | placor ab illo uel placor illi et placeo illi .
|
GL III 302.13 | Attici ἄρχω τοῦδε καὶ τόδε ἐπὶ τοῦ κατάρχω . Sophocles
|
GL III 302.14 | Λακαίναις ·
|
GL III 302.15 | « θεοὶ γὰρ οὔποτ ᾽, εἴ τι χρὴ βροτὸν λέγειν , /
|
GL III 302.16 | ἄρξασι Φρυξὶ τὴν κατ ᾽ Ἀργείους ὕβριν , /
|
GL III 302.17 | ξυναινέσονται · ταῦτα μὴ μάχου βιᾷ ».
|
GL III 302.18 | nos quoque soli accusatiuo incipio et coepio uerba coniungimus .
|
GL III 302.19 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 302.20 | « incipe Maenalios mecum , mea tibia , uersus »;
|
GL III 302.21 | impero uero , quando τὸ ἄρχω , id est ἡγεμονεύω significat , datiuo
|
GL III 302.22 | coniungitur , quando uero τὸ προστάσσω , datiuo simul et accusatiuo .
|
GL III 302.23 | Virgilius in I georgicon :
|
GL III 302.24 | « exercetque frequens tellurem atque imperat aruis ».
|
GL III 302.25 | frequenter illi εἰς praepositionem pro ἐν ponunt . Aristophanes
|
GL III 302.26 | σφηξίν ·
|
GL III 303.1 | « νύκτωρ κατέκλινεν αὐτὸν εἰς Ἀσκληπιοῦ »
|
GL III 303.2 | et Thucydides πρώτῃ · « καθεζόμενοι εἰς τὸ Ἣραιον ἱκέται » et
|
GL III 303.3 | Xenophon oeconomico : « εἰ μή γε φανείης , ἔφη , καὶ εἰς τοῦτο
|
GL III 303.4 | ταὐτὰ ἐμοὶ ἐπιστάμενος » et Herodotus : « θρόνον , εἰς τὸν
|
GL III 303.5 | προκαθίζων ἐδίκαζεν ». frequenter et Romani in praepositionem
|
GL III 303.6 | accusatiuo pro ablatiuo iungentes hoc imitantur . Terentius in eunucho :
|
GL III 303.7 | « in quem exempla fient ?»
|
GL III 303.8 | pro in quo . idem in adelphis :
|
GL III 303.9 | « a uereor * in os te laudare amplius »,
|
GL III 303.10 | pro in ore .
|
GL III 303.11 | Attici εἰσῆλθέν με τόδε τι καὶ εἰσῆλθέν μοι . Isocrates ἐν τῷ
|
GL III 303.12 | περὶ τῆς εἰρήνης ·« περὶ ἧς μηδεὶς πώποτε λογισμὸς αὐτοῖς
|
GL III 303.13 | εἰσῆλθεν ». Platon πολιτείας primo : « εἰσέρχεται αὐτῷ δέος καὶ
|
GL III 303.14 | φροντίς ». Lucanus in X :
|
GL III 303.15 | « intrauit Cleopatra domum ».
|
GL III 303.16 | Virgilius in X :
|
GL III 303.17 | « Aeneae subiit mucronem ipsumque morando /
|
GL III 303.18 | sustinuit ».
|
GL III 303.19 | idem in VIIII :
|
GL III 303.20 | « iamque propinquabant portis muroque subibant ».
|
GL III 303.21 | idem in VI :
|
GL III 303.22 | « iam subeunt Triuiae lucos atque aurea tecta ».
|
GL III 303.23 | illi ἐκκέκοπται τὸν ὀφθαλμόν . Virgilius huic simile in I :
|
GL III 304.1 | « nuda genu nodoque sinus collecta fluentes ».
|
GL III 304.2 | frequenter εἰ pro ἐάν ponunt auctores Graecorum . Homerus :
|
GL III 304.3 | « εἴ τ ᾽ ἐπὶ δεξί ᾽ ἴωσι πρὸς ἠῶ τ ᾽ ἠέλιόν τε »,
|
GL III 304.4 | εἴ τε pro ἐάν τε . idem :
|
GL III 304.5 | « ἄρσαντες κατὰ θυμόν , ὅπως ἀντάξιον ἔσται · /
|
GL III 304.6 | εἰ δέ κε μὴ δώωσιν »
|
GL III 304.7 | id est ἐὰν μὴ δῶσιν . Romani et pro εἰ et pro ἐάν si ponunt .
|
GL III 304.8 | εἰπέ μοι dicunt Attici etiam ad multos . huic simile Terentius in
|
GL III 304.9 | eunucho :
|
GL III 304.10 | « aperite aliquis actutum ».
|
GL III 304.11 | idem in eodem :
|
GL III 304.12 | « nescio quid † absente aliquid nobis domi turbatum est ».
|
GL III 304.13 | illi εἰς Διονύσου . Terentius in adelphis :
|
GL III 304.14 | « ubi ad Dianae † perueneris ».
|
GL III 304.15 | Platon πολιτείας III : « ὅτι εἷς ἕκαστος ἓν μὲν ἐπιτήδευμα
|
GL III 304.16 | καλῶς ἐπιτηδεύοι , πολλὰ δὲ οὔ ». Sallustius in Catilinario :
|
GL III 304.17 | « unumquemque nominans laudare ». Cicero : « singulas
|
GL III 304.18 | uniuscuiusque domos ».
|
GL III 304.19 | participia pro uerbis ponunt Attici , quod frequenter faciunt Latini .
|
GL III 304.20 | Xenophon Ἱέρωνι ·« ἐπεὶ δὴ ταῦτα αὐτοῦ ἤκουσεν , ὁ
|
GL III 305.1 | Σιμωνίδης εἶπεν · ἔοικεν τῷ ἔργῳ μέγα τι εἶναι ἡ τιμή , ἧς
|
GL III 305.2 | ὀρεγόμενοι οἱ ἄνθρωποι , ἀντὶ τοῦ ὀρέγονται ». Phroenichus :
|
GL III 305.3 | « ὦ φίλτατ ᾽ ἀνδρῶν , μή μ ᾽ ἀτιμάσας γένῃ »,
|
GL III 305.4 | pro μή με ἀτιμάσῃς . Terentius in Andria :
|
GL III 305.5 | « quid meritus ?»
|
GL III 305.6 | pro quid meruisti ? hoc Romani faciunt in omnium passiuorum et
|
GL III 305.7 | deponentium et communium praeteritis , per quae participiis utuntur pro uerbo
|
GL III 305.8 | adiungentes uerbum substantiuum ; frequenter tamen et per ellipsin eius
|
GL III 305.9 | per se participia loco uerborum funguntur , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 305.10 | « certe hinc Romanos olim uoluentibus annis , /
|
GL III 305.11 | hinc fore ductores , reuocato a sanguine Teucri , /
|
GL III 305.12 | qui mare , qui terras omni dicione tenerent , /
|
GL III 305.13 | pollicitus »,
|
GL III 305.14 | deest es . Cicero pro Ligario : « queritur se prohibitum », deest
|
GL III 305.15 | esse .
|
GL III 305.16 | illi εἰς ὀρθὸν φρονῶ et εἰς ταύτην πρόθεσιν . Sallustius : « in hunc
|
GL III 305.17 | modum disseruit » pro hoc modo .
|
GL III 305.18 | illi μυστήρια αὐτὴν ἦγεν pro εἰς μυστήρια . Virgilius in I :
|
GL III 305.19 | « Italiam fato profugus »
|
GL III 305.20 | pro in italiam .
|
GL III 305.21 | illi εἰς ἕν pro ὁμοῦ . nos quoque in unum pro simul .
|
GL III 305.22 | Sallustius in Catilinario : « in unum conuocat ».
|
GL III 305.23 | illi εἰς ὅσον ἡλικίας ἥκει καὶ οὐδενὸς χεῖρον . nos quoque hoc
|
GL III 305.24 | aetatis et nihilo minus .
|
GL III 306.1 | illi ὅτι μάλιστα . Terentius :
|
GL III 306.2 | «† cum maxime Parmenone opus est ».
|
GL III 306.3 | ἑκάτεροιde plebe duplici apud illos dicitur . simile Virgilius
|
GL III 306.4 | in I :
|
GL III 306.5 | « et saeuum ambobus Achillen ».
|
GL III 306.6 | illi ἐκ παντὸς τρόπου et παντὸς τρόπου et πάντα τρόπον καὶ
|
GL III 306.7 | κατὰ πάντα τρόπον , nos uero omnimodo .
|
GL III 306.8 | ἕκαστος et ἕκαστοι de duobus non dicunt , quomodo nec apud nos
|
GL III 306.9 | quisque . Homerus :
|
GL III 306.10 | « λαοὶ δὲ θοὰς ἐπὶ νῆας ἕκαστοι /
|
GL III 306.11 | ἐσκίδναντ ᾽ ἰέναι »
|
GL III 306.12 | et :
|
GL III 306.13 | « οἱ δὲ ἕκαστος ἑλὼν δέπας ἀμφικύπελλον /
|
GL III 306.14 | σπείσαντες ».
|
GL III 306.15 | ἐκάθισεν pro ἐκαθέσθη καὶ ἐποίησεν tam passiuam quam
|
GL III 306.16 | actiuam habet significationem . et nos multa habemus uariae significationis
|
GL III 306.17 | uerba , ut ruo , moror , propinquo tam absolutam quam actiuam habent
|
GL III 306.18 | significationem .
|
GL III 306.19 | ἐλπίζω non solum de bono illi dicunt . Herodotus I : « ἐλπίζων
|
GL III 307.1 | σιτοδείην τε εἶναι ἰσχυρὴν καὶ τὸν λεὼν τετρῦσθαι ἐς
|
GL III 307.2 | τοὔσχατον κακοῦ ». Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 307.3 | « hunc ego si potui tantum sperare dolorem ».
|
GL III 307.4 | ἐλαττοῦμαι τούτοις καὶ ταῦτα Atticum est , quomodo etiam apud
|
GL III 307.5 | nos inueniuntur doleo et gaudeo , laetor his et haec . Sallustius
|
GL III 307.6 | in Catilinario : « ea populus laetari et merito dicere fieri ».
|
GL III 307.7 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 307.8 | « qui te , Pollio , amat , ueniat , quo te quoque gaudet ».
|
GL III 307.9 | Sallustius in Catilinario : « et quasi dolens eius casum ».
|
GL III 307.10 | Attici ἔλαβε δίκην tam de accusatore quam de reo dicunt . similiter
|
GL III 307.11 | nos . Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 307.12 | « ulta uirum poenas inimico a fratre recepi ».
|
GL III 307.13 | idem in XII :
|
GL III 307.14 | « Pallas te hoc uulnere , Pallas /
|
GL III 307.15 | immolat et poenas inimico ex sanguine sumit ».
|
GL III 307.16 | idem in II Aeneidos :
|
GL III 307.17 | « idque audire sat est , iam dudum sumite poenas ».
|
GL III 307.18 | Attici ἔλαττον τόσων καὶ τόσοις . similiter nos minor tot annos ;
|
GL III 307.19 | nam minor triginta annorum cum dicimus , ad genetiuum deest illo qui
|
GL III 307.20 | est triginta annorum , ἥττων τούτου τριάκοντα ἐτῶν , et similia .
|
GL III 307.21 | Horatius maior Neronum dixit in IIII carminum :
|
GL III 307.22 | « deiecit acer plus uice simplici /
|
GL III 307.23 | maior Neronum »,
|
GL III 307.24 | subaudiendum enim est aetate . idem minor fratrum dixit pro unus
|
GL III 308.1 | fratrum qui minor est . Lucanus in IIII :
|
GL III 308.2 | « et reppulit aestus , /
|
GL III 308.3 | fortior Oceani »,
|
GL III 308.4 | intellegitur aestibus . idem in I :
|
GL III 308.5 | « et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae »;
|
GL III 308.6 | subaudiendus est hic quoque ablatiuus ara . Δημοσθένης ἐν τῷ πρὸς
|
GL III 308.7 | Σπουδίαν ὑπὲρ προικός · « ἔπειτα ὡς ἔλαττον ταῖς χιλίαις
|
GL III 308.8 | ἐκομισάμην ».
|
GL III 308.9 | ἐμποδών pro in praesenti dicunt . Thucydides VIII : « τὰς
|
GL III 308.10 | ἐμποδὼν αἰτίας μόνον ἐπισκοπεῖν ». Terentius in adelphis :
|
GL III 308.11 | « istud est sapere , non quod ante pedes modo est /
|
GL III 308.12 | uidere , sed etiam illa quae futura sunt /
|
GL III 308.13 | prospicere ».
|
GL III 308.14 | Attici ἐμποδίζειν ἡμᾶς καὶ ἡμῖν . Ἰσοκράτης πρὸς
|
GL III 308.15 | Ἀντίπατρον · « ἔτι δὲ καὶ τὸ σωμάτιον οὐκ εὐκρινὲς ὄν , ἀλλ ᾽ ἔχον ἄττα
|
GL III 308.16 | σίνη , νομίζειν ἐμποδιεῖν αὑτὸν πρὸς πολλὰ τῶν πραγμάτων ».
|
GL III 308.17 | Romani quoque impedio illum , ut iam ostendimus
|
GL III 308.18 | ( iustum pro uero et uerum pro iusto frequenter tam nos quam
|
GL III 308.19 | Attici ponimus . Sophocles Αἴαντι ·
|
GL III 308.20 | « δίκαιος γόνος »
|
GL III 309.1 | pro uerus [ nostri quoque uerum pro iusto et iustum pro uero
|
GL III 309.2 | frequenter ponunt ]. Virgilius in XII :
|
GL III 309.3 | « quaecumque est fortuna , mea est , me uerius unum /
|
GL III 309.4 | pro uobis foedus luere et decernere ferro »,
|
GL III 309.5 | uerius dixit pro iustius ).
|
GL III 309.6 | Attici ἐμμένω τούτοις καὶ ἐν τούτοις , εμπέπλεγμαι τούτοις καὶ
|
GL III 309.7 | ἐν τούτοις . nos quoque permaneo his et in his , implicor his et
|
GL III 309.8 | in his .
|
GL III 309.9 | ἐμβλέπω αὐτῷ καὶ αὐτὸν καὶ εἰς αὐτόν . sic et nos prospicio
|
GL III 309.10 | illi et illum et in illum . Virgilius in I :
|
GL III 309.11 | « et alto /
|
GL III 309.12 | prospiciens ».
|
GL III 309.13 | Terentius in heautontimorumeno :
|
GL III 309.14 | « tibi prospexi ».
|
GL III 309.15 | Aristophanes in Babyloniis :
|
GL III 309.16 | « ἐννεύει με φεύγειν οἴκαδε ».
|
GL III 309.17 | nos quoque similiter adnuit me fugere domum . et ad datiuum dicunt tam
|
GL III 309.18 | illi quam nos : ἐννεύει μοι ποιεῖν , adnuit mihi facere .
|
GL III 309.19 | Attici ἔνδον pro εἴσω et ἔνδοθεν pro ἔνδον ponunt , aduerbia quae
|
GL III 309.20 | sunt in loco pro ad locum et quae sunt ad locum pro in loco ponentes .
|
GL III 309.21 | nostros quoque auctores inuenimus huiuscemodi figura utentes . Virgilius
|
GL III 309.22 | in IIII Aeneidos :
|
GL III 309.23 | « eiectum litore , egentem /
|
GL III 309.24 | suscepi »,
|
GL III 309.25 | pro ad litus .
|
GL III 309.26 | illi ἐγκατέσκηψεν εἰς τόνδε τὸν τόπον καὶ ἐν τῷδε καὶ τῷδε καὶ
|
GL III 309.27 | περὶ τόνδε . nos quoque astitit illum locum et illo et illi et circa
|
GL III 309.28 | illum . Virgilius in V :
|
GL III 310.1 | « olli caeruleus supra caput astitit imber ».
|
GL III 310.2 | Isocrates in Ariopagitico : « ἐν ταῖς αὐλητρίσιν », pro in loco ,
|
GL III 310.3 | in quo habitant tibicines . huic simile Cicero in I inuectiuarum : « dico
|
GL III 310.4 | te priore nocte uenisse inter falcarios », id est in locum , ubi
|
GL III 310.5 | sunt falcarii .
|
GL III 310.6 | ἐνεγκὼν ὄνομα Attici dicunt pro ἔχων . Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 310.7 | « egregiam uero laudem et spolia refertis /
|
GL III 310.8 | tuque puerque tuus ».
|
GL III 310.9 | Cratinus in poetina :
|
GL III 310.10 | « ἀτὰρ ἐννοοῦμαι δῆτα τὰς μοχθηρίας /
|
GL III 310.11 | τῆς † ἠλιθιότητος τῆς ἐμῆς ».
|
GL III 310.12 | similiter nos cogito quae sunt difficultates stoliditatis meae .
|
GL III 310.13 | illi ἔνιοί τινες . nostri quoque certi quidam .
|
GL III 310.14 | τὸ ἕνεκα est quando praetermittunt Attici . Thucydides in
|
GL III 310.15 | principio : « καὶ τὰς αἰτίας προσέγραψα πρῶτον τοῦ μή τινα ζητῆσαί
|
GL III 310.16 | ποτε , ἐξ ὅτου τοσοῦτος πόλεμος τοῖς Ἓλλησι κατέστη ». Romani
|
GL III 310.17 | quoque frequenter hac praetermissione utuntur in genetiuo nominum , quae
|
GL III 310.18 | supinorum terminationes habent , ut populi seruandi laborat , reipublicae
|
GL III 310.19 | defendendae periclitatur , deest causa . Sallustius in Iugurthino :
|
GL III 310.20 | « quae postquam gloriosa modo neque belli patrandi cognouit ».
|
GL III 310.21 | Thucydides IIII : « καὶ αὖθις ἑνὸς δέον τριακοστῷ ἔτει » pro
|
GL III 311.1 | ἑνὸς δέοντος . et δυοῖν δέον pro δυοῖν δεόντοιν dicunt . nostri undeuiginti ,
|
GL III 311.2 | undetriginta , duodeuiginti , duodetriginta et similiter per ceteros denarios
|
GL III 311.3 | numeros . Horatius undeoctoginta dixit in II sermonum :
|
GL III 311.4 | « unde /
|
GL III 311.5 | octoginta annos natus , cui stragula uestis »,
|
GL III 311.6 | hoc est octoginta annos aetatis habens , unde unum .
|
GL III 311.7 | Attici ἐναντίον τοῦδε pro coram illo . Terentius in Andria :
|
GL III 311.8 | «† idque gratum fuisse aduersum te habeo gratiam ».
|
GL III 311.9 | Demosthenes ἐν τῷ κατ ᾽ Αἰσχίνου · « αὐτὸς ἐξηγεῖτο τὸν
|
GL III 311.10 | νόμον τῷ κήρυκι » αντὶ τοῦ ὑπηγόρευεν . Romani uerbis praeire et
|
GL III 311.11 | iurare in uerba illius id est quomodo ille dictaret . Horatius in epodo :
|
GL III 311.12 | « in uerba iurabas mea /
|
GL III 311.13 | artius atque hedera procera astringitur ilex ».
|
GL III 311.14 | Attici ἐντρέπομαι τοῦτο καὶ τούτου . hinc Romani pudet me istius
|
GL III 311.15 | rei dicunt ( Ἀνδοκίδης ἐν τῷ περὶ μυστηρίων · « τῆς μὲν τύχης ,
|
GL III 311.16 | ᾗ ἐχρησάμην , δικαίως ἂν ὑφ ᾽ ὑμῶν ἐλεηθείην ». hinc Romani
|
GL III 311.17 | misereor tui ). Platon Κρίτωνι · « νῦν δὲ οὔτε ἐκείνους τοὺς λόγους
|
GL III 311.18 | αἰσχύνει , οὔτε ἡμῶν τῶν νόμων ἐντρέπει ». idem in Phaedro :
|
GL III 311.19 | « οὔτε κέντρων ἡνιοχικῶν οὔτε μάστιγος ἔτι ἐντρέπεται ».
|
GL III 311.20 | Euripides in Alcmaone :
|
GL III 311.21 | « εἰ τοῦ τεκόντος οὐδὲν ἐντρέπῃ πατρός ».
