GL III 60.1 | liber quintus decimus de aduerbio
|
GL III 60.2 | aduerbium est pars orationis indeclinabilis , cuius significatio uerbis
|
GL III 60.3 | adicitur . hoc enim perficit aduerbium uerbis additum , quod adiectiua
|
GL III 60.4 | nomina appellatiuis nominibus adiuncta , ut prudens homo prudenter agit ,
|
| G 224b4 a |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.d. | prudens .. etc.: hoc est/ ecce homo incertum/ qualis sit nisi addi/deris ei adiectivum/ nomen .i. prudens simi/liter agit incertum/ quomodo nisi addi/deris ei adverbium/ ad explanandum/ qualiter agit/ hoc est prudenter.
|
GL III 60.5 | felix uir feliciter uiuit .
|
GL III 60.6 | sunt igitur quaedam aduerbia , quae omnibus conuenienter sociantur
|
GL III 60.7 | temporibus , ut sapienter dico , sapienter dicebam , sapienter dixi ,
|
GL III 60.8 | sapienter dixeram , sapienter dicam ; recte facio , recte faciebam , recte feci , recte
|
GL III 60.9 | feceram , recte faciam ; sunt alia , quae cum separatim tempora significant ,
|
GL III 60.10 | necessario separatim eis coniunguntur , ut hodie facio , heri feci , cras
|
GL III 60.11 | faciam ; nunc intellego , antea intellexi , postea intellegam , quamuis usus in
|
GL III 60.12 | eis quoque uariat ; sunt quae cum omnibus apte sociantur modis , ut
|
GL III 60.13 | diligenter curas , diligenter cura , utinam diligenter curares , cum diligenter
|
GL III 60.14 | cures , diligenter curare uelis ; sunt quae non omnibus modis possunt
|
GL III 60.15 | coniungi , ut ne , cum est dehortatiuum , indicatiuo non adiungitur , sed uel
|
GL III 60.16 | imperatiuo ( ut Virgilius in VI :
|
| G 224b19 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 60.17 | « tu ne cede malis , sed contra audentior ito »)
|
GL III 60.18 | uel optatiuo ( ut Terentius in Phormione :
|
GL III 60.19 | « quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem
|
| G 224b20 #1 |
MS➚ | | | | utinam: " > (ibid.) ne: " > (224b21=60,19) incedisset: "
|
GL III 60.20 | incidisset »)
|
GL III 60.21 | aut subiunctiuo ( ut idem in adelphis :
|
GL III 60.22 | « ne dicam dolo »)
|
GL III 61.1 | aut infinito ( ut Cicero in inuectiuis : « ne dici quidem opus est ,
|
GL III 61.2 | quanta deminutione ciuium »).
|
GL III 61.3 | utinam optatiuo coniungitur . Lucanus in II :
|
GL III 61.4 | « o utinam caelique deis Erebique liceret ».
|
GL III 61.5 | ni subiunctiuo copulatur . Terentius in Andria :
|
| G 224b26 #2 |
MS➚ | | | | terrentius: " > (224b26=61,7) idem: "
|
GL III 61.6 | « ni metuam patrem ».
|
GL III 61.7 | idem in Phormione :
|
GL III 61.8 | « ni mihi esset spes † ostentata ».
|
| G 224b26 #3 |
MS➚ | | | | ní:
|
GL III 61.9 | Virgilius in III :
|
| G 224b27 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 61.10 | « ni teneant cursus ».
|
GL III 61.11 | idem in I Aeneidos :
|
| G 224b28 d |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 61.12 | « ni faciat , maria ac terras caelumque profundum ».
|
GL III 61.13 | sed et ni et ne , quando pro neque accipitur , inter coniunctiones
|
GL III 61.14 | plerique posuerunt causales , quamuis significatio abnegatiua aduerbiis ea
|
GL III 61.15 | magis applicat ; quod autem etiam ne pro neque ponitur , usus approbat .