|
GL III 312.1 | Sophocles in Oedipode ἐπὶ Κολωνῷ ·
|
GL III 312.2 | « ἦ καὶ δοκεῖτε τοῦ τυφλοῦ τινα ἐντροπὴν /
|
GL III 312.3 | ἢ φροντίδα ἕξειν ».
|
GL III 312.4 | idem in tyranno :
|
GL III 312.5 | « μήτε παρεντραπῇς τόδε ».
|
GL III 312.6 | Alexis Ἑλένης ἁρπαγῇ ·
|
GL III 312.7 | « ἀκόλαστός ἐστι , τὴν δὲ πολιὰν οὐκ ἐντρέπεται ».
|
GL III 312.8 | Terentius in Phormione :
|
GL III 312.9 | « non pudet /
|
GL III 312.10 | uanitatis ?».
|
GL III 312.11 | idem in adelphis :
|
GL III 312.12 | « fratris me quidem /
|
GL III 312.13 | pudet pigetque ».
|
GL III 312.14 | idem in Phormione :
|
GL III 312.15 | « ut nihil pudet !».
|
GL III 312.16 | et nota , quod tam ad reuerentiam honestae personae quam ad pudorem
|
GL III 312.17 | turpis refertur supra dicti constructio uerbi , ut pudet me patris pro
|
GL III 312.18 | erubesco patrem et pudet me uanitatis pro erubesco propter
|
GL III 312.19 | uanitatem .
|
GL III 312.20 | Attici ἐνδέξια καὶ ἐναρίστερα antepaenultimo acuto aduerbialiter
|
GL III 312.21 | proferunt . similiter nos dextra illum et sinistra illum . Sallustius
|
GL III 312.22 | in Iugurthino : « dextra Adherbalem assedit »
|
GL III 312.23 | ( Homerus :
|
GL III 312.24 | « ἀλλ ᾽ ἄνα »
|
GL III 312.25 | pro ἀνάστηθι . Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 313.1 | « o mihi sola mei super Astyanactis imago »,
|
GL III 313.2 | super pro superes ).
|
GL III 313.3 | Attici ἐξέστησαν τόδε καὶ τοῦδε καὶ τῷδε . Δημοσθένης ἐν
|
GL III 313.4 | τῷ περὶ τῶν ἀτελειῶν · « χρήματα μὲν γὰρ πλεῖστά ποτε
|
GL III 313.5 | κτησάμενοι πάντα ὑπὲρ φιλοτιμίας ἀνήλωσαν , ὑπὲρ δὲ δόξης
|
GL III 313.6 | οὐδένα ποτὲ κίνδυνον ἐξέστησαν , ἀλλὰ καὶ τὰς ἰδίας οὐσίας
|
GL III 313.7 | προσαναλίσκοντες ἐτέλουν ». Ἀριστοφάνης βατράχοις ·
|
GL III 313.8 | « εὐφημεῖν χρὴ κἀξίστασθαι τοῖς † ἡμετέροις χοροῖσιν , /
|
GL III 313.9 | ὅστις ἄπειρος τοιῶνδε λόγων ἢ γνώμην οὐ καθαρεύῃ ».
|
GL III 313.10 | Solinus in memorabilibus : « Tatius hominem exiuit ». Virgilius
|
GL III 313.11 | in V :
|
GL III 313.12 | « corpore tela modo atque oculis uigilantibus exit ».
|
GL III 313.13 | Attici ἐπιστατήσει ὑμῶν καὶ ὑμῖν . Θεόπομπος στρατιώτισιν ·
|
GL III 313.14 | « ἡ Θρασυμάχου * ὑμῶν γυνὴ καλῶς ἐπιστατήσει ».
|
GL III 313.15 | Πλάτων νόμων δυοδεκ άτῳ : « γυμνικῶν τε καὶ ἱππικῶν ἄθλων
|
GL III 313.16 | ἐπιστάτας ». Κρατῖνος Θρᾴτταις ·
|
GL III 313.17 | « τὴν πέρυσι βουλὴν ἐφεστώς ».
|
GL III 313.18 | Romani insto illi et illum . Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 313.19 | « instans operi regnisque futuris ».
|
GL III 313.20 | idem in VIII :
|
GL III 314.1 | « heu quantae miseris caedes Laurentibus instant ».
|
GL III 314.2 | idem in VIII :
|
GL III 314.3 | « parte alia Marti currumque rotasque uolucres /
|
GL III 314.4 | instabant ».
|
GL III 314.5 | Attici ἐπιτροπεύειν αὐτὸν καὶ αὐτοῦ . nostri accusatiuo soli
|
GL III 314.6 | adiungunt hoc . Virgilius in V :
|
GL III 314.7 | « tutatur fauor Euryalum ».
|
GL III 314.8 | Attici ἐπεβάλοντο τῇδε τῇ πράξει καὶ τήνδε τὴν πρᾶξιν . Romani
|
GL III 314.9 | conor illam rem . Virgilius in VIIII :
|
GL III 314.10 | « ac conantem plurima frustra ».
|
GL III 314.11 | ἐπιδείξεις ποιῶν καλῶς καὶ ποιεῖν καλῶς . similiter Latini
|
GL III 314.12 | ostendes faciens bene et facere bene . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 314.13 | « sensit medios illapsus in hostes »
|
GL III 314.14 | pro se illapsum esse . Statius in VII Thebaidos :
|
GL III 314.15 | « non aliter caelo nocturni turbine cori /
|
GL III 314.16 | scit peritura ratis »
|
GL III 314.17 | pro scit se perituram .
|
GL III 314.18 | illi ἐπιδεδίκασται τοῦδε et nos damnatus pecuniarum
|
GL III 314.19 | repetundarum .
|
GL III 314.20 | Attici ἐπιλέλησμαι τοῦδε καὶ τόδε . Homerus :
|
GL III 314.21 | « τοῦδε οὐκ ἐπιλήσομαι ».
|
GL III 314.22 | Ξενοφῶν παιδείας σƃ « ὅπως , εἴ τίς τι εἴη ἐπιλελησμένος ,
|
GL III 314.23 | μετέλθοι ». Menander κυβερνήταις ·
|
GL III 314.24 | « ἐπελάθετο αὑτὸν ὅστις εἴη ».
|
GL III 314.25 | Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 314.26 | « quisquis es , amissos hinc iam obliuiscere Graios ».
|
GL III 315.1 | idem in III Aeneidos :
|
GL III 315.2 | « oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto ».
|
GL III 315.3 | illi ἐπεξιέναι τῷ πράγματι καὶ τὸ πρᾶγμα . nos exequi rem
|
GL III 315.4 | solum .
|
GL III 315.5 | ἐπιχωριάζει εἰς Ἀθήνας καὶ ἐν Ἀθήναις . et nos habitat Romam
|
GL III 315.6 | et Romae . Virgilius in VIII :
|
GL III 315.7 | « hoc nemus , hunc , inquit , frondoso uertice collem , /
|
GL III 315.8 | quis deus , incertum est , habitat deus ».
|
GL III 315.9 | idem in III Aeneidos :
|
GL III 315.10 | « nondum Ilium et arces /
|
GL III 315.11 | Pergameae steterant , habitabant uallibus imis »
|
GL III 315.12 | ( simile est huic eicitur in litus et litore et litori . Virgilius
|
GL III 315.13 | in IIII Aeneidos :
|
GL III 315.14 | « eiectum litore , egentem /
|
GL III 315.15 | suscepi ».
|
GL III 315.16 | idem in IIII :
|
GL III 315.17 | « uolat hasta Tago per tempus utrumque »
|
GL III 315.18 | pro in Tagum ).
|
GL III 315.19 | ἐπὶ τούτου τοῦ χωρίου καὶ ἐπὶ τούτῳ ἔστησαν τρόπαιον . Latini
|
GL III 315.20 | frequenter , et maxime historici , ablatiuis utuntur cum praepositione pro
|
GL III 315.21 | genetiuis et datiuis in loco significationem habentibus , ut in Tyro pro
|
GL III 315.22 | Tyri et in Taurominio pro Taurominii et in sorte pro sorti .
|
GL III 315.23 | Ἰσοκράτης ἐν τῷ περὶ τῆς εἰρήνης · « πολλῶν ἐτῶν οὐδὲ ἰδεῖν
|
GL III 315.24 | αὐτοῖς ἐξεγένετο τὴν ἀρχὴν αὑτῶν ». ἐτῶν τοσούτων dicunt et ἔτεσι
|
GL III 315.25 | τοσούτοις . nostri accusatiuo et ablatiuo , inueniuntur tamen et genetiuo
|
GL III 315.26 | usi , ut Cicero in I inuectiuarum : « qui dies futurus esset ante
|
GL III 316.1 | diem sextum kalendarum Nouembrium », kalendarum pro ante
|
GL III 316.2 | kalendas . cuius testes sunt commentatorum probatissimi .
|
GL III 316.3 | Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 316.4 | « una cum gente tot annos /
|
GL III 316.5 | bella gero ».
|
GL III 316.6 | et tot annis dicitur . ἔτη γεγονὼς τοσαῦτα καὶ ἐτῶν τοσῶνδε .
|
GL III 316.7 | Λυσίας ἐν τῷ περὶ τοῦ Διογήνους · « ἦν γὰρ αὐτῇ υἱὸς ἐκ τοῦ
|
GL III 316.8 | προτέρου ἀνδρὸς ἐτῶν γεγονὼς ἑκκαίδεκα ». Terentius in eunucho :
|
GL III 316.9 | « at ille alter uenit [ ad nos ] annos natus sedecim ».
|
GL III 316.10 | Attici ἔτυχε τιμωρίας ὁ διώκων καὶ ὁ φεύγων . similiter Latini .
|
GL III 316.11 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 316.12 | « ulta uirum poenas inimico a fratre recepi ».
|
GL III 316.13 | illi εὐδαιμονίζω σοῦ τόδε καὶ εὐδαιμονίζω σε τοῦδε . nostri
|
GL III 316.14 | quoque auctores hanc saepissime imitati sunt figuram . Virgilius in XI :
|
GL III 316.15 | « iustitiane prius mirer belline laborum ».
|
GL III 316.16 | Iuuenalis in V :
|
GL III 316.17 | « et pater ergo animi felices credit auaros ».
|
GL III 316.18 | εὔχομαι τοῖς θεοῖς καὶ πρὸς τοὺς θεοὺς καὶ προσεύχομαι τοὺς
|
GL III 316.19 | θεούς . et nos supplico te et tibi . Terentius in Andria :
|
GL III 316.20 | « ipsum hunc orabo , huic supplicabo , amorem huic
|
GL III 316.21 | narrabo meum »
|
GL III 316.22 | ( Accius :
|
GL III 316.23 | « elatis manibus Priamus supplicat Achillem »).
|
GL III 317.1 | precor tamen et oro et obsecro et quaeso accusatiuo adiunguntur
|
GL III 317.2 | in multis locis
|
GL III 317.3 | ( Attici εἰς καλὸν ἔστρεψεν . Virgilius in III georgicon :
|
GL III 317.4 | « et totae solidam in glaciem uertere lacunae ».
|
GL III 317.5 | idem in bucolico :
|
GL III 317.6 | « hos illi , quod non bene uertat , mittimus haedos »).
|
GL III 317.7 | Attici ἡγεῖσθαι τῆς πόλεως καὶ τῇ πόλει . Πλάτων Μένωνι ·
|
GL III 317.8 | « οὐκ ἄρα σοφίᾳ τινὶ οὐδὲ σοφοὶ ὄντες οἱ τοιοῦτοι ἄνδρες
|
GL III 317.9 | ἡγοῦντο ταῖς πόλεσιν , οἱ ἀμφὶ Θεμιστοκλέα τε καὶ οὓς ἄρτι
|
GL III 317.10 | Ἄνυτος ὅδε ἔλεγεν ». hinc nos praecipio urbi et praefectus urbi et
|
GL III 317.11 | urbis . sed quando datiuo adiungitur , participium est , quando uero
|
GL III 317.12 | genetiuo , nomen , quomodo amans illius nomen , amans autem illum
|
GL III 317.13 | participium , et natus illius nomen , natus uero ab illa uel illi participium .
|
GL III 317.14 | et fere omnia participiis similia nomina diuersa casuum constructione
|
GL III 317.15 | discernuntur . participia enim necesse est uerborum suorum seruare
|
GL III 317.16 | constructiones .
|
GL III 317.17 | Attici ἠράμην πόλεμον πρὸς τοῦτον καὶ τούτῳ . Πλάτων
|
GL III 317.18 | περιαλγεῖ ·
|
GL III 317.19 | « ὃς πρῶτα μὲν Κλέωνι πόλεμον ἠράμην ».
|
GL III 317.20 | tale est illud Virgilianum in VIIII :
|
GL III 317.21 | « uolat hasta Tago per tempus utrumque »,
|
GL III 317.22 | pro in Tagum .
|
GL III 317.23 | ἡμερῶν τόσων τόδε ἔσται . Δημοσθένης κατὰ Αἰσχίνου · « δυοῖν
|
GL III 318.1 | ἢ τριῶν ἡμερῶν , οἷς μὲν ἐχθρὸς ἥκει , αὐτὸν φίλον γεγενημένον ,
|
GL III 318.2 | οἷς δὲ φίλος , τοὐναντίον ». similiter per ellipsin . Cicero in II
|
GL III 318.3 | inuectiuarum : « sed triduo tamen audietis » pro intra triduum .
|
GL III 318.4 | ἤσθηται τὴν στολὴν ταύτην καὶ ταύτῃ , indutus uestem et
|
GL III 318.5 | ueste . Virgilius in VII :
|
GL III 318.6 | « ipse pedes , tegimen torquens inmane leonis /
|
GL III 318.7 | terribili inpexum saeta cum dentibus albis /
|
GL III 318.8 | indutus capiti sic regia tecta subibat ».
|
GL III 318.9 | idem in XI :
|
GL III 318.10 | « harum unam iuueni supremum maestus honorem /
|
GL III 318.11 | induit ».
|
GL III 318.12 | Terentius in eunucho :
|
GL III 318.13 | « meam ipse induit ».
|
GL III 318.14 | idem in eadem :
|
GL III 318.15 | « et ea est indutus ?».
|
GL III 318.16 | ἢ ὡς κάλλιον αὐτοῖς . Πλάτων πολιτείας III : « μαλακώτεροι
|
GL III 318.17 | αὖ γίνονται ἢ ὡς κάλλιον αὐτοῖς » ἀντὶ τοῦ ἢ ὡς προσήκει . similiter
|
GL III 318.18 | nos molliores fiunt quam ut melius illis . huic simile est illud
|
GL III 318.19 | Sallustianum in Iugurthino : « Romanos sicut plerosque remoto metu
|
GL III 318.20 | laxius licentiusque futuros ».
|
GL III 318.21 | Demosthenes Φιλιππικῶν III : « ὑπῆρχον Ὀλύνθιοι
|
GL III 318.22 | δύναμίν τινα κεκτημένοι * οὔτε Φίλιππος ἐθάρρει τούτους
|
GL III 318.23 | οὔτε οὗτοι Φίλιππον ». Statius in II Thebaidos :
|
GL III 319.1 | « Martisque e semine Theron /
|
GL III 319.2 | terrigenas confisus auos ».
|
GL III 319.3 | θαρρῶ τοῦτο καὶ τούτῳ . nos fido huic rei et hac re .
|
GL III 319.4 | Virgilius in XI :
|
GL III 319.5 | « dum Troïa temptat /
|
GL III 319.6 | castra fugae fidens et caelum territat armis ».
|
GL III 319.7 | idem in VII :
|
GL III 319.8 | « moliri iam tecta uidet , iam fidere terra ».
|
GL III 319.9 | Attici θαυμάζειν αὐτοὺς καὶ αὐτῶν καὶ αὐτοῖς . Latini quoque
|
GL III 319.10 | miror illum et illius et illo . Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 319.11 | « et molem mirantur equi , primusque Thymoetes ».
|
GL III 319.12 | idem in XI :
|
GL III 319.13 | « iustitiane prius mirer belline laborum ».
|
GL III 319.14 | ἰδίοις αὑτῶν ἀγαθοῖς . Isocrates πανηγυρικῷ · « καὶ μᾶλλον
|
GL III 319.15 | χαίρουσιν ἐπὶ τοῖς ἀλλήλων κακοῖς ἢ τοῖς αὑτῶν ἰδίοις ἀγαθοῖς ».
|
GL III 319.16 | huic simile est illud Terentianum in adelphis :
|
GL III 319.17 | « suo sibi gladio hunc iugulo ».
|
GL III 319.18 | Attici κατῆρχε τοῦ λόγου καὶ τὸν λόγον . Πλατων · « θαυμαστὸν
|
GL III 319.19 | γάρ τινα , ὦ Κρίτων , ἀνὴρ κατῆρχε λόγον , οὗ σοι ἄξιον ἀκοῦσαι ».
|
GL III 319.20 | Latini accusatiuo incipio et coepio et inchoo et ineo adiungunt .
|
GL III 319.21 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 319.22 | « incipe Maenalios mecum , mea tibia , uersus ».
|
GL III 319.23 | idem in VI :
|
GL III 320.1 | « uix ea fatus erat , coepit cum talia uirgo ».
|
GL III 320.2 | idem in eodem :
|
GL III 320.3 | « nocturnas inchoat aras ».
|
GL III 320.4 | Attici κατακροᾶσθαι τούτου καὶ τοῦτον . Εὔπολις
|
GL III 320.5 | προσπαλτίοις ·
|
GL III 320.6 | « τί κατακροᾶσθέ μου τὰ μουσοδονήματα ;».
|
GL III 320.7 | nostri audio quidem accusatiuo adiungunt , ausculto uero tam datiuo
|
GL III 320.8 | quam accusatiuo . Terentius in Andria :
|
GL III 320.9 | « Pamphilumne adiutem an auscultem seni ».
|
GL III 320.10 | idem in eadem :
|
GL III 320.11 | « ausculta pauca : et quid ego te uelim et tu quod
|
GL III 320.12 | quaeris scies »:
|
GL III 320.13 | sic enim habent antiqui codices teste Donato commentatore eius .
|
GL III 320.14 | Attici κατακέχρησαι ταύτῃ καὶ ταύτην . Cicero primo
|
GL III 320.15 | inuectiuarum : « quousque tandem abutere , Catilina , patientia
|
GL III 320.16 | nostra ?». Sallustius in Catilinario : « quippe quas honeste habere
|
GL III 320.17 | licebat , abuti per turpitudinem properabant »; sed potest
|
GL III 320.18 | subaudiri his .
|
GL III 320.19 | Attici καθέζεσθαι ἐν τῷδε καὶ εἰς τόνδε καὶ ἐπὶ τοῦδε καὶ ἐπὶ
|
GL III 320.20 | τῷδε . Θουκυδίδης Α · « καθεζόμενοι δὲ ἱκέται εἰς τὸ Ἣραιον
|
GL III 320.21 | ἐδέοντο ». Αἰσχίνης · « ἐκαθήμεθα δὲ ἐν τῇ στοᾷ ». nostri quoque
|
GL III 320.22 | auctores frequenter huic uerbo diuersos sociant casus : sedeo in monte et in
|
GL III 320.23 | montem et monte et montem sine praepositionibus , ut Virgilius in VII :
|
GL III 321.1 | « tali intus templo diuum patriaque Latinus /
|
GL III 321.2 | sede sedens ».
|
GL III 321.3 | idem in V :
|
GL III 321.4 | « summa petit scopuli siccaque in rupe resedit ».
|
GL III 321.5 | Sallustius in Iugurthino : « Iugurtha extenuata suorum acie
|
GL III 321.6 | montem insedit ».
|
GL III 321.7 | Attici κατηγορῶ σοῦ τάδε καὶ τῶνδε . et nos accuso te furti
|
GL III 321.8 | et accuso tui furta . Δημοσθένης ἐν τῷ κατὰ Μειδίου · « εἰ μὲν
|
GL III 321.9 | οὖν παρανόμων ἢ παραπρεσβείας ἤ τινος ἄλλης τοιαύτης
|
GL III 321.10 | αἰτίας ἤμελλον αὐτοῦ κατηγορεῖν ».
|
GL III 321.11 | Attici κατέαγε τοῦ δεῖνα καὶ τῷ δεῖνι ἡ κλεῖς . similiter Latini
|
GL III 321.12 | fractum illius et illi crus .
|
GL III 321.13 | Attici καταφρονήσας τούτου καὶ τοῦτον . Ἡρόδοτος πρώτῃ ·
|
GL III 321.14 | « καταφρονήσας τὴν τυραννίδα ἤγειρεν τρίτην στάσιν ». Romani
|
GL III 321.15 | et temno et sperno et despicio et omnia actiua uerba , quae faciunt ex
|
GL III 321.16 | se passiua , accusatiuo coniungunt . Virgilius in bucolico :
|
GL III 321.17 | « o digno coniuncta uiro , dum despicis omnes ».
|
GL III 321.18 | illi dicunt κατὰ μνήμην ἀντὶ τοῦ ὡς μέμνημαι et κατὰ σῶμα
|
GL III 321.19 | εἰργασμένην . nostri quoque pro uiribus id est secundum uires .
|
GL III 321.20 | Sallustius in Catilinario : « publicam miserorum causam pro mea
|
GL III 321.21 | consuetudine suscepi ». Virgilius in V :
|
GL III 321.22 | « tum ualidis flexos incuruant uiribus arcus /
|
GL III 321.23 | pro se quisque uiri »,
|
GL III 321.24 | id est secundum suas uires . haec tamen eadem praepositio [ id est pro ]
|
GL III 321.25 | quando uerbo adiungitur in supra dicta significatione , assumit ut : prout
|
GL III 321.26 | possum , prout ualeo , pront intellego .
|
GL III 321.27 | illi καταμελεῖν τούτων καὶ ταῦτα . Ἀντιφῶν πολιτικῷ · « μήτε
|
GL III 322.1 | φιλοπότην κληθῆναι καὶ δοκεῖν τὰ πράγματα καταμελεῖν
|
GL III 322.2 | ὑπὸ οἴνου ἡσσώμενον ». sic et nostri neglego illum . Terentius
|
GL III 322.3 | in adelphis :
|
GL III 322.4 | « pecuniam in loco neglegere maximum interdum est
|
GL III 322.5 | lucrum ».
|
GL III 322.6 | καρτερεῖν τὰ παρόντα καὶ ἐπὶ τοῖς παροῦσιν . nos ad
|
GL III 322.7 | accusatiuum . Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 322.8 | « haut inpune quidem nec talia passus Vlixes ».
|
GL III 322.9 | illi καταρᾶται τούτῳ . Horatius sermonum II :
|
GL III 322.10 | « tibi non referenda precati ».
|
GL III 322.11 | κατεύχεσθαι τοῦτον . nostri imprecor et execror illum et illi .
|
GL III 322.12 | illi καταγελᾷς ἡμῶν καὶ ἡμῖν . Terentius in adelphis :
|
GL III 322.13 | « rideo hunc ».
|
GL III 322.14 | idem in eunucho :
|
GL III 322.15 | « forte habui scortum : coepit ad id adludere /
|
GL III 322.16 | et me inridere ».
|
GL III 322.17 | idem in eodem :
|
GL III 322.18 | « hisce ego non paro me ut rideant , /
|
GL III 322.19 | sed † his ultro arrideo ».
|
GL III 322.20 | illi κατακράζομαί σε καὶ καταβοήσομαί σε καὶ σοῦ .
|
GL III 322.21 | Ἀριστοφάνης ἱππεῦσιν ·
|
GL III 322.22 | « κατακεκράξομαί σε ».
|
GL III 322.23 | nos increpo illum .
|
GL III 322.24 | illi καθ ᾽ ἡμέραν καὶ καθ ᾽ ἑκάστην τὴν ἡμέραν . nostri in dies
|
GL III 322.25 | et per singulos dies et in annos et per singulos annos et in horas
|
GL III 323.1 | et per singulas horas . Liuius frequenter « in milites » pro in singulos
|
GL III 323.2 | milites . Virgilius in V :
|
GL III 323.3 | « bina boum uobis Troia generatus Acestes /
|
GL III 323.4 | dat numero capita in naues , adhibete Penates ».
|
GL III 323.5 | illi ὁσημέραι , nos cotidie et quot annis .
|
GL III 323.6 | illi κατάγομαι καὶ καταλύω καὶ ὁρμίζομαι et ad locum et in
|
GL III 323.7 | loco ponunt . similiter nostri deuerto domi et domum .
|
GL III 323.8 | illi κόπτειν τὰ ῥήματα pro disserere . Terentius in
|
GL III 323.9 | heautontimorumeno :
|
GL III 323.10 | « uerum interea , dum sermones caedimus , /
|
GL III 323.11 | illae sunt relictae ».
|
GL III 323.12 | illi κοπιᾷς αὐτόν pro in lassitudinem ducis . huic similia sunt
|
GL III 323.13 | apud nos tam actiuam quam passiuam habentia significationem , ut superius
|
GL III 323.14 | ostendimus , propinquo , ruo , moror .
|
GL III 323.15 | illi κωλύει τὸν ἀδικούμενον καὶ κωλύει τοῦτον ἀδικεῖσθαι . et nos
|
GL III 323.16 | prohibet illum periclitantem et prohibet illum periclitari . Virgilius
|
GL III 323.17 | in II Aeneidos :
|
GL III 323.18 | « sensit medios illapsus in hostes »
|
GL III 323.19 | pro illapsum se esse . Sallustius in Iugurthino : « et Hercule ,
|
GL III 323.20 | Sulla , ante te cognitum multis orantibus , aliis ultro egomet
|
GL III 323.21 | opem tuli , nullius indigui ».
|
GL III 323.22 | λαχεῖν τῶν πατρῴων , διαλαχεῖν τὰ πατρῷα . nos sortior ad
|
GL III 323.23 | accusatiuum . Virgilius in XII :
|
GL III 323.24 | « sortitus fortunam oculis ».
|
GL III 323.25 | illi λέγουσιν ὡς τόδε ἐγένετο καὶ λέγουσιν ὡς τόδε γεγονέναι . nostri
|
GL III 323.26 | dicunt ut illa res facta sit et illam rem factam esse .
|
GL III 324.1 | λέγεται ὅδε πεποιηκέναι τόδε καὶ λέγεται τόνδε πεποιηκέναι τόδε .
|
GL III 324.2 | et nostri frequenter . Terentius in eunucho :
|
GL III 324.3 | « apparet seruum hunc esse domini † miseri et
|
GL III 324.4 | pauperis ».
|
GL III 324.5 | illi λεκτέον ἐστί pro oportet dicere . Πλάτων ἐν πολιτείας Γ ·
|
GL III 324.6 | « ὅτι ἔφαμεν , ἃ μὲν λεκτέον , ἤδη εἰρῆσθαι , ὡς δὲ λεκτέον ἐστίν ,
|
GL III 324.7 | ἐπισκεπτέον εἶναι ». hinc Romani gerundia uel supina inuenerunt :
|
GL III 324.8 | dicendi , dicendo , dicendum , dictum , dictu . proprie autem in dum
|
GL III 324.9 | terminatio Atticum significat aduerbium , quod omni generi et numero et
|
GL III 324.10 | personae et tempori potest adiungi , ut legendum est mihi , tibi , illi , nobis ,
|
GL III 324.11 | uobis , illis et legendum est , legendum fuit , legendum erit poetam ,
|
GL III 324.12 | orationem , carmen .
|
GL III 324.13 | Attici λογίζεται λ ᾽ μνᾶς ὑπὲρ ἡμῶν ἐκτετικῶς . nos confitetur
|
GL III 324.14 | osculatus uirginem et criminatus innoxium . Virgilius in II :
|
GL III 324.15 | « sensit medios illapsus in hostes »
|
GL III 324.16 | pro illapsum se esse . Statius in XII :
|
GL III 324.17 | « hortaris euntem »
|
GL III 324.18 | pro hortaris ire .
|
GL III 324.19 | Attici λοιδορεῖσθαι αὐτοῖς καὶ αὐτούς . Ὑπερείδης κατὰ
|
GL III 324.20 | Δημοσθένους · « ἀλλὰ τοὺς νεωτέρους ἐπὶ βοήθειαν καλεῖς , οὓς
|
GL III 324.21 | ὕβριζες καὶ ἐλοιδοροῦ ἀκρατοκώθωνας ἀποκαλῶν ». et Romani
|
GL III 325.1 | maledico te et tibi . Cicero pro Deiotaro : « Blesamius , inquit , eius
|
GL III 325.2 | enim nomine , optimi uiri nec tibi ignoti , maledicebat tibi ».
|
GL III 325.3 | λυμαίνεται τῷδε καὶ τόνδε . Ἡρόδοτος Α · « λυμαινομένη δὲ
|
GL III 325.4 | τῷ νεκρῷ ἐπέλεγε τοιάδε » καὶ ἐν τρίτῃ · « λυμαίνομαι αὐτόν ».
|
GL III 325.5 | Romani : laedo te et noceo tibi dicunt et te . Lucanus in III :
|
GL III 325.6 | « insiluit solo nociturus pondere puppim »;
|
GL III 325.7 | sed magis per ellipsin in praepositionis prolatum est , insiluit puppim
|
GL III 325.8 | pro in puppim .
|
GL III 325.9 | Isocrates Αἰγινητικῷ · « ἐκ ποίας δ ᾽ ἂν οἰκίας ἄλλον ἥδιον
|
GL III 325.10 | υἱὸν εἶδεν αὑτῷ μᾶλλον πολύ » pro πολὺ μᾶλλον · μάλιστα καὶ πολὺ
|
GL III 325.11 | μάλιστα . nostri multo magis et multo maxime , ut Virgilius in I :
|
GL III 325.12 | « Pygmalion scelere ante alios immanior omnes ».
|
GL III 325.13 | Attici μανθάνω τόδε καὶ τοῦδε . huic simile est illud
|
GL III 325.14 | Terentianum in eunucho :
|
GL III 326.1 | « reuiso , quidnam Chaerea hic rerum gerat »
|
GL III 326.2 | pro quas res , et Virgilius in XI :
|
GL III 326.3 | « iustitiane prius mirer belline laborum ».
|
GL III 326.4 | similiter insimulo auaritiae , accuso pecuniarum repetundarum uel furti
|
GL III 326.5 | uel adulterii et similia
|
GL III 326.6 | ( sciens autem quando participium est , accusatiuo adiungitur ; quando
|
GL III 326.7 | nomen , genetiuo , quomodo amans , diligens , patiens , neglegens et
|
GL III 326.8 | similia ).
|
GL III 326.9 | Attici μετ ᾽ ἐμοῦ ἐστι τὰ δίκαια . Cicero in III Verrinarum :
|
GL III 326.10 | « heres erat filia ; faciebant omnia cum puella , leges , aequitas ,
|
GL III 326.11 | uoluntas patris , edicta praetorum ».
|
GL III 326.12 | illi μέλλω γράφειν καὶ γράψαι . Λυσίας ἐν τῷ περὶ τοῦ
|
GL III 326.13 | Ἡγησάνδρου κλήρου · « ὡς ἔμελλεν ἐπί τε τοὺς βωμοὺς εἶναι καὶ
|
GL III 326.14 | νομιζόμενά γε ποιήσειν ». pro hac constructione Romani participio
|
GL III 326.15 | futuri utuntur cum omni tempore uerbi substantiui , ut lecturus sum ,
|
GL III 326.16 | μέλλω ἀναγινώσκειν ; lecturus eram et fui et fueram , ἤμελλον
|
GL III 326.17 | ἀναγινώσκειν , lecturus ero uel fuero , μέλλω ἀναγνώσεσθαι .
|
GL III 326.18 | illi μέλει μοι ταῦτα καὶ τούτων . nos curo has res .
|
GL III 326.19 | illi μέχρι ἕως . nos usque dum .
|
GL III 326.20 | Attici μέμφεται σοὶ καὶ σέ . similiter nostri queror tibi et te .
|
GL III 326.21 | Iuuenalis in I :
|
GL III 326.22 | « nec quereris patri nec terram cuspide quassas ».
|
GL III 326.23 | Virgilius in bucolico :
|
GL III 326.24 | « dum queror et diuos , quamquam nil testibus illis /
|
GL III 326.25 | profeci ».
|
GL III 327.1 | Ξενοφῶν παιδείας Ζ · « τοῖς δὲ θεοῖς οὐδὲν ἂν ἔχοιμεν
|
GL III 327.2 | μέμψασθαι ». Μένανδρος ·
|
GL III 327.3 | « μέμφομαί σοι τοῦθ ᾽, ὅτι /
|
GL III 327.4 | χρηστά με λέγοντα οὐκ εὖ ποιήσειν προσδοκᾷς ».
|
GL III 327.5 | Δημοσθένης Φιλιππικοῖς , Ὀλυνθιαῷ τρίτῳ : « καὶ οὐχὶ
|
GL III 327.6 | μέμφομαι τὸν ποιοῦντά τι τῶν δεόντων ὑπὲρ ὑμῶν ».
|
GL III 327.7 | Attici μεθ ᾽ ἡμέραν καὶ ἡμέραν ponunt per se et νύκτωρ καὶ
|
GL III 327.8 | ἡμέραν . Aristophanes :
|
GL III 327.9 | « οὔτε νύκτωρ παύεται /
|
GL III 327.10 | οὔθ ᾽ ἡμέραν ».
|
GL III 327.11 | nostri quoque frequenter huiuscemodi utuntur constructionibus : noctu et
|
GL III 327.12 | die ; interdiu et nocte . Virgilius in I :
|
GL III 327.13 | « noctem non amplius unam /
|
GL III 327.14 | falle dolo ».
|
GL III 327.15 | idem in eodem :
|
GL III 327.16 | « una cum gente tot annos /
|
GL III 327.17 | bella gero ».
|
GL III 327.18 | habere pro esse . Δημοσθένης κατ ᾽ Αἰσχίνου ὑπὲρ τῆς
|
GL III 327.19 | παραπρεσβείας ·« μηδενὶ ὑμῶν εὐσεβῶς ἔχειν ἀποψηφίσασθαι
|
GL III 327.20 | αὐτοῦ ». Terentius in Phormione :
|
GL III 327.21 | «† bene tibi se habent principia ».
|
GL III 327.22 | Attici μικρὸν ἢ μέγαν . nos plus minusue . et huic simile
|
GL III 327.23 | Terentius in Andria :
|
GL III 327.24 | « quo iure quaque iniuria ».
|
GL III 327.25 | illi μνησθῆναι τοῦδε καὶ τόδε . Ὅμηρος ·
|
GL III 327.26 | « μνήσεο πατρὸς σεῖο , θεοῖς ἐπιείκελ ᾽ Ἀχιλλεῦ ».
|
GL III 328.1 | Δημοσθένης Φιλιππικῷ · « καίπερ ὄντες οὐ δεινοὶ τοὺς
|
GL III 328.2 | ἀδικοῦντας μεμνῆσθαι ». similiter nostri . Virgilius in IIII :
|
GL III 328.3 | « nec meminisse pigebit Elissae ».
|
GL III 328.4 | idem in bucolico :
|
GL III 328.5 | « numeros memini , si uerba tenerem ».
|
GL III 328.6 | admoneo te illius et illum . Sallustius : « sed quoniam tanti uiri
|
GL III 328.7 | nos tempus admonuit ». Virgilius in X :
|
GL III 328.8 | « Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo /
|
GL III 328.9 | admonuit biiugos ».
|
GL III 328.10 | illi μονονουχί . similiter Terentius in Phormione :
|
GL III 328.11 | « is senem per epistolam
|
GL III 328.12 | pellexit modo non montes auri pollicens ».
|
GL III 328.13 | Attici multa per ellipsin proferunt uel pleonasmon . Φερεκράτης
|
GL III 328.14 | ἐν Χείρωσιν ·
|
GL III 328.15 | « νῦν δ ᾽ ἄρτι μοι τὸ γῆρας ἐντίθησι νοῦν ».
|
GL III 328.16 | nostri quoque nunc nuper . ξαίνει κατὰ τοῦ νώτου πολλάς , deest
|
GL III 328.17 | πληγάς , quomodo Terentius in eunucho :
|
GL III 328.18 | « plurima salute Parmenonem , /
|
GL III 328.19 | summum suum , impertit Gnatho »,
|
GL III 328.20 | deest enim amicum . idem in eodem :
|
GL III 328.21 | « egone illam , quae illum , quae me quae non !».
|
GL III 328.22 | Φερεκράτης κραπατάλλοις ·
|
GL III 328.23 | « ὥς τοι κακὸν ὄζει † ταναμηδυν ἀλλὰ γλυκύ ».
|
GL III 329.1 | Terentius in adelphis
|
GL III 329.2 | « olet unguenta de meo ».
|
GL III 329.3 | Iuuenalis in I :
|
GL III 329.4 | « olebit /
|
GL III 329.5 | lanternam ».
|
GL III 329.6 | οἶδά τινας ποιοῦντας ἢ ποιήσαντας τόδε καὶ οἶδά τινας ποιεῖν
|
GL III 329.7 | ἢ πεποιηκέναι τόδε . Ξενοφῶν ἀπομνημονευμάτων Δ · « οἶδας δέ
|
GL III 329.8 | τινας ἄλλα ποιεῖν ἢ ἃ οἴονται δεῖν »; Terentius in adelphis :
|
GL III 329.9 | « uideo sapere , intellegere , in loco /
|
GL III 329.10 | uereri , inter se amare ».
|
GL III 329.11 | Ξενοφῶν · « τοὺς μὲν Λακεδαιμονίους οὕτως αὖ οἱ πελασταὶ
|
GL III 329.12 | ὤκνουν ». hinc Romani piget accusatiuo et genetiuo coniungunt : piget me
|
GL III 329.13 | hostium . eiusdem constructionis sunt pudet , taedet , paenitet , miseret .
|
GL III 329.14 | inueniuntur tamen etiam accusatiuis solis coniuncta . Terentius in adelphis :
|
GL III 329.15 | « ei mihi ! /
|
GL III 329.16 | non te haec pudent ?».
|
GL III 329.17 | idem :
|
GL III 329.18 | « ut nihil pudet »
|
GL III 329.19 | ( οὐδένα κίνδυνον ἴδιον οὐδὲ ὀκνήσας οὐδὲ ὑπολογισάμενος ).
|
GL III 329.20 | Attici dicunt θαρρῶ αὐτοὺς et αὐτοῖς . similiter nostri . Statius in II
|
GL III 329.21 | Thebaidos :
|
GL III 329.22 | « terrigenas confisus auos ».
|
GL III 329.23 | Iuuenalis in III :
|
GL III 329.24 | « fidimus eloquio ? Ciceroni nemo ducentos /
|
GL III 329.25 | nunc dederit nummos , nisi fulserit anulus ingens ».
|
GL III 330.1 | Virgilius etiam datiuo coniunxit in XI :
|
GL III 330.2 | « dum Troïa temptat /
|
GL III 330.3 | castra fugae fidens et caelum territat armis ».
|
GL III 330.4 | idem in IX :
|
GL III 330.5 | « et fidere nocti ».
|
GL III 330.6 | Attici dicunt ὀλίγον πρότερον et ὀλίγῳ πρότερον . nos quoque ante
|
GL III 330.7 | paulum et paulo ante , quomodo et post paulum et paulo post .
|
GL III 330.8 | Πλάτων Μένωνι · « οὐκοῦν τούτων ἕκαστον ὀλίγον πρότερον
|
GL III 330.9 | μόριον ἀρετῆς ἔφαμεν εἶναι ». Ἰσοκράτης πανηγυρικῷ · « ἐπὶ δὲ
|
GL III 330.10 | τῶν μεγίστων τὸν αὐτὸν τρόπον , ὅνπερ ὀλίγῳ πρότερον ,
|
GL III 330.11 | πειράσομαι καὶ περὶ τούτων διελθεῖν ». Cicero in I inuectiuarum :
|
GL III 330.12 | « et uoces paulo ante exaudire potuisti ». similiter Attici ὀλίγῳ
|
GL III 330.13 | ὕστερον καὶ ὀλίγον ὕστερον , quomodo et nos . Πλάτων ἐν Εὐθυδήμῳ ·
|
GL III 330.14 | « ὀλίγῳ ὕστερον εἰσέρχεσθον τούτω ». Horatius :
|
GL III 330.15 | « illam : pos paulum , sed multo ».
|
GL III 330.16 | Attici ὀλίγας ἡμέρας pro ἐν ὀλίγαις ἡμέραις . similiter nos .
|
GL III 330.17 | Aristophanes γήρᾳ ·
|
GL III 330.18 | « σὺ δ ᾽ οὐκ ἐγήμω ; :: νὴ Δί ᾽ ὀλίγας ἡμέρας ».