|
| G 224b31 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | applicat: id est coniungit
|
GL III 61.16 | Cicero inuectiuarum III : « ne dici quidem opus est , quanta
|
GL III 61.17 | deminutione ciuium ». ni quoque pro ne accipitur , sicut supra dictus
|
GL III 61.18 | uersus ostendit :
|
| G 224b34 f |
MS➚ | | | m.l. | virgilii usus: virgilius
|
GL III 61.19 | « ni teneant cursus »,
|
GL III 61.20 | pro ne teneant . quod etiam Donatus in commento Aeneidos
|
GL III 61.21 | affirmat dicens : ni pro ne . sic ueteres . non uero imperatiuo proprie
|
| G 224b36 #4 |
MS➚ | | | | ní:
|
| G 224b36 g |
MS➚ | | | | veteres: vel dicebant vel accipiebant
|
GL III 61.22 | adiungi non potest nisi in compositione , ut noli , aptissime autem
|
GL III 61.23 | indicatiuo sociatur uel subiunctiuo uel optatiuo ; indicatiuo , ut :
|
GL III 62.1 | « non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae /
|
| G 224b40 h |
MS➚ | | | m.l. | non .. etc.: virgilius
|
| G 224b40 #5 |
MS➚ | | | | lacenae .:
|
GL III 62.2 | culpatusue Paris , diuum inclementia , diuum /
|
| G 224b41 i |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | inclementia: .i. indignantia
|
| G 224b41 #6 |
MS➚ | | | | divum .:
|
GL III 62.3 | has euertit opes »;
|
GL III 62.4 | subiunctiuo , ut Virgilius in VI :
|
| G 224b42 k |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 62.5 | « non mihi , si linguae centum sint oraque centum , /
|
GL III 62.6 | ferrea uox , omnes scelerum conprendere formas , /
|
GL III 62.7 | omnia poenarum percurrere nomina possim »;
|
GL III 62.8 | optatiuo , ut Virgilius :
|
| G 225a3 a |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 62.9 | « non illa quisquam me nocte per altum /
|
| G 225a4 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | (per) altum: per mare
|
GL III 62.10 | ire , neque a terra moneat conuellere funem ».
|
GL III 62.11 | num quoque indicatiuo soli adiungitur , ad quod pertinet interrogatio .
|
GL III 62.12 | Terentius [ in Phormione ]:
|
GL III 62.13 | « num quid meministi ?».
|
GL III 62.14 | idem :
|
GL III 62.15 | « num quid subolet patri ?».
|
GL III 62.16 | et uerbum quidem sine aduerbio perfectam potest habere
|
GL III 62.17 | significationem ; aduerbium uero sine uerbo uel participio , quod uim uerbi possidet ,
|
GL III 62.18 | non habet plenam sententiam . quamuis enim ab aliqua persona per se
|
GL III 62.19 | proferantur aduerbia , necesse est ea uel ad ante dicta ab alia persona uerba
|
GL III 62.20 | referri , ut si quis me interrogauerit bona est superbia ? et respondero non ,
|
GL III 62.21 | uel per ellipsin dici , ut si recitante aliquo dixero bene , diserte ,
|
| G 225a13 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | ellimsin: defectionem
|
| G 225a14 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | recitante: legente
|
GL III 62.22 | eloquenter ; ubique enim subauditur dicis . similiter si dicam non malus homo ,
|
GL III 62.23 | qui pro uiribus suis subuenit clientibus , subaudio est . in multis quoque
|
| G 225a16 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | clientibus: sociis
|
GL III 62.24 | aliis per hanc figuram inueniuntur sine uerbis uel participiis aduerbia , ut
|
GL III 62.25 | Virgilius in I :
|
GL III 62.26 | « genus unde Latinum »,
|
| G 225a19 f |
MS➚ | | | m.l. | genus .. etc.: virgilius
|
GL III 62.27 | subauditur est . et sciendum , quod , ut supra dictum est , participiis
|
GL III 62.28 | quoque aptissime adiunguntur aduerbia . quid enim est aliud participium nisi
|
| G 225a20 g |
MS➚ | | | m.l. | C (corruptela?) (inveniuntur Ms. adiunguntur H.)
|
GL III 63.1 | uerbum casuale ? ut bene lego , bene legens ; sapienter loquor , sapienter
|
GL III 63.2 | loquens , quod , si aliud uerbum uerbo subiungas , idem significat . sed
|
GL III 63.3 | hoc interest , quod participium non eget coniunctione , uerbum eget , ut
|
GL III 63.4 | bene legens edisco , bene lego et edisco ; sapienter loquens doceo ,
|
GL III 63.5 | sapienter loquor et doceo .
|
GL III 63.6 | accidit autem aduerbio species , significatio , figura .
|
GL III 63.7 | species primitiua et deriuatiua . primitiua quidem , quae a se nascitur ,
|
GL III 63.8 | ut non , ita , ceu , saepe ; deriuatiua uero , quae ab aliis nascitur , ut
|
| G 225a31 #1 |
MS➚ | | | | á (clam clanculum):
|
| G 225a31 h |
MS➚ | | | | clanculum: .i. occulte vel dubium
|
GL III 63.9 | clanculum , saepius saepissime , docte a docto , cursim a cursu , ductim ,
|
GL III 63.10 | ἀπνευστί , a ductu . deriuatiua igitur aduerbia uel ab aliis aduerbiis
|
| G 225a33 #2 |
MS➚ | | | m.l. | ox (απνευστυ corr. man. al. (?) ex απνηυστυ, leg ἀπνευστί)
|
GL III 63.11 | deriuantur , ut prope propius et ultra ulterius , citra citerius ; uel a nominibus ,
|
GL III 63.12 | ut Tullius Tulliane , Latinus Latine , felix feliciter ; uel a uerbo siue
|
GL III 63.13 | participio uel participiali nomine , ut sentio sensus sensim , sto status statim ,
|
GL III 63.14 | singultio singultim ( Horatius in I sermonum :
|
GL III 63.15 | « ut ueni coram , singultim pauca locutus »),
|
GL III 63.16 | tractus tractim ( Virgilius in IIII georgicon :
|
| G 225a40 i |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ IIII/ georgicon
|
GL III 63.17 | « tractimque susurrant »),
|
GL III 63.18 | uel a nomine et uerbo , ut a pede et tempto : pedetemptim , uel a
|
GL III 63.19 | pronomine , ut hic illic ab hic et ille , uel a praepositione , ut ex extra ,
|
| G 225a42 #3 |
MS➚ | | | | híc (illic):
|
GL III 63.20 | in intra , con contra , sub subter .
|
GL III 63.21 | est quando et nominum terminatio diuersorum casuum
|
GL III 63.22 | constructionem aduerbialem suscipiens loco aduerbiorum accipitur , ut Virgilius
|
GL III 63.23 | in VI :
|
GL III 63.24 | « nimium uobis Romana propago /
|
| G 225b4 a |
MS➚ | | | m.l. | nimium .. etc.: virgilius
|
GL III 63.25 | uisa potens superi »,
|
GL III 63.26 | nimium dixit pro nimis . similiter in I Aeneidos :
|
GL III 63.27 | « multum ille et terris iactatus et alto ».
|
| G 225b5 b |
MS➚ | | | m.l. | multum .. etc.: virgilius
|
GL III 63.28 | idem in VIII :
|
| G 225b6 c |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 63.29 | « iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem ».
|
| G 225b7 d |
MS➚ | | | m.l. | iam .. etc.: virgilius
|
GL III 64.1 | idem in I georgicon :
|
| G 225b8 e |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilii/ I/ georgicon
|
GL III 64.2 | « sublime uolans ».
|
GL III 64.3 | similiter idem in I Aeneidos :
|
| G 225b9 f |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 64.4 | « una eurusque notusque ruunt ».
|
GL III 64.5 | pronomina quoque pro aduerbiis ponuntur , ut Virgilius in VIII :
|
| G 225b10 g |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 64.6 | « hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto »,
|
| G 225b11 h |
MS➚ | | | m.l. | hoc .. etc.: virgilius
|
GL III 64.7 | hoc pro huc . idem in I Aeneidos :
|
| G 225b12 i |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 64.8 | « namque uidebat , uti bellantes Pergama circum , /
|
GL III 64.9 | hac fugerent Grai , premeret Troiana iuuentus , /
|
| G 225b13 k |
MS➚ | | | m.l. | hac .. etc.: virgilius
|
| G 225b14 #1 |
MS➚ | | | | iuventus .:
|
GL III 64.10 | hac Phryges ».
|
GL III 64.11 | neque enim ea indubitanter aduerbia esse accipimus , sed nomina uel
|
GL III 64.12 | pronomina esse dicimus loco aduerbiorum posita per diuersos casus : per
|
| G 225b16 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . (quae add. gloss. D falso post posita)
|
GL III 64.13 | nominatiuum , ut in XI Virgilius :
|
GL III 64.14 | « fors et uota facit cumulatque altaria donis »,
|
| G 225b17 l |
MS➚ | | | m.l. | fors .. etc.: virgilius
|
GL III 64.15 | et III georgicon :
|
GL III 64.16 | « sole recens orto ».
|
| G 225b18 m |
MS➚ | | | m.l. | sole .. etc.: virgilii/ I/ georgicon
|
GL III 64.17 | per genetiuum , ut Romae . Cicero pro Ligario : « Romaene sit ?
|
GL III 64.18 | neue cum fratribus ?». Sallustius in I historiarum : « ac deinde
|
GL III 64.19 | militiae et domi gestas conposui ». idem in I historiarum :
|
GL III 64.20 | « itaque Seruilius aegrotum Tarenti collegam prior
|
| G 225b22 #3 |
MS➚ | | | m.l. | ./. (colligam (sic Ms.) .. sorti sine al. err.; sign. add. pr. man.)
|
GL III 64.21 | transgressus ». per datiuum , ut uesperi , sorti , ruri . Terentius in Andria ::
|
GL III 64.22 | « quemne ego heri uidi ad uos adferri uesperi ?».
|
GL III 64.23 | Virgilius georgicon IIII :
|
| G 225b24 n |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ IIII/ georgicon
|
GL III 64.24 | « sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti ».
|
GL III 65.1 | Terentius in Phormione :
|
GL III 65.2 | « cui opera uita erat , ruri fere /
|
GL III 65.3 | se continebat ».