|
GL III 330.19 | Virgilius in I :
|
GL III 330.20 | « una cum gente tot annos /
|
GL III 330.21 | bella gero ».
|
GL III 330.22 | idem in eodem :
|
GL III 330.23 | « tu faciem illius noctem non amplius unam /
|
GL III 330.24 | falle dolo ».
|
GL III 331.1 | idem in III Aeneidos :
|
GL III 331.2 | « tres adeo incertos caeca caligine soles /
|
GL III 331.3 | erramus pelago , totidem sine sidere noctes ».
|
GL III 331.4 | ὀλίγου εἰς χιλίους ἀντὶ τοῦ παρ ᾽ ὀλίγον χιλίους . nos paulo
|
GL III 331.5 | minus mille . Θουκυδίδης Δ · « ἱππῆς δὲ οἱ πάντες ἠκολούθουν
|
GL III 331.6 | Μακεδόνων σὺν Χαλκιδεῦσιν ὀλίγου εἰς χιλίους ».
|
GL III 331.7 | ὀλίγου δεῖ καὶ ὀλίγου δεῖν ἀντὶ τοῦ σχεδόν . ὀλίγου
|
GL III 331.8 | ἐπελαθόμην ὃ ἐβουλόμην εἰπεῖν ἀντὶ τοῦ ὀλίγου δεῖ . Terentius in Andria :
|
GL III 331.9 | « Sosia , /
|
GL III 331.10 | adesdum , paucis te uolo ».
|
GL III 331.11 | Attici Ὀλύμπια καὶ Ὀλυμπίοις ἐνίκα . Iuuenalis in II :
|
GL III 331.12 | « fidibus promittere »,
|
GL III 331.13 | et Terentius in eunucho :
|
GL III 331.14 | « fidibus scire »
|
GL III 331.15 | ( Horatius de arte poetica :
|
GL III 331.16 | « qui Pythia cantat /
|
GL III 331.17 | tibicen »).
|
GL III 331.18 | Attici ὄμνυμι θεούς . Virgilius in VI :
|
GL III 331.19 | « di cuius iurare timent et fallere numen ».
|
GL III 331.20 | idem in eodem :
|
GL III 331.21 | « maria aspera iuro ».
|
GL III 331.22 | nec mirum , cum etiam passiuum habeat . unde Lucanus in V :
|
GL III 331.23 | « et laetae iurantur aues bubone sinistro ».
|
GL III 331.24 | Ὅμηρος ·
|
GL III 331.25 | « ἄγρει μάν , νῦν μοι ὄμοσον Στυγὸς ἄατον ὕδωρ , /
|
GL III 332.1 | ἦ μὲν ἐμοὶ δώσειν Χαρίτων μίαν ὁπλοτεράων ».
|
GL III 332.2 | Menander :
|
GL III 332.3 | « Γλυκέρα , τί κλάεις ; ὀμνύω σοι τὸν Δία /
|
GL III 332.4 | τὸν Ὀλύμπιον καὶ τὴν Ἀθηνᾶν , φιλτάτη , /
|
GL III 332.5 | ὀμωμοκὼς καὶ πρότερον ἤδη πολλάκις ».
|
GL III 332.6 | idem in misogyno :
|
GL III 332.7 | « ὄμνυμί σοι τὸν Ἣλιον , /
|
GL III 332.8 | ἦ μὴν ἀποίσειν σοι γραφὴν κακώσεως »
|
GL III 332.9 | ( Terentius in Phormione :
|
GL III 332.10 | « en umquam iniuriarum audisti mihi scriptam
|
GL III 332.11 | ».
|
GL III 332.12 | et Lucanus in VI :
|
GL III 332.13 | « effera damnarat nimiae pietatis Erichtho »).
|
GL III 332.14 | Attici ὅμοια τοῖς et ὅμοια τῶν . Θουκυδίδης Ζ · « τὸ δὲ γένος τὸ τῶν
|
GL III 332.15 | Θρᾳκῶν ὅμοια τοῖς μάλιστα τοῦ βαρβαρικοῦ , ἐν ᾧ ἂν θαρσήσῃ ,
|
GL III 332.16 | φονικώτατόν ἐστιν ». Virgilius in bucolico :
|
GL III 332.17 | « urbem , quam dicunt Romam , Meliboee , putaui /
|
GL III 332.18 | stultus ego huic nostrae similem ».
|
GL III 332.19 | Terentius in eunucho :
|
GL III 332.20 | « quid tibi ego multa dicam ? domini † similis es ».
|
GL III 332.21 | Attici ὅμοιός ἐστι λόγος καὶ πρότερον ἀντὶ τοῦ οἷος καὶ πρότερον .
|
GL III 333.1 | Πλάτων Κρίτωνι · « ἀλλ ᾽, ὦ θαυμάσιε , οὗτός τε ὁ λόγος , ὃν
|
GL III 333.2 | διεληλύθαμεν , ἔμοιγε δοκεῖ ἔτι ὅμοιος εἶναι καὶ πρότερον » ἀντὶ
|
GL III 333.3 | τοῦ οἷος πρότερον . simile est illud Virgilianum :
|
GL III 333.4 | « o socii , neque enim ignari sumus ante malorum »,
|
GL III 333.5 | id est illorum , quae pertulimus mala . et nota , quod ex huiuscemodi
|
GL III 333.6 | structura Graeca frequenter Latini ac et atque in significatione
|
GL III 333.7 | similitudinis accipiunt , ut similis est haec oratio atque ante . Virgilius in
|
GL III 333.8 | III Aeneidos :
|
GL III 333.9 | « haud secus ac iussi faciunt ».
|
GL III 333.10 | Terentius in Andria :
|
GL III 333.11 | « ita tunc discedo ab illo , ut qui se filiam /
|
GL III 333.12 | neget daturum »,
|
GL III 333.13 | id est ut ab huiuscemodi homine , qualis est , qui filiam negat . facio
|
GL III 333.14 | atque ante feci pro sicut feci .
|
GL III 333.15 | Attici ὃν τρόπον καὶ ᾧ τρόπῳ καὶ ἐξ οὗ τρόπου , καὶ καθ ᾽ ὃν
|
GL III 333.16 | τρόπον . nos quem ad modum et quo modo .
|
GL III 333.17 | ὄνασθαι τοῦδε καὶ τόδε καὶ ἀπὸ τοῦδε . Πλάτων Χαρμίδῃ ·
|
GL III 333.18 | « ὑπὲρ δὲ σοῦ , ἦν δ ᾽ ἐγώ , ὦ Χαρμίδη , πάνυ ἀγανακτῶ , εἰ σύ ,
|
GL III 333.19 | τοιοῦτος ὢν τὴν ἰδέαν καὶ πρὸς τούτῳ τὴν ψυχὴν
|
GL III 333.20 | σωφρονέστατος , μηδὲν ὀνήσει ἀπὸ ταύτης τῆς σωφροσύνης ». Virgilius
|
GL III 333.21 | in VII :
|
GL III 333.22 | « fruiturque deorum /
|
GL III 333.23 | colloquio ».
|
GL III 333.24 | Iuuenalis in I :
|
GL III 333.25 | « exul ab octaua Marius bibit et fruitur dis /
|
GL III 333.26 | iratis , at tu , uictrix prouincia , ploras ?».
|
GL III 333.27 | similiter potior illius rei et illa re et illam rem . Cicero
|
GL III 333.28 | inuectiuarum II : « rerum potiri uolunt ». Terentius in adelphis :
|
GL III 334.1 | « ille alter sine labore patria potitur commoda ».
|
GL III 334.2 | idem in eodem :
|
GL III 334.3 | « miseriam omnem ego capio , hic potitur gaudia ».
|
GL III 334.4 | Sallustius in Iugurthino : « priusquam legatos conueniret ,
|
GL III 334.5 | Adherbalis potiretur ». Virgilius in I :
|
GL III 334.6 | « egressi optata potiuntur Troes harena ».
|
GL III 334.7 | illi ὁσημέραι καὶ ὅσαι ἡμέραι . Ὑπερείδης Δηλιακῷ ·
|
GL III 334.8 | « ἐνταυθοῖ θύεται τῷ Ἀπόλλωνι ὁσημέραι καὶ μερὶς αὐτῷ καὶ δεῖπνον
|
GL III 334.9 | παρατίθεται ». hinc Romani cotidie uel quotidie pro quot dies ,
|
GL III 334.10 | et quotannis pro quotquot eunt anni .
|
GL III 334.11 | Attici ὅσῳ χρόνῳ . Μένανδρος μισογύνῃ ·
|
GL III 334.12 | «† χαῖρ ᾽, ὦ Γλυκέρα :: καὶ σύ :: πολλοστῷ χρόνῳ /
|
GL III 334.13 | ὁρῶ σε ».
|
GL III 334.14 | nos longo tempore .
|
GL III 334.15 | ὀσφρᾶται τοῦδε καὶ τόδε . Εὔπολις αἰξίν ·
|
GL III 334.16 | « προσένεγκέ μοι ἐγγὺς τὸ στόμα , ὀσφρέσθαι τὸ σόν ».
|
GL III 334.17 | nos quoque olfacio illam rem . Terentius in adelphis :
|
GL III 334.18 | « sinerem illum ? ac non sex totis mensibus /
|
GL III 334.19 | prius olfecissem , quam ille quicquam coeperit ?».
|
GL III 334.20 | odoror quoque accusatiuo coniungitur . Lucanus in VII :
|
GL III 335.1 | « motumque cadauere caelum /
|
GL III 335.2 | odorati Pholoën liquere leones ».
|
GL III 335.3 | Attici ὅταν ἔλθῃ de futuro dicunt . Isaeus etiam de praeterito : « ὅταν
|
GL III 335.4 | ἔλθῃ , εἰώθει παρ ᾽ ἐμοὶ κατάγεσθαι », et iterum : « ὅταν ἔλθω , παρ ᾽
|
GL III 335.5 | ἐκείνῳ κατηγόμην ». antiquiores tamen ὅτε ἔλθοι de praeterito dicunt .
|
GL III 335.6 | Λυσίας ἐν τῷ περὶ τοῆ Διογένους κλήρου · « Διογένει δὲ οἰκειότατα
|
GL III 335.7 | πάντων ἀνθρώπων ἐχρώμεθα , καὶ ἕως γε ὑγίαινεν , ἐξ ἀγροῦ
|
GL III 335.8 | ὁπότε ἔλθοι , παρ ᾽ ἡμῖν διῃτᾶτο ». in huiscemodi sensu Romani
|
GL III 335.9 | solent non solum praeteritis imperfectis , sed etiam perfectis uti pro
|
GL III 335.10 | praesentibus uel futuris tam subiunctiuis quam indicatiuis . Virgilius in I
|
GL III 335.11 | Aeneidos :
|
GL III 335.12 | « certe hinc Romanos olim uoluentibus annis , /
|
GL III 335.13 | hinc fore ductores reuocato a sanguine Teucri , /
|
GL III 335.14 | qui mare , qui terras omni dicione tenerent , /
|
GL III 335.15 | pollicitus »,
|
GL III 335.16 | tenerent κατέχοιεν . idem in eodem :
|
GL III 335.17 | « cum uenit , aulaeis iam se regina superbis /
|
GL III 335.18 | aurea composuit sponda ».
|
GL III 335.19 | Cicero in Verrinarum I : « non enim illud peto , quod soleo ,
|
GL III 335.20 | cum uehementius contendi , impetrare , reus ut absoluatur ».
|
GL III 335.21 | et Terentius in eunucho :
|
GL III 335.22 | « quae uera audiui , taceo et contineo optime »,
|
GL III 336.1 | audiui pro audiam uel audiuero . idem in Andria :
|
GL III 336.2 | « sed siquid tibi narrare occepi , continuo dari /
|
GL III 336.3 | tibi uerba censes »,
|
GL III 336.4 | occepi pro occipiam uel occepero .
|
GL III 336.5 | Attici ὅτι κάλλιστος pro ὡς κάλλιστος . Πλάτων Ἀλκιβιάδῃ ·
|
GL III 336.6 | « προστέτακται ἐπιμελεῖσθαι τοῦ γενομένου , καὶ ὅπως καὶ ὅ τι
|
GL III 336.7 | κάλλιστος ἔσται μηχανᾶσθαι , ἀναπλάττοντας τὰ μέλη τοῦ παιδὸς
|
GL III 336.8 | καὶ κατορθοῦντας ». similiter nostri . Terentius in eunucho :
|
GL III 336.9 | « munus nostrum ornato uerbis , quod poteris ; et istum
|
GL III 336.10 | aemulum , /
|
GL III 336.11 | quod poteris , ab ea pellito »;
|
GL III 336.12 | quod poteris pro ut poteris , quantum poteris .
|
GL III 336.13 | ὁτιὴ λέγεις με pro εἰς ἐμέ . Aristomenes βοηθοῖς ·
|
GL III 336.14 | « μισῶ σε , ὁτιὴ λέγεις με τὰ αἰσχρά ».
|
GL III 336.15 | huic simile est illud Terentianum in Andria :
|
GL III 336.16 | « quid me fiat ?»
|
GL III 336.17 | pro in me .
|
GL III 336.18 | Attici ὅ τι μάλιστα . Πλάτων Χαρμίδῃ · « εἰ δ ᾽ οὖν , ὦ φίλε , ὅ τι
|
GL III 336.19 | μάλιστα μηδὲν ἐλάττους αἱ ἡσύχιοι τῶν σφοδρῶν τε καὶ
|
GL III 336.20 | ταχειῶν πράξεων τυγχάνουσι καλλίους οὖσαι ». nostri cum maxime
|
GL III 336.21 | pro ὅ τι μάλιστα frequenter ponunt . Πλάτων in eodem : « οὐδὲ ταύτῃ
|
GL III 336.22 | σωφροσύνης ἂν εἴη μᾶλλόν τι τὸ ἡσυχῇ πράττειν ἢ τὸ σφόδρα
|
GL III 337.1 | τε καὶ ταχέως , οὔτε ἐν βαδισμῷ οὔτε ἐν λέξει οὔτε ἄλλοθι
|
GL III 337.2 | οὐδαμοῦ ». similiter Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 337.3 | « quam Iuno fertur terris magis omnibus unam /
|
GL III 337.4 | posthabita coluisse Samo ».
|
GL III 337.5 | Attici τὸ οὖν παραπληρωματικόν accipiunt . Πλάτων Τιμαίῳ · « ὁ δὴ
|
GL III 337.6 | γέρων , σφόδρα γὰρ οὖν μέμνημαι ». nostri quoque frequenter ergo
|
GL III 337.7 | repletiui loco accipiunt . Terentius in Andria :
|
GL III 337.8 | «† mihine ? :: tibi ergo ».
|
GL III 337.9 | οὐδὲ τόδε ἐποίησεν atque οὐδὲ τόδε οὐκ ἐποίησεν pro eodem ponunt
|
GL III 337.10 | Attici ex superuacuo duplicantes abnegationem . Terentius in
|
GL III 337.11 | Phormione :
|
GL III 337.12 | « non , non sic futurum est ».
|
GL III 337.13 | Lucanus in I :
|
GL III 337.14 | « aut hic errat , ait , nulla sine lege per aeuum /
|
GL III 337.15 | mundus ».
|
GL III 337.16 | Terentius in eunucho :
|
GL III 337.17 | « nihil minus »
|
GL III 337.18 | pro minime .
|
GL III 337.19 | οὕτως καὶ τὸν αὐτὸν τρόπον . Πλάτων Εὐθυδήμῳ · « καὶ οἵ
|
GL III 337.20 | γε στρατηγοί , ἔφη , τὸν αὐτὸν τρόπον ». Δημοσθένης ἐν τῷ
|
GL III 337.21 | πρώτῳ Φιλιππικῷ · « μὴ τὸν αὐτὸν τρόπον , ὥσπερ οἱ
|
GL III 337.22 | δανειζόμενοι » ἀντὶ τοῦ ὅνπερ . Terentius in Andria :
|
GL III 337.23 | « quid uos ? quo pacto hic ? † satin recte ? :: nosne ? sic /
|
GL III 338.1 | ut quimus , aiunt , quando ut uolumus non licet ».
|
GL III 338.2 | idem in eunucho :
|
GL III 338.3 | « nunc ego eam , mi Phaedria , /
|
GL III 338.4 | multae sunt causae , quamobrem cupiam abducere ».
|
GL III 338.5 | frequentissimae tamen sunt huiuscemodi figurae , quibus aduerbia
|
GL III 338.6 | nominibus uel participiis uel pronominibus redduntur , et maxime localia .
|
GL III 338.7 | Virgilius :
|
GL III 338.8 | « arma uirumque cano * genus unde Latinum »
|
GL III 338.9 | pro ex quo .
|
GL III 338.10 | Attici οὐχ οὕτως ἦσαν ἀνόητοι ὥστε τόδε τι ποιῆσαι καὶ ὥστε τόδε
|
GL III 338.11 | τι ἐποίησαν . Λυσίας ἐν τῷ κατὰ Ἀγοράτου ἐνδείξεως : « οὐ γὰρ
|
GL III 338.12 | δήπου οὕτως ἐκεῖνοι ἀνόητοι ἦσαν καὶ ἄφιλοι , ὥστε περὶ
|
GL III 338.13 | τηλικούτων πραγμάτων πράττοντες Ἀγόρατον ὡς πιστὸν καὶ
|
GL III 338.14 | εὔνουν , δοῦλον καὶ ἐκ δούλων ὄντα , παρεκάλεσαν », ut
|
GL III 338.15 | rogauerint . talis iunctura frequens est apud nos , quotiens ut pro causali
|
GL III 338.16 | coniunctione positum praeterito subiunctiui copulatur uel etiam praesenti
|
GL III 338.17 | uel futuro , quando loco ὅτι , id est quod , ponitur . Cicero in VII
|
GL III 338.18 | Verrinarum : « primum ut in iudiciis , qui decem laudatores dare
|
GL III 338.19 | non potest , honestius est ei nullum dare quam illum quasi
|
GL III 338.20 | legitimum numerum consuetudinis non explere ».
|
GL III 338.21 | Attici οὐχ ἥκιστα . Romani non minus , non parum , nihilominus .
|
GL III 338.22 | illi οὐκ ἀδυνατώτατος , ἀλλὰ δυνατώτατος . Cicero Verrinarum I : « ad
|
GL III 338.23 | hominem non inertissimum ». Attici οὐχ ἧττον pro similiter et pro
|
GL III 338.24 | magis . nostri quoque non minus , non secus . Virgilius in III :
|
GL III 338.25 | « non secus ac iussi faciunt ».
|
GL III 339.1 | idem in IIII :
|
GL III 339.2 | « non segnior »
|
GL III 339.3 | pro similis . Θουκυδίδης in principio : « καὶ οὐχ ἧττον λῃσταὶ ἦσαν
|
GL III 339.4 | οἱ νησιῶται » ἀντὶ τοῦ καὶ μᾶλλον ἐλῄστευον . Terentius in
|
GL III 339.5 | eunucho :
|
GL III 339.6 | « hoc nemo fuit /
|
GL III 339.7 | minus ineptus »,
|
GL III 339.8 | pro magis prudens . illi οὐδαμοῦ τοπικόν . nos nusquam . Attici
|
GL III 339.9 | οὐχ ὅπως τόδε οὐκ ἐγένετο , ἀλλ ᾽ οὐδὲ τόδε et rursus οὐχ ὅπως τόδε οὐκ
|
GL III 339.10 | ἐγένετο , ἀλλὰ τόδε καὶ τόδε . Ἰσοκράτης Πλαταϊκῷ · « πολὺ δὲ μάλιστα
|
GL III 339.11 | ἀγανακτοῦμεν , ὅτι οὕτως δέομεν τῶν ἴσων ἀξιοῦσθαι τοῖς
|
GL III 339.12 | ἄλλοις Ἓλλησιν , ὥστε εἰρήνης καὶ συνθήκης γεγενημένων
|
GL III 339.13 | οὐχ ὅπως τῆς κοινῆς ἐλευθερίας οὐ μετέχομεν , ἀλλ ᾽ οὐδὲ
|
GL III 339.14 | δουλείας μετρίας τυχεῖν ἠξιώθημεν ». ἐν δὲ τοῖς ἑξῆς · « καὶ
|
GL III 339.15 | Λακεδαιμονίων μὲν εἰς αὐτοὺς στρατευσάντων , δι ᾽ ὑμᾶς δὲ σωθέντες ,
|
GL III 340.1 | οὐχ ὅπως τούτων χάριν ἀπέδοσαν , ἀλλ ᾽ ἐπειδὴ διελύεσθε τὸν
|
GL III 340.2 | πόλεμον , ἀπολείποντες ὑμᾶς εἰς τὴν Λακεδαιμονίων
|
GL III 340.3 | συμμαχίαν εἰσῆλθον ». Λυσίας ἐν τῷ πρὸς Κλεόστρατον · « οὐδὲ εἴ τις
|
GL III 340.4 | εἰσποίητος πάθοι , οὐκ ἀποστερεῖ τὴν μητέρα αὐτοῦ τῶν
|
GL III 340.5 | χρημάτων ». abundat altera abnegatio . similiter οὐ βούλομαι δὲ δυσχερὲς οὐδὲν
|
GL III 340.6 | εἰπεῖν . [ Πλάτων ἐν προτέρῳ Ἱππαρχικῷ · « οὐδεὶς ὅστις οὐ »].
|
GL III 340.7 | Πλάτων Ἱππίᾳ · « ὅτι , φήσομεν , καταγελῷ ἂν ἡμῶν οὐδεὶς ὅστις
|
GL III 340.8 | οὔ , ἢν φαῖμεν μὴ ἡδὺ εἶναι φαγεῖν ». Terentius in eunucho :
|
GL III 340.9 | « nemo quisquam ».
|
GL III 340.10 | οὐδέποτεtam in praeterito quam in futuro ponunt , quomodo et nos
|
GL III 340.11 | numquam . Aristophanes ἐκκλησιαζούσαις ·
|
GL III 340.12 | « τί δή ποτε ἐπὶ στοίχου ᾽ στὶν οὕτως ; οὔ τι μὴ /
|
GL III 340.13 | Ἱέρωνι τῷ κήρυκι πομπὴν πέμπετε ;».
|
GL III 340.14 | nostri quoque frequenter duplici abnegatione utuntur pro simplici : ut
|
GL III 340.15 | nihilominus pro non et recuso ne faciam pro recuso facere
|
GL III 340.16 | [ Attici
|
GL III 340.17 | οὐχ ὅπως τόδε οὐκ ἐγένετο , ἀλλ ᾽ οὐδὲ τόδε et rursus οὐχ ὅπως τόδε οὐκ
|
GL III 340.18 | ἐγένετο , ἀλλὰ τόδε καὶ τόδε . Ἰσοκράτης Πλαταϊκῷ · « πολὺ δὲ μάλιστα
|
GL III 341.1 | ἀγανακτοῦμεν , ὅτι οὕτως δέομεν τῶν ἴσων ἀξιοῦσθαι τοῖς
|
GL III 341.2 | ἄλλοις Ἓλλησιν , ὥστε εἰρήνης καὶ συνθήκης γεγενημένων
|
GL III 341.3 | οὐχ ὅπως τῆς κοινῆς ἐλευθερίας οὐ μετέχομεν , ἀλλ ᾽ οὐδὲ
|
GL III 341.4 | δουλείας μετρίας τυχεῖν ἠξιώθημεν ». ἐν δὲ τοῖς ἑξῆς · « καὶ
|
GL III 341.5 | Λακεδαιμονίων μὲν εἰς αὐτοὺς στρατευσάντων , δι ᾽ ὑμᾶς δὲ
|
GL III 341.6 | σωθέντες , οὐχ ὅπως τούτων χάριν ἀπέδοσαν , ἀλλ ᾽ ἐπειδὴ διελύεσθε
|
GL III 341.7 | τὸν πόλεμον , ἀπολείποντες ὑμᾶς εἰς τὴν Λακεδαιμονίων
|
GL III 341.8 | συμμαχίαν εἰσῆλθον »].
|
GL III 341.9 | haec autem figura solet fieri uel abundante abnegatione
|
GL III 341.10 | uel deficiente et a communi subaudienda . Virgilius in III Aeneidos :
|
GL III 341.11 | « non me tibi Troia /
|
GL III 341.12 | externum tulit aut cruor hic de stipite manat »
|
GL III 341.13 | pro neque cruor . idem in VIIII :
|
GL III 341.14 | « non hic Atridae nec fandi fictor Vlixes ».
|
GL III 341.15 | bene dixisset etiam pro nec ponens uel et aut nec non etiam et .
|
GL III 341.16 | Lucanus in IIII :
|
GL III 341.17 | « quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum /
|
GL III 341.18 | saxa quatit pulsu , rigidos uexantia frenos /
|
GL III 341.19 | ora tenens spargitque iubas et subrigit artus /
|
GL III 341.20 | incertoque pedum pugnat non stare tumultu »;
|
GL III 341.21 | hic enim e contrario que atque et pro nec posuit , et ad omnia non
|
GL III 341.22 | in principio positum a communi accipitur . idem in eodem :
|
GL III 341.23 | « fluuios non ille cruoris /
|
GL III 341.24 | membrorumque uidet lapsus »,
|
GL III 341.25 | pro neque membrorum uidet lapsus .
|
GL III 341.26 | Δημοσθένης κατ ᾽ Αἰσχίνου παραπρεσβείας · « μηδὲν
|
GL III 341.27 | λελοιπότα μοχθηρίας ». Sallustius in Catilinario : « postquam
|
GL III 341.28 | uictoriam adepti sunt , nihil reliqui uictis fecere ».
|
GL III 342.1 | illi ὀφείλει μοι τόκον ὁ δεῖνα καὶ ὀφείλει τόδε ποιῆσαι . et nos
|
GL III 342.2 | debet mihi ille usuram et debet illam rem facere . nam infinitis
|
GL III 342.3 | uerborum tam illi quam nos frequenter utimur loco nominum : et illi quidem
|
GL III 342.4 | pro omni casu , nos autem pro nominatiuo uel accusatiuo , ut Persius :
|
GL III 342.5 | « sed † bonum est digito monstrari et dicier hic est ».
|
GL III 342.6 | idem :
|
GL III 342.7 | « euge tuum et belle ».
|
GL III 342.8 | Lucanus in IIII :
|
GL III 342.9 | « uicturosque dei celant , ut uiuere durent , /
|
GL III 342.10 | felix esse mori ».
|
GL III 342.11 | loco enim genetiui uel datiui uel ablatiui et accusatiui cum praepositione
|
GL III 342.12 | gerundiis uel supinis utimur , de quibus de uerbo tractantes sufficienter
|
GL III 342.13 | docuimus .
|
GL III 342.14 | Attici παραβάλλομαι τούτῳ καὶ πρὸς τοῦτον . Demosthenes pro
|
GL III 342.15 | Ctesiphonte : « πρὸς ἐκείνους ἐξετάζειν καὶ παραβάλλειν ἐμέ ».
|
GL III 342.16 | Romani quoque comparo tibi illum et tecum . Cicero pro Deiotaro :
|
GL III 342.17 | « etsi inique Castorem cum Domitio comparo ».
|
GL III 342.18 | πανταχῇ tam in loco quam per omnes partes significat .
|
GL III 342.19 | Demosthenes Philippicorum quarto : « καὶ κύκλῳ καὶ πανταχῇ
|
GL III 342.20 | μέλλοντας ἡμᾶς καὶ καθημένους περιστοιχίζεται ». πανταχοῖ ad
|
GL III 342.21 | locum Demosthenes : « πρὸς Ἀρτάβαζον καὶ πανταχοῖ μᾶλλον
|
GL III 342.22 | οἴχεται ». idem in Philippicis : « τῆς ἐκείνων προαιρέσεως οἱ
|
GL III 343.1 | τυραννίδων καὶ δυναστειῶν ἐπιχειροῦντες κεκρατήκασιν
|
GL III 343.2 | πανταχοῦ », quod est in loco . nos omnifariam quidem pro per omnes
|
GL III 343.3 | partes ponimus , ubique autem in loco et undique de loco et quo
|
GL III 343.4 | ad locum .
|
GL III 343.5 | πάντα τὸν χρόνον καὶ παντὶ τῷ χρόνῳ καὶ ἐν παντὶ τῷ χρόνῳ
|
GL III 343.6 | πράττει . similiter nos . Virgilius in VIIII :
|
GL III 343.7 | « omne aeuum ferro teritur ».
|
GL III 343.8 | illi παύω τόνδε λυπούμενον καὶ λυπεῖσθαι καὶ μὴ ποιεῖν τόδε ,
|
GL III 343.9 | et nostri compesco illum insanientem et insanire et ne insaniat .
|
GL III 343.10 | παρά apud illos et genetiuo et datiuo et accusatiuo coniungitur , et
|
GL III 343.11 | apud nos praeter accusatiuo coniungitur et ablatiuo tamen , quando pro
|
GL III 343.12 | sine accipitur ( ut Sallustius in Catilinario : « praeter rerum
|
GL III 343.13 | capitalium condemnatis » pro sine condemnatis ), et tenus tam
|
GL III 343.14 | ablatiuo quam genetiuo , ut pube tenus . Virgilius in III :
|
GL III 343.15 | « pube tenus , postrema immani corpore pistrix ».
|
GL III 343.16 | idem in III georgicon :
|
GL III 343.17 | « et crurum tenus a mento palearia pendent »
|
GL III 343.18 | secundum Graecos dixit .
|
GL III 343.19 | Attici παρεσκευάζοντο ὡς ποιήσοντες τόδε καὶ ποιῆσαι τόδε .
|
GL III 343.20 | similiter nostri . Sallustius in Catilinario : « neque tamen Antonius
|
GL III 343.21 | procul aberat , utpote qui magno exercitu locis aequioribus
|
GL III 343.22 | expeditus in fuga sequeretur ». hinc uidetur etiam illud :
|
GL III 343.23 | « dignus patriis qui laetior esset /
|
GL III 343.24 | imperiis et cui pater haud Mezentius esset ».
|
GL III 343.25 | Attici παραχωρῶ σοι τοῦδε καὶ τόδε . Latinorum quoque auctores
|
GL III 343.26 | concedo tibi illius rei et illam rem . Lucanus in I :
|
GL III 343.27 | « tibi numine ab omni /
|
GL III 344.1 | cedetur iurisque tui natura relinquet , /
|
GL III 344.2 | quis deus esse uelis ».
|
GL III 344.3 | Attici παραιτεῖσθαι συγγνώμην . Ξενοφῶν II ἀπομνημονευμάτων ·
|
GL III 344.4 | « σὺ μὲν οὖν , ὦ παῖ , ἂν σωφρονήσῃς , τοὺς μὲν θεοὺς παραιτήσῃ
|
GL III 344.5 | συγγνώμονάς σοι εἶναι , εἴ τι παρημέληκας τῆς μητρός ».
|
GL III 344.6 | Liuius LVI ab urbe condita : « Q ( uintum ) Pompeium morbum excusasse
|
GL III 344.7 | ferunt , ne , cum interesset deditioni , animos Numantinorum
|
GL III 344.8 | irritaret ».
|
GL III 344.9 | Attici παρά σε pro παρά σοι , quomodo et nos apud te .
|
GL III 344.10 | Aristophanes ποιήσει ·
|
GL III 344.11 | « γυναῖκα δὴ ζητοῦντες ἐνθάδε ἥκομεν /
|
GL III 344.12 | ἥν φασιν εἶναι παρά σε ».
|
GL III 344.13 | illi παντὸς μᾶλλον . Πλάτων πολιτικῷ · « σκοπῶμεν δὴ
|
GL III 344.14 | προσσχόντες τὸν νοῦν εὖ μάλα , πότερον παντὸς μᾶλλον αὐτῶν ἔχει
|
GL III 344.15 | διαφοράν ». Virgilius in I :
|
GL III 344.16 | « quam Iuno fertur terris magis omnibus unam /
|
GL III 344.17 | posthabita coluisse Samo ».
|
GL III 344.18 | περί apud illos et praeponitur et postponitur et diuersas habet
|
GL III 345.1 | significationes , quomodo et apud nos de et prae et pro et pleraeque
|
GL III 345.2 | praepositiones . Herodotus historiarum I : « παιδὸς μὲν περὶ τοῦ
|
GL III 345.3 | ἐμοῦ μὴ μνησθήσεσθαι ». Virgilius in IIII :
|
GL III 345.4 | « te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni /
|
GL III 345.5 | odere ».
|
GL III 345.6 | et qua de re pro de qua re . Terentius in Andria :
|
GL III 345.7 | « i prae , sequar »,
|
GL III 345.8 | pro praei .
|
GL III 345.9 | Attici περιορᾶν αὐτὰς καὶ αὐτῶν . nostri despicio , contemno ,
|
GL III 345.10 | sperno illum ad accusatiuum solum .
|
GL III 345.11 | illi πεπίστευμαί σοι καὶ ὑπό σου . Μένανδρος ἐπικλήρῳ ·
|
GL III 345.12 | « οὔπω σοι πεπίστευμαι ;»
|
GL III 345.13 | nos quoque credor tibi et credor a te .
|
GL III 345.14 | Attici πειρᾶσαι ταύτην καὶ ταύτης . Θουκυδίδης in IIII :
|
GL III 345.15 | « βουλόμενος τῷ μὲν λόγῳ , καὶ ἅμα , εἰ δύναται , ἔργῳ τῆς Νισαίας
|
GL III 345.16 | πειρᾶσαι ». Aristophanes ἱππεῦσιν ·
|
GL III 345.17 | « πολλῶν γὰρ δὴ πειρασάντων αὐτὴν ὀλίγοις
|
GL III 345.18 | χαρίσασθαι ».
|
GL III 345.19 | Latini ad accusatiuum solum . Virgilius in II :
|
GL III 345.20 | « aut terebrare cauas uteri et temptare latebras ».
|
GL III 345.21 | expertus tamen et illam rem et illius rei ( Virgilius in X :
|
GL III 345.22 | « sescentos illi dederat Populonia mater
|
GL III 346.1 | expertos belli iuuenes , ast Ilua trecentos »);
|
GL III 346.2 | sed magis nomen est .
|
GL III 346.3 | Attici περὶ τόσους καὶ περὶ τόσοις . Theopompus
|
GL III 346.4 | Philippicon VIIII : « τὸ μὲν μῆκος περὶ τεσσαράκοντα σταδίους ».
|
GL III 346.5 | Lycurgus ἐν τῷ περὶ τῆς ἱερείας · « ὡς περὶ εἴκοσιν ἀνθρώποις ». hinc
|
GL III 346.6 | nostri uiginti passus et uiginti passibus aberat .
|
GL III 346.7 | Attici περὶ πολλοῦ καὶ περὶ πλείστου ἡγεῖσθαι . Terentius
|
GL III 346.8 | similiter in Andria :
|
GL III 346.9 | « siue haec te solum semper fecit maximi ».
|
GL III 346.10 | illi πεποιηκὼς δείξω ἀντὶ τοῦ πεποιηκότα ἐμαυτὸν δείξω . huic
|
GL III 346.11 | simile Virgilius in II :
|
GL III 346.12 | « sensit medios illapsus in hostes »
|
GL III 346.13 | pro illapsum se esse .
|
GL III 346.14 | illi περίφοβός ἐστιν πρὸς τὸ ποιῆσαι καὶ ποιῆσαι . Δείναρχος
|
GL III 346.15 | κατὰ Τιμάρχου · « περίφοβος ἦν πρὸς ὑμᾶς εἰσελθεῖν ». similiter
|
GL III 346.16 | nos trepidus est ad faciendum et trepidus est facere . Virgilius in
|
GL III 346.17 | bucolico :
|
GL III 346.18 | « cur non , Mopse , boni quoniam conuenimus ambo , /
|
GL III 346.19 | tu calamos inflare leues , ego dicere uersus »,
|
GL III 346.20 | pro boni ad calamos inflandos et ad dicendos uersus .
|
GL III 346.21 | Attici περιβαλεῖν ἐκεῖνον συμφορᾷ καὶ περιβαλεῖν ἐκείνῳ συμφοράν .
|
GL III 346.22 | et nostri circumdare illum casibus et circumdare illi casus , quomodo
|
GL III 346.23 | tot uoluere casus et tot uolui casibus . Virgilius in I :
|
GL III 346.24 | « quidue dolens regina deum tot uoluere casus ».
|
GL III 346.25 | idem in eodem :
|
GL III 346.26 | « argentum Pariusue lapis circumdatur auro ».
|
GL III 346.27 | similiter induo te ueste et induo tibi uestem . Virgilius in XI :
|
GL III 347.1 | « harum unam iuueni supremum maestus honorem /
|
GL III 347.2 | induit ».
|
GL III 347.3 | idem in X :
|
GL III 347.4 | « an sese mucrone ob tantum dedecus amens /
|
GL III 347.5 | induat ?».
|
GL III 347.6 | πη apud Graecos infinitum grauatur , interrogatiuum circumflectitur .
|
GL III 347.7 | similiter apud nos qua et quo .
|
GL III 347.8 | Attici πιστεύω ταῦτα καὶ τούτοις . Δημοσθένης κατ ᾽
|
GL III 347.9 | Αἰσχίνου · « οὔτε πιστεύειν ἐβούλεσθε πλὴν ἃ οὗτος ἀπήγγελλεν ». sed
|
GL III 347.10 | haec synemptosis esse uidetur , ad uerbum enim sequens accusatiuo usus
|
GL III 347.11 | est ; datiuo autem et accusatiuo simul frequenter iungitur credo uerbum .
|
GL III 347.12 | Terentius in adelphis :
|
GL III 347.13 | « quid * credas ? aut cui credas ?».
|
GL III 347.14 | idem in Andria :
|
GL III 347.15 | « credon tibi hoc nunc ?».
|
GL III 347.16 | Attici πλείω ἡμέρας τρεῖς καὶ πλείω ἡμέρας ἢ τρεῖς καὶ πλείω
|
GL III 347.17 | τριῶν . nos quoque plus tres dies et plus quam tres dies et plus
|
GL III 347.18 | tribus diebus . Πλάτων ἐπιταφίῳ · « καὶ ἐμοὶ αὕτη ἡ σεμνότης
|
GL III 347.19 | παραμένει ἡμέρας πλείω τρεῖς ». similiter πλείους ἑνὸς καὶ πλείους
|
GL III 347.20 | εἷς . Αἰσχίνης ἐν τῷ κατὰ Κτησιφῶντος · « εἴ πού εἰσι νόμοι
|
GL III 348.1 | πλείους ἀναγεγραμμένοι περὶ ἑκάστης πράξεως εἷς ».
|
GL III 348.2 | Δημοσθένης quoque ἐν τῇ πρὸς Εὐβουλίδην ἐφέσει · « οὐ πλείους ἢ λ ᾽». nostri
|
GL III 348.3 | quoque hac constructione ad omnes casus utuntur . Terentius in
|
GL III 348.4 | eunucho :
|
GL III 348.5 | « non plus triduum ».
|
GL III 348.6 | Virgilius in I :
|
GL III 348.7 | « noctem non amplius unam /
|
GL III 348.8 | falle dolo ».
|
GL III 348.9 | Lucanus in VII :
|
GL III 348.10 | « plus est quam uita salusque , /
|
GL III 348.11 | quod perit ».
|
GL III 348.12 | Cicero in frumentaria : « pluris dimidio » ( idem pro Roscio :
|
GL III 348.13 | « annos natus maior quadraginta »).
|
GL III 348.14 | πλήν . hoc Attici construunt cum omni casu absque uocatiuo ,
|
GL III 348.15 | quomodo et nostri nisi et dumtaxat , ut nisi ille dicat , nisi illius iussu ,
|
GL III 348.16 | nisi illi congrue , nisi illum doceam , nisi illo praesente .
|
GL III 348.17 | ποῖ Graeci frequenter in locum , ποῦ in loco . Homerus tamen :
|
GL III 348.18 | « Αἰνεία , Τρώων βουληφόρε , ποῦ τοι ἀπειλαί ;».
|
GL III 348.19 | Romani quo ad locum , ubi in loco .
|
GL III 348.20 | Attici πολὺ μᾶλλον καὶ πολλῷ μᾶλλον καὶ πολὺ μάλιστα .
|
GL III 348.21 | nostri ad ablatiuum multo magis et multo maxime . Πλάτων
|
GL III 348.22 | πολιτείας τρίτῳ : « πολὺ δὲ ἥδιστος παῖς ». Sallustius in Catilinario :
|
GL III 348.23 | « ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxime
|
GL III 348.24 | miserabile uisum est ».
|
GL III 349.1 | Attici πολεμήσαντες τὸν πόλεμον καὶ στρατεύσαντες τὸν πόλεμον .
|
GL III 349.2 | Θουκυδίδης in prima : « Λακεδαιμόνιοι δὲ μετὰ ταῦτα τὸν ἱερὸν
|
GL III 349.3 | καλούμενον πόλεμον ἐστράτευσαν ». similiter μάχην ἐμάχοντο . et
|
GL III 349.4 | nostri seruitutem seruiunt . Terentius :
|
GL III 349.5 | « cantilenam eandem canis ».
|
GL III 349.6 | illi πολλοῦ χρόνου καὶ χρόνῳ πολλῷ καὶ χρόνον πολὺν καὶ
|
GL III 349.7 | χρόνος πολὺς τόδε οὐκ ἐγένετο . Πλάτων περὶ ψυχῆς · « οὔτε τις ξένος
|
GL III 349.8 | ἀφίχθη χρόνου συχνοῦ ἐκεῖθεν ». Romani multum tempus et
|
GL III 349.9 | multo tempore . Virgilius in VI :
|
GL III 349.10 | « nec plura his . ille admirans uenerabile donum /
|
GL III 349.11 | fatalis uirgae , longo post tempore uisum ».
|
GL III 349.12 | Terentius in eunucho :
|
GL III 349.13 | « illum liquet mihi deierare his mensibus /
|
GL III 349.14 | sex septem prorsus non uidisse proximis ».
|
GL III 349.15 | Virgilius in I :
|
GL III 349.16 | « Iouisque /
|
GL III 349.17 | et soror et coniux una cum gente tot annos /
|
GL III 349.18 | bella gero ».
|
GL III 349.19 | illi πολεμεῖ μοι καὶ πολεμεῖ πρός με . nos quoque pugnat mihi
|
GL III 349.20 | et pugnat ad me ( similiter certat et huiuscemodi alia ) et mecum .
|
GL III 349.21 | Virgilius :
|
GL III 349.22 | « una cum gente tot annos /
|
GL III 349.23 | bella gero ».
|
GL III 350.1 | ποιήσασθαι πρόνοιαν τῆς πόλεως καὶ περὶ τῆς πόλεως . nostri
|
GL III 350.2 | quoque faciens curam urbis et super urbe .
|
GL III 350.3 | Attici πορεύομαι πρὸς περίπατον καὶ εἰς περίπατον . et nostri eo
|
GL III 350.4 | ad urbem et in urbem . Virgilius in II :
|
GL III 350.5 | « Mugdonides illis ad Troiam forte diebus /
|
GL III 350.6 | uenerat ».
|
GL III 350.7 | idem in bucolico :
|
GL III 350.8 | « quo te , Moeri , pedes ? an , quo uia ducit , in urbem ?».
|
GL III 350.9 | πολλοῦ γε δεῖ . nos eget uerbum tam genetiuo quam ablatiuo
|
GL III 350.10 | coniungimus : egeo illius rei et illa re .
|
GL III 350.11 | illi ποῖ ad locum , et nos quo .
|
GL III 350.12 | illi Πυθοῖ , Ἰσθμοῖ , Μεγαροῖ , οἴκοι , ἐνταυθοῖ [ ἐν Πυθοῖ ] in
|
GL III 350.13 | loco . pro his nos genetiuis , si primae sunt uel secundae nomina urbium ,
|
GL III 350.14 | sin tertiae , ablatiuis utimur et in semper pluralibus , ut Romae , Tyri ,
|
GL III 350.15 | Carthagine , Athenis .
|
GL III 350.16 | Attici πότερα et singulari et plurali numero adiungunt . Πλάτων
|
GL III 350.17 | πολιτείας I : « πότερα ἐκεῖνο δοκεῖ σοι μιμεῖσθαι ἢ τὰ τῶν
|
GL III 350.18 | δημιουργῶν ;». nos uero utrum utrique numero adiungimus : utrum bonae
|
GL III 350.19 | sunt hae res an illa ?
|
GL III 350.20 | Attici πονηρὸς τὴν τέχνην . Φρύνιχος τραγῳδοῖς ·
|
GL III 351.1 | « αἰτίαν ἔχει /
|
GL III 351.2 | πονηρὸς εἶναι τὴν τέχνην ».
|
GL III 351.3 | Virgilius in I :
|
GL III 351.4 | « nuda genu nodoque sinus collecta fluentes ».
|
GL III 351.5 | Πλάτων ἐπιταφίῳ · « ἀεὶ σὺ προσπαίζεις , ὦ Σώκρατες , τοὺς
|
GL III 351.6 | ῥήτορας ». Terentius in eunucho :
|
GL III 351.7 | « forte habui scortum : coepit ad id adludere /
|
GL III 351.8 | et me inridere ».
|
GL III 351.9 | Virgilius tamen in II :
|
GL III 351.10 | « certantque illudere capto ».
|
GL III 351.11 | similiter arrideo tibi pro irrideo . Terentius in eunucho :
|
GL III 351.12 | « sed † his ultro arrideo ».
|
GL III 351.13 | Attici προορῶνται τούτων καὶ ταῦτα . Θουκυδίδης Δ · « ἀξιῶ
|
GL III 351.14 | προειδόσιν αὐτούς ». Δημοσθένης ὑπὲρ Κτησιφῶντος · « ἃ ἐγὼ
|
GL III 351.15 | προορώμενος ». Virgilius in I :
|
GL III 351.16 | « et alto /
|
GL III 351.17 | prospiciens ».
|
GL III 351.18 | idem in VI :
|
GL III 351.19 | « prospexi Italiam summa sublimis ab unda ».
|
GL III 351.20 | Terentius in heautontimorumeno :
|
GL III 351.21 | « quicquid ego huius feci , tibi prospexi et stultitiae tuae ».
|
GL III 351.22 | Attici προέχοντες τούτων καὶ τούτοις καὶ πολλῷ πάντων .
|
GL III 351.23 | Πλάτων περιαλγεῖ ·
|
GL III 352.1 | « ἀλλ ᾽ ἡγούμεσθα εὖ κἀνδρείως πολλῷ πάντων
|
GL III 352.2 | προέχοντες »
|
GL III 352.3 | ( Terentius in Andria :
|
GL III 352.4 | « quod plerique omnes faciunt adulescentuli »).
|
GL III 352.5 | Ξενοφῶν ἀναβάσεως τρίτῳ : « ἑνὶ μόνῳ προέχοντες , οἱ ἱππεῖς
|
GL III 352.6 | ἡμᾶς ». nos quoque praesto te et tibi . Virgilius in XI :
|
GL III 352.7 | « ibo animis contra ; uel magnum praestet Achillem ».
|
GL III 352.8 | Terentius in eunucho :
|
GL III 352.9 | Ǡ dii inmortales , homini homo quid praestat ? stulto
|
GL III 352.10 | intellegens /
|
GL III 352.11 | quid interest ?».
|
GL III 352.12 | illi dicunt προσήκοντες τούτων καὶ τούτοις ἀντὶ τοῦ οἱ συγγενεῖς .
|
GL III 352.13 | cognati uel adfines uel fratres uel amici uel inimici horum et his .
|
GL III 352.14 | sic et omnia similia .
|
GL III 352.15 | illi προσήκει τούτοις ὁ κλῆρος καὶ τοῦ κλήρου . frequenter et
|
GL III 352.16 | nostri huiuscemodi utuntur figura , ut genetiuos ponant pro nominatiuis .
|
GL III 352.17 | Cicero Verrinarum I : « ita mihi deos uelim propitios , ut , cum
|
GL III 352.18 | illius mihi temporis uenit in mentem , quo die citato reo mihi
|
GL III 352.19 | dicendum sit , non solum commoueor animo , sed etiam
|
GL III 352.20 | corpore perhorresco ». idem in VII : « cum mihi Tyndaritani illius
|
GL III 352.21 | uenit in mentem , cum Segestani , tum iura simul ciuitatum
|
GL III 352.22 | atque officia considero ». Attici προσήκει με τόδε . Terentius in
|
GL III 352.23 | eunucho :
|
GL III 353.1 | « et adeo ad te attinere hanc /
|
GL III 353.2 | omnem rem ».
|
GL III 353.3 | προσήκων κατὰ γένος αὐτῷ καὶ προσήκων αὐτῷ γένει , προσήκων τῷ
|
GL III 353.4 | πράγματι καὶ τοῦ πράγματος . nostri frequentius attines ad illum et
|
GL III 353.5 | illi .
|
GL III 353.6 | Attici προϊέμενος τούτων καὶ ταῦτα . Romani quoque fugitans ,
|
GL III 353.7 | amans , patiens et multa similia tam genetiuo quam accusatiuo adiungunt ;
|
GL III 353.8 | sed accusatiuo coniuncta participia , genetiuo nomina sunt .
|
GL III 353.9 | Platon in Lyside : « ἐγὼ δὲ πρὸς μὲν ταῦτα πράως ἔχω , πρὸς
|
GL III 353.10 | δὲ τὴν φίλων κτῆσιν πάνυ ἐρωτικῶς », πράως dixit , id est
|
GL III 353.11 | clementer , pro non nimium . hinc Sallustius in Iugurthino : « sed is
|
GL III 353.12 | rumor clemens erat » pro non nimius .
|
GL III 353.13 | Attici προσέρχονται αὐτῷ καὶ αὐτὸν καὶ πρὸς αὐτόν .
|
GL III 353.14 | Δημοσθένης κατ ᾽ Αἰσχίνου · « τοὺς μὲν οὖν ἄλλους , ὅσοι πρὸς τὰ κοινὰ
|
GL III 353.15 | δικαίως προσέρχονται ». Θουκυδίδης · « προσήρχοντο ὡς
|
GL III 353.16 | ἀθλητήν ». Terentius in Andria :
|
GL III 353.17 | « adeon ad eum ?».
|
GL III 353.18 | Virgilius in X :
|
GL III 353.19 | « regem adit et regi memorat nomenque genusque ».
|
GL III 353.20 | idem in bucolico :
|
GL III 353.21 | « adit oppida pastor ».
|
GL III 353.22 | Aristomenes βοηθοῖς ·
|
GL III 353.23 | « ἐπειδὴ τοὺς πρυτάνεις προσήλθομεν ».
|
GL III 354.1 | Terentius in Phormione :
|
GL III 354.2 | «† adi magistratus ».
|
GL III 354.3 | Attici προσηύχοντο αὐτὸν καὶ αὐτῷ . Ἡρόδοτος α · « προσηύχοντό
|
GL III 354.4 | τε τὴν ἄνθρωπον ». Virgilius in V :
|
GL III 354.5 | « superosque precati /
|
GL III 354.6 | Trinacrii Teucrique uiri ».
|
GL III 354.7 | Terentius in Andria :
|
GL III 354.8 | « huic supplicabo , amorem huic narrabo meum ».
|
GL III 354.9 | Attici προσφωνεῖν τούτους καὶ τούτοις . Ἰσοκράτης
|
GL III 354.10 | παραινέσεσιν · « ἔστι δὲ φιλοπροσηγορίας μὲν τὸ προσφωνεῖν τοὺς
|
GL III 354.11 | ἀπαντῶντας ». Virgilius in VI :
|
GL III 354.12 | « extremum fato , quod te alloquor , hoc est ».
|
GL III 354.13 | idem in II :
|
GL III 354.14 | « adfaturque deos et sanctum sidus adorat ».
|
GL III 354.15 | Attici προσηνέχθησαν ὑμῖν καὶ πρὸς ὑμᾶς . Romani quoque oblati
|
GL III 354.16 | sunt uobis et ad uos .
|
GL III 354.17 | Attici πρὸς ποδῶν καὶ πρὸς κεφαλῆς . nam πρός praepositio tam
|
GL III 354.18 | accusatiuo quam genetiuo coniungitur , sed in diuersa significatione , quod
|
GL III 354.19 | nos quoque in multis facimus praepositionibus , ut in , super , sub , subter ,
|
GL III 354.20 | de quibus sufficienter Donatus docet . praeter autem , quando loco
|
GL III 354.21 | sine accipitur , ablatiuo coniungitur , ut Sallustius in Catilinario :
|
GL III 354.22 | « praeter rerum capitalium condemnatis »; nam alias accusatiuum
|
GL III 354.23 | sequitur . tenus quoque , quod apud Graecos aduerbium est , sicut et
|
GL III 354.24 | sine et multa alia , quae a nostris inter praepositiones ponuntur , tam
|
GL III 354.25 | ablatiuo quam genetiuo sociatur secundum Graecos . Virgilius in III :
|
GL III 354.26 | « pube tenus , postrema inmani corpore pistrix ».
|
GL III 355.1 | idem georgicon III :
|
GL III 355.2 | « et crurum tenus a mento palearia pendent ».
|
GL III 355.3 | idem in X :
|
GL III 355.4 | « cui laterum tenus hispida nanti /
|
GL III 355.5 | frons hominem praefert ».
|
GL III 355.6 | hoc autem , ut ostendimus , secundum Graecos ; nam apud Latinos nulla
|
GL III 355.7 | praepositio nec aduerbium praepositiuum casualium nisi accusatiuo uel
|
GL III 355.8 | ablatiuo coniungitur .
|
GL III 355.9 | Attici προεσκέψαντο τούτων καὶ ταῦτα . Ἀντιφῶν
|
GL III 355.10 | Σαμοθρᾳκικῷ · « καίτοι οὐκ ἂν τῆς μὲν τῶν ἄλλων πολιτῶν ταλαιπωρίας
|
GL III 355.11 | προὐσκέψαντο , τῆς δὲ σφετέρας αὐτῶν σωτερίας οὐκ
|
GL III 355.12 | ἐνεθυμήθησαν ». simile Cicero in Verrinarum I : « cum illius temporis
|
GL III 355.13 | mihi uenit in mentem ».
|
GL III 355.14 | illi προσγελᾷ με καὶ προσγελᾷ μοι . Αἰσχίνης κατὰ
|
GL III 355.15 | Κτησιφῶντος · « ὁ νῦν πάντας προσγελῶν τοὺς Φωκικοὺς ξένους ».
|
GL III 355.16 | Terentius in eunucho :
|
GL III 355.17 | « hisce ego non paro me ut rideant , /
|
GL III 355.18 | sed † his ultro arrideo ».
|
GL III 355.19 | idem in adelphis :
|
GL III 355.20 | « rideo hunc ».
|
GL III 355.21 | idem in eadem :
|
GL III 355.22 | « nulli laedere os , adridere omnibus ».
|
GL III 355.23 | idem in eunucho :
|
GL III 356.1 | « coepit ad id adludere /
|
GL III 356.2 | et me irridere ».
|
GL III 356.3 | Attici προκρίνας τούτους καλλίστους εἶναι τῶν λόγων . nostri quoque
|
GL III 356.4 | huiuscemodi locutionibus utuntur , ut praepono hunc optimum esse amicorum .
|
GL III 356.5 | illi προσοικοῦσι τόπους καὶ τόποις . Θουκυδίδης α ·
|
GL III 356.6 | « προσοικοῦσι δὲ αὐτὴν Ταυλάντιοι βάρβαροι , Ἰλλυρικὸν ἔθνος ». nostri
|
GL III 356.7 | quoque accolunt fluuium et fluuio .
|
GL III 356.8 | προσέβλεψα αὐτόν . Πλάτων πολιτείας α : « νῦν δέ , ἡνίκα
|
GL III 356.9 | ἤρξατο ἐξαγριαίνεσθαι , προσέβλεψα αὐτὸν πρότερος ». sic nostri .
|
GL III 356.10 | Cicero in Verrinis : « et aspexit me illis quidem oculis ».
|
GL III 356.11 | Virgilius in I :
|
GL III 356.12 | « aspice bis senos laetantes agmine cycnos ».
|
GL III 356.13 | Attici † πποσονωι πρὸς τὰ κέντρα μὴ λακτιζέτω . Terentius
|
GL III 356.14 | Phormione :
|
GL III 356.15 | « namque inscitia est , /
|
GL III 356.16 | aduersum stimulos calces ».
|
GL III 356.17 | προσκαθεζόμενοι τὴν πόλιν . Θουκυδίδης · « προσκαθεζόμενοι
|
GL III 356.18 | δὲ τὴν πόλιν ». Iuuenalis in IIII :
|
GL III 356.19 | « spectent iuuenes , quos clamor et audax /
|
GL III 356.20 | sponsio , quos cultae decet assedisse puellae ».
|
GL III 356.21 | illi πρῶτον μέν , ἔπειτα δέ uel δεύτερον δέ uel τᾗ ξὰξ . nostri quoque
|
GL III 357.1 | primo uel primum quidem , deinde uero uel post uero uel nunc uero
|
GL III 357.2 | uel secundo aut secundum uero .
|
GL III 357.3 | Attici προσέχετε τὸν νοῦν τούτῳ καὶ πρὸς τοῦτον
|
GL III 357.4 | ( Δημοσθένης ἐν τῷ κατὰ Τιμοκράτους · « προσέχετε οὖν τὸν νοῦν
|
GL III 357.5 | ἀναγινωσκομένοις τοῖς νόμοις ») et προσέσχε πρὸς τόνδε τὸν τόπον
|
GL III 357.6 | ἀντὶ τοῦ καθωρμίσθη . Ἡρόδοτος α · « καί φασι τῆς Φοινίκης εἰς
|
GL III 357.7 | Τύρον προσχόντας ἁρπάσαι τοῦ βασιλέως τὴν θυγατέρα
|
GL III 357.8 | Εὐρώπην ». Terentius in Andria :
|
GL III 357.9 | « nunc quam rem uitio dent , quaeso , animum aduertite ».
|
GL III 357.10 | idem in eunucho :
|
GL III 357.11 | « aduerti hercle animum ».
|
GL III 357.12 | Virgilius in VI :
|
GL III 357.13 | « caeruleam aduertit puppim ripaeque propinquat ».
|
GL III 357.14 | Attici προσβάλλει μοι καὶ προσβάλλει με . Virgilius in XII :
|
GL III 357.15 | « impressoque genu nitens terrae applicat ipsum ».
|
GL III 357.16 | Attici πρὸς μέρος καὶ ἐν μέρει . nostri quoque ad partem et
|
GL III 357.17 | in parte et ex parte .
|
GL III 357.18 | illi πρᾶγμα ποιεῖσθαι ἀντὶ τοῦ μέγα ἡγεῖσθαι . Terentius in
|
GL III 357.19 | Andria :
|
GL III 357.20 | « id sibi negotii credidit solum dari ».
|
GL III 357.21 | προσπίπτει τοῖς γόνασιν αὐτοῦ καὶ πρὸς τὰ γόνα αὐτοῦ καὶ
|
GL III 357.22 | αὐτῷ . huic simile est illud Virgilianum :
|
GL III 358.1 | « dixerat et genua amplexus genibusque uolutans /
|
GL III 358.2 | haerebat ».
|
GL III 358.3 | Δημοσθένης παραπρεσβείας · « τοῖς δὲ πρὸς ὑμᾶς ζῶσιν ». hoc
|
GL III 358.4 | est quod nos dicimus secundum uoluntatem uestram et secundum uos .
|
GL III 358.5 | Lucanus in VIII :
|
GL III 358.6 | « secundum /
|
GL III 358.7 | Emathiam lis tanta datur ».
|
GL III 358.8 | Attici προμηθοῦμαι τοῦδε καὶ τόδε . Πλάτων ἐν Κρίτωνι · « εἰπέ
|
GL III 358.9 | μοι , ὦ Σώκρατες · ἆρά γε μή μου προμηθῇ ». Ἡρόδοτος ἐν θ ·
|
GL III 358.10 | « προμηθεόμενος τὸν ἀδελφόν ». quomodo et apud nos consulo et
|
GL III 358.11 | prouideo et prospicio tam datiuo quam accusatiuo coniunguntur , sed
|
GL III 358.12 | datiuo prouidentiam significant .
|
GL III 358.13 | illi πρὸς πατρὸς καὶ πρὸς μητρὸς Ἀθηναῖός ἐστιν . nos a patre et
|
GL III 358.14 | a matre Atheniensis est .
|
GL III 358.15 | Attici πρὸς τῷ διαιτητῇ ἀντὶ τοῦ παρὰ τῷ διαιτητῇ . Romani
|
GL III 358.16 | apud arbitrum et ad Troiam tamen pro apud Troiam . Virgilius in I :
|
GL III 358.17 | « prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis ».
|
GL III 358.18 | Attici πυνθάνομαι τετελευτηκότα . Ξενοφῶν ἐν ζ παιδείας ·
|
GL III 358.19 | « ὅπου ἂν αὐτὸν πυνθάνωνται ὄντα ». frequentissime nostri quoque
|
GL III 358.20 | participia pro infinitis , ut audio interfectum , mortuum , caesum et
|
GL III 358.21 | similia , in quibus omnibus subauditur esse . Iuuenalis :
|
GL III 358.22 | « perituros audio multos ».
|
GL III 358.23 | illi σεμνύνεται τὸ πρᾶγμα καὶ ἐπὶ τῷ πράγματι . Sallustius in
|
GL III 358.24 | Catilinario : « ea populus laetari et merito dicere fieri ».
|
GL III 359.1 | Attici στέφεται τῷδε καὶ τόδε . et Romani coronatur illam rem
|
GL III 359.2 | et illa re , quomodo etiam induitur . Horatius :
|
GL III 359.3 | « coronari * Olympia ».
|
GL III 359.4 | Virgilius in VII :
|
GL III 359.5 | « induit albos /
|
GL III 359.6 | cum uitta crines ».
|
GL III 359.7 | idem in X :
|
GL III 359.8 | « an sese mucrone ob tantum dedecus amens /
|
GL III 359.9 | induat ».
|
GL III 359.10 | σύν praepositio apud illos frequenter et abundat et deficit .
|
GL III 359.11 | Δημοσθένης ἐν τῷ ὑπὲρ Κτησιφῶντος · « καὶ πρὸς ἐκείνους ἐξετάζειν
|
GL III 359.12 | καὶ παραβάλλειν τὸν συνζῶντα μεθ ᾽ ὑμῶν ». et nostri conuenit
|
GL III 359.13 | mecum , tecum . Aristophanes autem ἱππεῦσιν ·
|
GL III 359.14 | « κακῶς Παφλαγόνα τὸν νεώνητον κακὸν /
|
GL III 359.15 | † αὐταῖς διαβολαῖς ἀπολέσειαν οἱ θεοί »,
|
GL III 359.16 | deest enim σύν . Homeros :
|
GL III 359.17 | « αὐτῇ κεν γαίῃ ἐρύσαιμι αὐτῇ τε θαλάσσῃ ».
|
GL III 359.18 | nostri quoque utraque figura utuntur . Virgilius in VIIII :
|
GL III 359.19 | « tum demum praeceps saltu sese omnibus armis /
|
GL III 359.20 | in fluuium dedit »,
|
GL III 359.21 | deest cum .
|
GL III 359.22 | Attici συγγνώμης οὐκ ἔστιν οὗτος id est nemini dat ueniam .
|
GL III 359.23 | Δημοσθένης ἐν τῇ παραγραφῇ τῇ πρὸς Πανταίνετον · « μισεῖσθαι
|
GL III 359.24 | μέντοι τινὰς ἂν εἰκότως ὑφ ᾽ ὑμῶν , οἲ τέχνην τὸ πρᾶγμα
|
GL III 359.25 | πεποιημένοι μήτε συγγνώμης μήτε ἄλλου τινός εἰσιν ἀλλ ᾽ ἢ τοῦ
|
GL III 360.1 | πλείονος ». Sallustius in Iugurthino : « homines multarum
|
GL III 360.2 | imaginum ac nullius stipendii ». frequentius tamen in huiuscemodi sensu
|
GL III 360.3 | Romani ablatiuo utuntur . Terentius in Andria :
|
GL III 360.4 | « ibi unam aspicio adulescentulam /
|
GL III 360.5 | forma :: bona † fortassis :: ac uultu , Sosia , /
|
GL III 360.6 | adeo modesto , adeo uenusto , ut nihil supra ».
|
GL III 360.7 | Cicero in Philippicis contra Antonium : « tu nec soluendo eras », id
|
GL III 360.8 | est soluere debita non poteras .
|
GL III 360.9 | illi σύνοιδα ἐμαυτῷ τόδε ποιοῦντι καὶ τόδε ποιῶν . Ἰσοκράτης
|
GL III 360.10 | Φιλιππικῷ · « ἄλλως θ ᾽ ὅταν καὶ μηδὲν σαυτῷ συνειδῇς
|
GL III 360.11 | ἐξαμαρτάνων ». nostri quoque inueniuntur hac forma saepe usi : conscius sum
|
GL III 360.12 | mihi bene facienti et bene faciens , quomodo dicimus nomen est mihi
|
GL III 360.13 | Iulus et Iuli et Iulo et Iulum . Virgilius in II :
|
GL III 360.14 | « sensit medios illapsus in hostes ».
|
GL III 360.15 | illi συλήσας τοὺς θεοὺς τὰς δεκάτας καὶ τῶν θεῶν τὰς δεκάτας .
|
GL III 360.16 | et nostri depilatus deos decumas et deorum decumas .
|
GL III 360.17 | Attici συνίημι τῶν λόγων καὶ τοὺς λόγους . Πλάτων Ἴωνι · « οὐ
|
GL III 360.18 | γὰρ ἂν γένοιτο ἀγαθὸς ῥαψῳδός , εἰ μὴ συνείη τὰ λεγόμενα
|
GL III 360.19 | ὑπὸ ποιητοῦ ». nostri accusatiuo intellego , sentio illam rem .
|
GL III 360.20 | Ἡρόδοτος · « συνέγνω τὴν ἁμαρτάδα ». similiter Latini ignoscit
|
GL III 360.21 | culpam .
|
GL III 360.22 | † ἡ συχνὸς καὶ ὁ συχνός , et magis femininum ipse fetus est ;
|
GL III 361.1 | quomodo apud nos hic et haec stirps et finis , silex et multa
|
GL III 361.2 | alia .
|
GL III 361.3 | Herodotus in III : « οὗτος μὲν ἀνοσίῳ μόρῳ τετελεύτηκεν
|
GL III 361.4 | ὑπὸ τῶν ἑαυτοῦ οἰκειοτάτων », id est obiit uel mortuus est a suis .
|
GL III 361.5 | Attici ταὐτὸν τῷδέ ἐστιν καὶ ταὐτὸν ὅπερ τόδε καὶ τόδε ἐστίν .
|
GL III 361.6 | nostri quoque idem huic illud est et idem quod hoc illud est .
|
GL III 361.7 | Iuuenalis in V :
|
GL III 361.8 | « implet et ad moechos dat eisdem ferre cinaedis ».
|
GL III 361.9 | τεταλαιπώρηκεν ἡμᾶς . Ἰσοκράτης ἐν τῷ περὶ τῆς εἰρήνης ·
|
GL III 361.10 | « κατὰ πάντας τρόπους τεταλαιπώρηκεν ἡμᾶς » ἀντὶ τοῦ
|
GL III 361.11 | καταπεπόνηκεν ἡμᾶς , quomodo et Latini saepe eadem uerba diuersis proferunt
|
GL III 361.12 | significationibus , ut ruo absolutum et actiuum . Virgilius in VII :
|
GL III 361.13 | « ruit omnis in urbem /
|
GL III 361.14 | pastorum ex acie numerus »,
|
GL III 361.15 | hic enim absolutum est ; in primo autem actiue protulit :
|
GL III 361.16 | « incubuere mari totumque a sedibus imis /
|
GL III 361.17 | una eurusque notusque ruunt ».
|
GL III 361.18 | similiter moror tam absoluta quam actiua significatione ponitur .
|
GL III 361.19 | Virgilius in I :
|
GL III 361.20 | « hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur /
|
GL III 361.21 | uocibus ».
|
GL III 361.22 | Iuuenalis :
|
GL III 361.23 | « morantur /
|
GL III 361.24 | pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem »
|
GL III 361.25 | ( hoc in actiua significatione ). Virgilius in IIII :
|
GL III 361.26 | « quid moror ? an mea Pygmalion dum moenia frater /
|
GL III 361.27 | destruit ?».
|
GL III 362.1 | illi τεκμήριον τόδε τοῦδε καὶ τῷδε . Πλάτων ἐπιταφίῳ · « μέγα
|
GL III 362.2 | δὲ τεκμήριον τούτῳ τῷ λόγῳ , ὅτι ἥδε ἔτεκεν ἡ γῆ τοὺς τῶνδέ
|
GL III 362.3 | τε καὶ ἡμετέρους προγόνους ». similiter nos dicimus argumentum
|
GL III 362.4 | huius rei et huic rei est illud quomodo dicimus pater huius est et
|
GL III 362.5 | huic ille . Virgilius in VIII :
|
GL III 362.6 | « huic monstro Vulcanus erat pater ».
|
GL III 362.7 | Attici τέως ἕως , quomodo et nostri interea dum . Aristophanes
|
GL III 362.8 | εἰρήνῃ ·
|
GL III 362.9 | « μὴ παύσαιο μηδέποτε ἐσθίων /
|
GL III 362.10 | τέως ἕως σαυτὸν λάθῃς διαρραγείς ».
|
GL III 362.11 | Virgilius III georgicon :
|
GL III 362.12 | « sed fugit interea , fugit inreparabile tempus , /
|
GL III 362.13 | singula dum capti circumuectamur amore ».
|
GL III 362.14 | idem in eodem :
|
GL III 362.15 | « interea superest gregibus dum laeta iuuentus ».
|
GL III 362.16 | notandum ergo , quod , quomodo apud Graecos ἕως coniunctum cum τέως
|
GL III 362.17 | significat μέχρι τοσούτου , per se autem μέχρι τινός uel ἐν τῷ μεταξύ uel
|
GL III 362.18 | ἐν τοσούτῳ , sic et apud nos interea et ἐν τῷ μεταξύ et ἐν τοσούτῳ uel
|
GL III 362.19 | ἕως . est etiam ubi pro tamen inuenitur positum . Virgilius in I
|
GL III 362.20 | georgicon :
|
GL III 362.21 | « nec nulla interea est inaratae gratia terrae »,
|
GL III 362.22 | interea posuit pro tamen .
|
GL III 363.1 | τελευτᾶν τὸν βίον . Πλάτων ἐν Κρίτωνι · « καὶ ἀνάγκη δὴ εἰς
|
GL III 363.2 | αὔριον ἔσται , σε , ὦ Σώκρατες , τὸν βίον τελευτᾶν ». uitam finire
|
GL III 363.3 | id est mortem obire .
|
GL III 363.4 | Attici τῇδε τῇ ἡμέρᾳ ἢ νυκτὶ τόδε ἐγένετο , καὶ τῆς ἡμέρας ἢ
|
GL III 363.5 | νυκτός , καὶ παρὰ τήνδε τὴν ἡμέραν ἢ νύκτα , καὶ κατὰ τήνδε τὴν
|
GL III 363.6 | ἡμέραν ἢ νύκτα καὶ ἡμέραν ἢ νύκτα . Virgilius in I :
|
GL III 363.7 | « noctem non amplius unam /
|
GL III 363.8 | falle dolo ».
|
GL III 363.9 | idem in III :
|
GL III 363.10 | « noctem illam tecti siluis immania monstra /
|
GL III 363.11 | perferimus »
|
GL III 363.12 | ( Attici τῇ ὑστεραίᾳ τὰ ἐπινίκια ἔθυεν . huic simile Virgilius :
|
GL III 363.13 | « ictum iam foedus »,
|
GL III 363.14 | pro foederis hostia ).
|
GL III 363.15 | illi τῇ ὑστεραίᾳ καὶ τῇ προτεραίᾳ ἡμέρᾳ καὶ τῇ προτέρᾳ . nos
|
GL III 363.16 | pridie aduerbialiter hoc dicimus et postridie , et priore die tamen et
|
GL III 363.17 | posteriore et postero , et nocte et superiore . Cicero in I
|
GL III 363.18 | inuectiuarum : « quid proxima , quid superiore nocte egeris ».
|
GL III 363.19 | illi τηλικαύτην , ἡλίκην καὶ ὅσην . Ἰσοκράτης Ἀρχιδάμῳ ·
|
GL III 363.20 | « τὴν δὲ ἐν τῷ παρόντι τηλικαύτην γεγονυῖαν , ὅσην οὐδεὶς
|
GL III 363.21 | πώποτε ἔσεσθαι προσεδόκησεν ». huic simile Iuuenalis in III :
|
GL III 363.22 | « hunc qualem nequeo monstrare et sentio tantum »,
|
GL III 364.1 | pro talem qualem . et sciendum , quod frequenter huiuscemodi
|
GL III 364.2 | pronomina , id est demonstratiua , et infinita nomina loco infinitorum qualitatis
|
GL III 364.3 | uel quantitatis inueniuntur apud auctores . Δημοσθένης κατ Αἰσχίνου ·
|
GL III 364.4 | « τὴν ἄλλως ἐνταῦθα * ». Virgilius in II :
|
GL III 364.5 | « dis aliter uisum »
|
GL III 364.6 | ( illi † καλὴν τὴν ὥραν . Sallustius in Catilinario : « pro deum
|
GL III 364.7 | atque hominum fidem , uictoria nobis in manu est »).
|
GL III 364.8 | illi τιμῶ καὶ τιμῶμαι τὸ ἀδίκημα . nos [ lis aestimatur ] multis
|
GL III 364.9 | uerbis tam actiuae quam passiuae uocis similiter in una eademque
|
GL III 364.10 | significatione utimur : mereo et mereor , populo et populor , nutrio et
|
GL III 364.11 | nutrior , bello et bellor . Virgilius georgicon II :
|
GL III 364.12 | « hoc pinguem et placitam paci nutritor oliuam »,
|
GL III 364.13 | pro nutrito . idem in XI :
|
GL III 364.14 | « bellantur Amazones armis ».
|
GL III 364.15 | illi τινὲς μέν , τινὲς δέ , pro quo nostri dicunt quidam boni , quidam
|
GL III 364.16 | mali ; alii boni , alii mali et hi boni , illi mali .
|
GL III 364.17 | Attici τί μοι τοῦτο ; καὶ τί μοι δεῖ τούτων ; Terentius in
|
GL III 364.18 | adelphis :
|
GL III 364.19 | « sed quid ista , Aeschine , /
|
GL III 364.20 | nostra ? aut quid nobis cum illis ?».
|
GL III 364.21 | Iuuenalis in III :
|
GL III 364.22 | « quo mihi te solitum falsas signare tabellas ?».
|
GL III 364.23 | Πλάτων ἐν Σωκράτους ἀπολογίᾳ · « τιμωρήσεις Πατρόκλῳ τῷ
|
GL III 364.24 | ἑταίρῳ τὸν φόνον ». nostri in utraque significatione accusatiuo utuntur .
|
GL III 365.1 | Virgilius in IIII :
|
GL III 365.2 | « ulta uirum poenas inimico a fratre recepi ».
|
GL III 365.3 | idem in II :
|
GL III 365.4 | « numquam omnes hodie moriemur inulti ».
|
GL III 365.5 | uindico quoque in utraque significatione inuenitur , tam pro laeso quam
|
GL III 365.6 | contra laedentem accipiendum , unde uindicta non solum poena , sed etiam
|
GL III 365.7 | liberatio accipitur ( Persius :
|
GL III 365.8 | « uindicta postquam meus a praetore recessi »);
|
GL III 365.9 | unde et assertio tam a seruitute in libertatem quam a libertate in
|
GL III 365.10 | seruitium trahi significat , quod apud Liuium in multis legimus locis .
|
GL III 365.11 | Attici τίνα πόθεν , ἃ ἔλεγες ; καὶ πόθεν , ἃ ἔλεγες ; simile
|
GL III 365.12 | Terentius in adelphis :
|
GL III 365.13 | « aperite aliquis actutum ostium ».
|
GL III 365.14 | Attici τἱ ex superuacuo adiciunt . Πλάτων ἐν συμποσίῳ · « ἐᾶτε
|
GL III 365.15 | αὐτόν · ἔθος γάρ τι τοῦτο ἔχει ». Terentius in Andria :
|
GL III 365.16 | « subtristis uisus est esse aliquid ».
|
GL III 365.17 | Πλάτων ἐπιταφίῳ · « τίνος ἀγαθόν ;» pro cuius causa ?
|
GL III 365.18 | Cicero Philippicarum II : « illud Cassianum cui bono ?» id est
|
GL III 365.19 | cuius gratia ? ad cuius bonum ?
|
GL III 365.20 | Attici τοῦ πλείονός ἐστιν οὗτος ἀντὶ τοῦ πρὸς μόνῳ τῷ κέρδει
|
GL III 365.21 | ἐστίν . frequentissime hac figura utuntur nostri . Sallustius in
|
GL III 366.1 | Iugurthino : « homines ueteris prosapiae , multarum imaginum ac
|
GL III 366.2 | nullius stipendii ».
|
GL III 366.3 | τοῦ ἀντὶ τοῦ ἕνεκα τοῦ . Θουκυδίδης ἐν τῷ προοιμίῳ · « καὶ
|
GL III 366.4 | τὰς αἰτίας συνέγραψα τοῦ μή τινα ζητῆσαί ποτε , ἐξ ὅτου
|
GL III 366.5 | τοσοῦτος πόλεμος τοῖς Ἓλλησι κατέστη », ἀντὶ τοῦ ἕνεκα τοῦ μὴ ἢ
|
GL III 366.6 | ὑπὲρ τοῦ μὴ ἢ ὥστε μὴ ζητῆσαί τινα . Δημοσθένης ἐν τῷ ὑπὲρ
|
GL III 366.7 | Κτησιφῶντος · « ἆρα μικρὰ βοηθῆσαι τοῖς πένησιν ὑμῶν δοκῶ ,
|
GL III 366.8 | ἢ μικρὰ ἀναλῶσαι τοῦ μὴ τὰ δίκαια ποιεῖν οἱ πλούσιοι ;». pro
|
GL III 366.9 | hac constructione , id est pro articulo genetiui quod coniungunt Graeci
|
GL III 366.10 | cum uerbo infinito , nos gerundiis in di terminantibus utimur , addentes
|
GL III 366.11 | tamen causa uel gratia , ut discendi causa lego Virgilium , accusandi
|
GL III 366.12 | gratia et defendendi in forum procedo .
|
GL III 366.13 | Ἰσοκράτης Πλαταϊκῷ · « ἔτι δὲ τοιούτων δεησόμενοι
|
GL III 366.14 | πάρεσμεν », καὶ τοιαῦτα δεησόμενοι . nostri egeo illius rei et illam rem
|
GL III 366.15 | et illa re , et supplico tibi et quaeso te . Terentius in Andria :
|
GL III 366.16 | « huic supplicabo , amorem huic narrabo meum ».
|
GL III 366.17 | Cicero pro Roscio : « nam , per deos inmortales , quid est in
|
GL III 366.18 | hac causa , quod defensionis indigeat ?».
|
GL III 366.19 | Δημοσθένης Φιλιππικῶν α · « μὴ τὸν αὐτὸν τρόπον , ὅνπερ
|
GL III 367.1 | οἱ δανειζόμενοι ῥᾳδίως ἐπὶ τοῖς μεγάλοις μικρὸν
|
GL III 367.2 | εὐπορήσαντες χρόνον , ὕστερον καὶ τῶν ἀρχαίων ἀπέστησαν , οὕτως
|
GL III 367.3 | καὶ ἡμεῖς ἂν ἐπὶ πολλῷ φανῶμεν ἐρρᾳθυμηκότες ». et nostri
|
GL III 367.4 | frequenter hac figura utuntur : quemadmodum dicis , sic facio pro ut
|
GL III 367.5 | dicis , sic facio .
|
GL III 367.6 | Xenophon παιδείας IIII : « καὶ νῦν τὸ μὲν ἐπ ᾽ ἐμοὶ οἴχομαι ,
|
GL III 367.7 | τὸ δὲ ἐπί σοι σέσωσμαι ». Λυσίας ad accusatiuum κατὰ Ἀγοράτου
|
GL III 367.8 | ἐνδείξεως · « καὶ τό γε ἐπ ἐκεῖνον ἐσώθης ». Cicero pro Ligario :
|
GL III 367.9 | « atque in hoc quidem uel cum mendacio , si uultis , gloriemini
|
GL III 367.10 | per me licet ». Πλάτων Κρίτωνι · « καὶ τὸ σὸν μέρος ὅ τι ἂν
|
GL III 367.11 | τύχωσι , τοῦτο πράξουσιν », quod plerique dicunt τὸ ὅσον ἐπί σοι .
|
GL III 367.12 | τοσούτου διήνεγκεν , ὅσῳ καὶ τοσοῦτον διήνεγκεν , ὅσον .
|
GL III 368.1 | Αἰσχίνης Ἀξιόχῳ · « καὶ τοσούτῳ ἐκεῖνο τούτου διαφέρειν ἐνόμιζον
|
GL III 368.2 | ὅσον κρείττων ἐστὶν ἀνὴρ γυναικός ». Ἰσοκράτης ἐν τῷ περὶ τῆς
|
GL III 368.3 | εἰρήνης · « τοσοῦτον δὲ μακαριώτατοι τυγχάνουσιν ὄντες τῶν
|
GL III 368.4 | βίᾳ τὰς τυραννίδας κατεχόντων , ὅσον οἱ μὲν τοὺς τοιούτους
|
GL III 368.5 | ἀποκτείναντες τὰς μεγίστας δωρεὰς παρὰ τῶν
|
GL III 368.6 | συμπολιτευομένων λαμβάνουσιν ». et Romani tantum quantum et tanto quanto
|
GL III 368.7 | differt , distat , interest , praestat .
|
GL III 368.8 | Attici τοσοῦτον καὶ τοσούτου ἐδέησεν ἀκόντων τι ποιεῖν τῶν
|
GL III 368.9 | πολιτῶν . similiter Latini : tantum et tanto defuit inuitis ciuibus aliquid
|
GL III 368.10 | facere . Cicero pro M ( arco ) Marcello : « tantum abes a perfectione
|
GL III 368.11 | maximorum operum , ut fundamenta , quae cogitas , nondum
|
GL III 368.12 | ieceris ».
|
GL III 368.13 | illi τόσων ἐτῶν καὶ τοσοῖσδε ἔτεσιν ὁ δεῖνα . Αἰσχίνης ἐν
|
GL III 368.14 | Ἀλκιβιάδῃ · « ὁ δὲ ῥᾷστα ἀνθρώπων γεγονὼς ἔτη πεντήκοντά
|
GL III 368.15 | πη ». Terentius in eunucho :
|
GL III 368.16 | « ille alter uenit annos natus sedecim ».
|
GL III 368.17 | illi τότε μέν , τότε δὲ καὶ τοῦτο μέν , τοῦτο δέ ( pro quo nos cum ,
|
GL III 368.18 | tum ). Cicero pro Q ( uinto ) Ligario : « cum in omnibus causis
|
GL III 369.1 | grauioribus , G ( ai ) Caesar , initio dicendi commoueri soleam
|
GL III 369.2 | uehementius quam uideatur uel usus uel aetas mea postulare , tum
|
GL III 369.3 | in hac causa ita multa me perturbant ».
|
GL III 369.4 | τοίνυν apud illos supponitur , τοιγαροῦν praeponitur . apud nos
|
GL III 369.5 | autem et igitur et ergo tam praeponuntur quam supponuntur .
|
GL III 369.6 | Attici τούτῳ τῷ χρόνῳ τόδε γίνεται καὶ τούτου τοῦ χρόνου καὶ
|
GL III 369.7 | ἐν τούτῳ τῷ χρόνῳ καὶ τοῦτον τὸν χρόνον καὶ κατὰ τοῦτον τὸν
|
GL III 369.8 | χρόνον . omnia haec et apud nostros inuenis . Virgilius in VIIII :
|
GL III 369.9 | « nocte super media tuti sub matribus agni /
|
GL III 369.10 | balatum exercent ».
|
GL III 369.11 | Cicero in Verrinarum I : « ut cum illius temporis mihi uenit
|
GL III 369.12 | in mentem » ( idem de signis : « uenit enim mihi fani , loci ,
|
GL III 369.13 | regionis illius in mentem »).
|
GL III 369.14 | Attici τὸ περὶ ὄρθρον , τὸ παράπαν , τὸ τήμερον , τὸ παραχρῆμα , τὸ
|
GL III 369.15 | αὐτίκα . nostri quoque aduerbiis est quando casualia adiungunt , ut
|
GL III 369.16 | Persius :
|
GL III 369.17 | « euge tuum et belle ; nam belle hoc excute totum ».
|
GL III 369.18 | idem :
|
GL III 369.19 | «† hesternum cras abiit ».
|
GL III 369.20 | Virgilius :
|
GL III 369.21 | « mane nouum »
|
GL III 369.22 | et :
|
GL III 369.23 | « sponte sua »,
|
GL III 369.24 | et Lucanus in I :
|
GL III 370.1 | « tu satis ad uires Romana in carmina dandas ».
|
GL III 370.2 | Attici τοῦτον τὸν τρόπον καὶ τούτῳ τῷ τρόπῳ ποιοῦμεν τόδε .
|
GL III 370.3 | Sallustius in Catilinario : « cum domos atque uillas uideas in
|
GL III 370.4 | urbium modum exaedificatas ». Θουκυδίδης δευτέρᾳ ·« * ἕως
|
GL III 370.5 | μὲν τὸν τρόπον τοῦτον ἐνομοθέτουν ».
|
GL III 370.6 | illi τρίτῃ ἡμέρᾳ καὶ τρίτην ἡμέραν τόδε ἔπραττον pro nudius
|
GL III 370.7 | tertius . hinc Romani tertio et tertium kalendas uel nonas uel
|
GL III 370.8 | idus uel kalendarum , nonarum , iduum pro tertio ante kalendas
|
GL III 370.9 | uel nonas uel idus . Cicero in I inuectiuarum : « meministine
|
GL III 370.10 | me in ante diem duodecimum kalendarum Nouembrium dicere
|
GL III 370.11 | in senatu , fore in armis certo die , qui dies futurus esset
|
GL III 370.12 | in ante diem sextum kalendarum Nouembrium », pro in diem
|
GL III 370.13 | sextum kalendarum Nouembrium ante . frequentius tamen accusatiuo
|
GL III 370.14 | adiunguntur et per ellipsin praepositionis .
|
GL III 370.15 | Attici ὑπακούοντες αὐτοῖς καὶ αὐτῶν . Δημοσθένης
|
GL III 370.16 | Φιλιππικῶν III : « ὑπήκουε δὲ ὁ ταύτην τὴν χώραν ἔχων αὐτοῖς
|
GL III 370.17 | βασιλεύς ». et pro Ctesiphonte : « ἑτοίμως ὑπηκούσατε τῷ Φιλίππῳ ».
|
GL III 370.18 | hinc Romani oboedio tibi et ausculto tibi . Sallustius in
|
GL III 371.1 | Catilinario : « quae natura prona atque uentri oboedientia finxit »
|
GL III 371.2 | [ pro obaudientia .] Terentius in Andria :
|
GL III 371.3 | « Pamphilumne adiutem an auscultem seni ».
|
GL III 371.4 | Attici ὑπήκοοι ἦσαν αὐτοῖς καὶ αὐτῶν . Ξενοφῶν παιδείας δ ·
|
GL III 371.5 | « διὸ καὶ ὑπήκοοι τῶν Ἀσσυρίων ἦσαν ». hinc Romani : dicto audiens
|
GL III 371.6 | tibi sum .
|
GL III 371.7 | Attici ὑπέρ etiam pro περί accipiunt , sicut et nos super pro de .
|
GL III 371.8 | Demosthenes Philippicorum IIII : « εἰ μὲν περὶ καινοῦ τινος
|
GL III 371.9 | πράγματος προὐτίθετο , ὦ Ἀθηναῖοι , σκοπεῖν », et post pauca :
|
GL III 371.10 | « ἐπειδὴ δὲ ὑπὲρ ὧν εἰρήκασιν οὗτοι πρότερον ». Virgilius in I :
|
GL III 371.11 | « multa super Priamo rogitans , super Hectore multa ».
|
GL III 371.12 | Attici ὑπερέχει τοῦδε καὶ τόνδε . Πλάτων περὶ ψυχῆς · « καὶ
|
GL III 371.13 | τὸ δίπηχυ τοῦ πηχυαίου μεῖζον εἶναι διὰ τὸ ἥμισυ αὐτοῦ
|
GL III 371.14 | ὑπερέχειν ». hinc Romani dimidio superat . unde Iuuenalis in V :
|
GL III 371.15 | « pares quod uendere possis /
|
GL III 371.16 | pluris dimidio ».
|
GL III 371.17 | similiter praestat pro superat . Virgilius in XI :
|
GL III 371.18 | « ibo animis contra uel magnum praestet Achillem »,
|
GL III 371.19 | pro superet ( idem in I :
|
GL III 371.20 | « gradiensque deas supereminet omnis »).
|
GL III 371.21 | illi ὑπερορᾷ τοῦδε καὶ τόνδε . Δημοσθένης κατὰ
|
GL III 372.1 | Τιμοκράτους · « τοσοῦτον ὑπερεῖδεν ἅπαντα ». Romani ad accusatiuum
|
GL III 372.2 | despicio et contemmo et aspernor illum .
|
GL III 372.3 | Attici ὑποβλέπει με καὶ ὑποβλέπει μοι . Cicero pro Milone :
|
GL III 372.4 | « et aspexit me illis quidem oculis , quibus tum , cum omnibus
|
GL III 372.5 | omnia minabatur ». Virgilius in I :
|
GL III 372.6 | « et alto /
|
GL III 372.7 | prospiciens summa placidum caput extulit unda ».
|
GL III 372.8 | illi ὑπό σου καὶ ὑπό σοι καὶ ὑπό σε . Δημοσθένης
|
GL III 372.9 | Φιλιππικῶν δ · « μικρὰ τῶν πρότερον ῥηθέντων ὑπ ᾽ ἐμοῦ
|
GL III 372.10 | μνημονεύσαντας ». Herodotus in I : « ἐστρατεύοντο δὲ ὑπὸ συρίγγων τε
|
GL III 372.11 | καὶ πηκτίδων καὶ αὐλῶν ». Demosthenes Philippicis : « τῶν μὲν
|
GL III 372.12 | Ἑλλήνων οἱ μὲν ὑφ ὑμῖν , οἱ δὲ ὑπὸ Λακεδαιμονίοις ἦσαν ».
|
GL III 372.13 | Herodotus : « ὑπὸ τὸν νηὸν κατακαέντα ». hinc et sub apud nos
|
GL III 372.14 | accusatiuo et ablatiuo adiungitur . genetiuo enim praepositio apud
|
GL III 372.15 | Latinos praeponi non potest separatim . Virgilius in II :
|
GL III 372.16 | « postesque sub ipsos /
|
GL III 372.17 | nituntur gradibus ».
|
GL III 372.18 | idem in VIII :
|
GL III 373.1 | « sub te tolerare magistro /
|
GL III 373.2 | militiam ».
|
GL III 373.3 | sub oculis quoque dicimus pro ante oculos .
|
GL III 373.4 | Attici ὑπομένομεν τόνδε τοῦτο ποιεῖν καὶ τοῦτο ποιοῦντα καὶ
|
GL III 373.5 | τοῦτο ποιοῦντος . sic et nos patimur illum hoc facere et hoc
|
GL III 373.6 | facientem et hoc faciente .
|
GL III 373.7 | illi ὑπόγυον dicunt , quod paulo ante uel mox fit . ex hoc Romani
|
GL III 373.8 | e uestigio dixerunt , uel quod stans aliquis in eodem uestigio facit ( unde
|
GL III 373.9 | statim quoque dicitur ), uel quantum tempus in uno est uestigio faciendo ,
|
GL III 373.10 | quod est breuissimum . Cicero in I Verrinarum : « e uestigio , quasi
|
GL III 373.11 | quodam Circaeo poculo , factus est Verres . redit ad se
|
GL III 373.12 | atque ad mores suos ».
|
GL III 373.13 | illi ὑπὲρ τόνδε καὶ ὑπὲρ τοῦδε τοῦ τόπου ἑωρᾶτο . sic et similia
|
GL III 373.14 | dicuntur . Virgilius in VI :
|
GL III 373.15 | « gemina super arbore sidunt »,
|
GL III 373.16 | et :
|
GL III 373.17 | « fronde super uiridi sunt nobis mitia poma »,
|
GL III 373.18 | idem in bucolico . idem in I :
|
GL III 373.19 | « fama super aethera notus ».
|
GL III 373.20 | Attici ὑστέραν καὶ ὑστεραίαν καὶ προτέραν καὶ προτεραίαν ,
|
GL III 373.21 | non addentes diem . hoc et nostri est quando faciunt .
|
GL III 373.22 | Demosthenes pro Ctesiphonte : « καὶ τὸν Ἑλλήσποντον ὑφ ᾽
|
GL III 373.23 | ἑαυτῷ ποιούμενος ». idem in Philippicis : « ὑφ ᾽ ἑαυτὸν
|
GL III 373.24 | ποιούμενος ». et nostri : sub imperio suo et sub imperium suum facit gentes .
|
GL III 374.1 | Attici ὑφίστατο αὐτόν , et Latini : sustinebat illum .
|
GL III 374.2 | illi ὑπολαμβάνω pro respondeo . Platon in Protagora : « πολλοὶ
|
GL III 374.3 | οὖν αὐτῷ ὑπέλαβον τῶν παρακαθημένων , ὁποτέρως
|
GL III 374.4 | βούλοιτο οὕτω ἐπεξιέναι ». hinc Virgilius in VI :
|
GL III 374.5 | « suscipit Anchises atque ordine singula pandit »,
|
GL III 374.6 | pro respondit ad interogationem Aeneae .
|
GL III 374.7 | φαθὶ λέγων . Ἀριστοφάνης γεωργοῖς ·
|
GL III 374.8 | « εἴ γ ᾽ ἐγκιλικίσαιμ ᾽, ἐξολοίμην , φαθὶ λέγων ».
|
GL III 374.9 | inueniuntur et nostri abundantia utentes , ut loquere dicens et stude
|
GL III 374.10 | properans et similia .
|
GL III 374.11 | Attici φαίνει ζηλῶν τούσδε καὶ ἐζηλωκέναι τούσδε . Αἰσχίνης
|
GL III 374.12 | Ἀσπασίᾳ · « φαίνει γὰρ ἐζηλωκέναι τοὺς ἐν τῷ δικαστηρίῳ καὶ
|
GL III 374.13 | ὑπὲρ ἑαυτῶν καὶ ὑπὲρ ἄλλων ἀγωνιζομένους ». hac figura
|
GL III 374.14 | frequentissime Romani quoque utuntur , ut infinita uerba pro participiis
|
GL III 374.15 | ponant . Terentius in adelphis :
|
GL III 375.1 | « uideo sapere * in loco , /
|
GL III 375.2 | * amare inter se ».
|
GL III 375.3 | « φεῦ σοῦ , ὦ Ἑλλάς », Ξενοφῶν Ἀγησιλάῳ . Latini plerumque
|
GL III 375.4 | accusatiuo utuntur in huiuscemodi interiectionibus : pro deum fidem .
|
GL III 375.5 | Terentius in Phormione :
|
GL III 375.6 | « pro deum inmortalium † fidem , /
|
GL III 375.7 | negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho ?».
|
GL III 375.8 | et ad nominatiuum tamen solet proferri , ut idem in adelphis :
|
GL III 375.9 | « pro di inmortales , facinus indignum , Geta : /
|
GL III 375.10 | quid narras ?».
|
GL III 375.11 | Attici φθόνον μοι συνάγει . et nos inuidiam mihi colligit .
|
GL III 375.12 | illi φιλοτιμοῦμαι τοῦτο καὶ τούτῳ : Iuuenalis in I :
|
GL III 375.13 | « ardenti sese indulsisse tribuno ».
|
GL III 375.14 | Attici φορεῖν ἐσθῆτα καὶ στέφανον καὶ βακτηρίαν . Virgilius
|
GL III 375.15 | in VII de tiara et sceptro :
|
GL III 375.16 | « hoc Priami gestamen erat , cum iura uocatis /
|
GL III 375.17 | more daret populis ».
|
GL III 375.18 | idem in I :
|
GL III 375.19 | « uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram ».
|
GL III 375.20 | idem in eodem :
|
GL III 375.21 | « praeterea sceptrum , Ilione quod gesserat olim , /
|
GL III 375.22 | maxima natarum Priami ».
|
GL III 375.23 | illi φρόνησις ἐστίν μοι τοῦδε καὶ περὶ τοῦδε . et nos est nobis
|
GL III 375.24 | prudentia illius rei et de illa re .
|
GL III 375.25 | Attici φροντίζει τῶνδε καὶ τάδε καὶ περὶ τῶνδε . Μένανδρος
|
GL III 375.26 | μισογύνῃ ·
|
GL III 376.1 | « ἀλλ ᾽ οὐ τὰ βιότου νῷν ἴσως δεῖ φροντίσαι ».
|
GL III 376.2 | sic nos ad accusatiuum curo illam rem .
|
GL III 376.3 | illi χάριν ἔχω σοι καὶ οἶδά σοι . Δημοσθένης περὶ
|
GL III 376.4 | στεφάνου τῆς τριηραρχίας · « οὐχὶ ποιοῦσιν ἃ δεῖ χάριν ὑμᾶς
|
GL III 376.5 | ἔχειν , ἀλλὰ τοῖς φάσκουσιν ». Ἰσοκράτης Ἑλένης ἐγκωμίῳ ·
|
GL III 376.6 | « πλείω χάριν εἰδότες τοῖς πολλὰ προστάττουσιν ». Terentius
|
GL III 376.7 | in eunucho :
|
GL III 376.8 | « magnas uero agere gratias Thais mihi ?».
|
GL III 376.9 | idem in eadem :
|
GL III 376.10 | « et habetur et † refertur , Thais , tibi * ut merita es
|
GL III 376.11 | gratia ».
|
GL III 376.12 | Attici χάριν σήν pro εἰς σὴν χάριν . Πλάτων Φαίδρῳ · « ἀλλ ᾽ εἰ
|
GL III 376.13 | δοκεῖ , συγχωρητέον χάριν σήν ». hinc nos uicem tuam doleo pro
|
GL III 376.14 | in tuam et septimo kalendas pro ante kalendas . Virgilius in I :
|
GL III 376.15 | « Italiam fato profugus »
|
GL III 376.16 | pro in Italiam . Terentius in eunucho :
|
GL III 376.17 | « at ille alter uenit annos natus sedecim »,
|
GL III 376.18 | pro ante sedecim . frequentissime est haec figura apud auctores , in
|
GL III 376.19 | qua praepositio deficit .
|
GL III 376.20 | χαμάθεν , quod est a loco , Cratinos pro in loco posuit , ὅστ ᾽
|
GL III 376.21 | ἐν πυτίνῃ ·
|
GL III 377.1 | «† ἔκαμπτεν ἑστὼς χαμᾶθεν , ἄκρας τῆς κόμης /
|
GL III 377.2 | καθέλκων ».
|
GL III 377.3 | melius tamen distinguendum ἑστώς , et iam bene a loco accipitur χαμάθεν ,
|
GL III 377.4 | ab humo . nos genetiuo quidem in loco , ablatiuo uero de loco et
|
GL III 377.5 | accusatiuo ad locum utimur ( humi Sallustius in Iugurthino :
|
GL III 377.6 | « quae humi arido atque arenoso gignuntur »). Virgilius tamen
|
GL III 377.7 | « eiectum litore »
|
GL III 377.8 | dixit pro in litus , quamuis quidam distinguentes eiectum , ad consequens
|
GL III 377.9 | uerbum dicunt litore egentem suscepi et regni demens in parte locaui .
|
GL III 377.10 | χορταζόμενοι τοῦδε καὶ τόδε . Κρατῖνος Ὀδυσσεῦσιν ·
|
GL III 377.11 | « ἧσθε πανημέριοι χορταζόμενοι γάλα λευκόν ».
|
GL III 377.12 | simile Virgilius in III georgicon :
|
GL III 377.13 | « pascuntur uero siluas et summa Lycaei ».
|
GL III 377.14 | idem in II Aeneidos :
|
GL III 377.15 | « implicat et miseros morsu depascitur artus ».
|
GL III 377.16 | sic ergo possumus dicere : satior illius rei et illam rem . Terentius
|
GL III 377.17 | in adelphis :
|
GL III 377.18 | « sed postquam intus sum omnium rerum satur ».
|