|
GL III 65.4 | per accusatiuum , ut Romam , Athenas . Terentius in Andria :
|
GL III 65.5 | « quid tu Athenas insolens ?».
|
GL III 65.6 | per ablatiuum Virgilius in bucolico :
|
| G 225b28 o |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ bocolica
|
GL III 65.7 | « forte sub arguta consederat ilice Daphnis ».
|
GL III 65.8 | idem in eodem :
|
| G 225b29 p |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilii/ bocolica
|
GL III 65.9 | « alternis dicetis , amant alterna Camenae ».
|
GL III 65.10 | cum autem loco aduerbiorum accipiuntur , manent indeclinabilia , licet
|
GL III 65.11 | iungantur nominum uel pronominum uel participiorum diuersis casibus , ut
|
GL III 65.12 | « sublime uolans », sublime uolantis , sublime uolanti . sic igitur omnia
|
GL III 65.13 | discernas nomina uim aduerbiorum recipientia uel non .
|
| G 225b35 #4 |
MS➚ | | | | recipientia: " > (ibid.) non: "
|
| G 226a m.s. a |
MS➚ | Thes. 224➚ | | m.s. | mochoe noiṅdrommo ['Mochae of Oendrium']
|
GL III 65.14 | et primitiua quidem uniformia sunt nec regulam aliquam a
|
GL III 65.15 | similitudine uel collatione aliorum possunt accipere , ut cras , cur , heus , sic ,
|
GL III 65.16 | nempe ; deriuatiua uero , quae sub aliqua certa proferuntur forma , inter
|
GL III 65.17 | sese adhibita collatione rationem plerumque regulae possunt accipere pro
|
GL III 65.18 | similitudine terminationum . plerumque autem diximus propter excepta
|
GL III 65.19 | uel anomala , ut bene , male , duriter . ergo per singulas terminationes
|
GL III 65.20 | necessarium est eorum formas inspicere .
|
GL III 65.21 | a igitur terminantia uel primitiua sunt , ut ită , quod solum a
|
GL III 65.22 | correptam habuit , quamuis quidam puta quoque aduerbium esse accipiant
|
GL III 65.23 | ideoque Persium id corripuisse , ut
|
GL III 65.24 | « hoc pută non iustum est , illud male , rectius illud »,
|
GL III 65.25 | uel composita , ut praetereā , intereā , posteā , anteā , quae omnia
|
GL III 65.26 | producunt a terminalem , uel ablatiui sunt nominum , qui pro aduerbiis
|
GL III 65.27 | accipiuntur , ut una , qua , nequa , Roma , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
| G 226a8 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 65.28 | « una eurusque notusque ruunt , creberque procellis ».
|
| G 226a9 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | procellis: .africus.
|
GL III 65.29 | idem in eodem :
|
| G 226a9 d |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 66.1 | « qua data porta ruunt et terras turbine perflant ».
|
GL III 66.2 | in eodem :
|
| G 226a11 e |
MS➚ | | | m.l. | in eodem: virgilius
|
GL III 66.3 | « ne qua scire dolos mediusue occurrere possit ».
|
GL III 66.4 | et sciendum , quod propria ciuitatium nomina , si primae uel secundae
|
GL III 66.5 | sint declinationis , genetiuo quidem casu pro aduerbio in loco accipiuntur ,
|
| G 226a13 f |
MS➚ | | | m.l. | corruptela (//. pro adverbio /. casu prima man.)
|
GL III 66.6 | ut Romae sum uel Tarenti , accusatiuo uero ad locum cuiuscumque sint
|
GL III 66.7 | declinationis , ut Romam eo uel Tarentum uel Carthaginem uel
|
GL III 66.8 | Athenas , ablatiuo de loco uel per locum , ut Roma exeo , Tarento transeo ;
|
| G 226a18 g |
MS➚ | | | m.l. | corruptela (tarento exeo Ms.)
|
GL III 66.9 | sin tertiae sint , ablatiuo tam in loco quam de loco uel per locum , ut
|
GL III 66.10 | Carthagine sum , Carthagine uenio , Carthagine transeo , idem et in
|
GL III 66.11 | semper pluralibus inuenitur , ut Athenis sum , Athenis uenio , Athenis transeo .
|
GL III 66.12 | inueniuntur tamen et cum praepositionibus nomina ciuitatium saepe prolata ,
|
GL III 66.13 | et maxime apud historicos . Liuius in VIII ab urbe condita :
|
GL III 66.14 | « uenerant et ab Lanuuio Antioque auxilia ». Sallustius in
|
GL III 66.15 | Catilinario : « nam tum Brutus ab Roma aberat ». idem in Iugurthino :
|
GL III 66.16 | « ad Cirtam oppidum iter constituunt ». Liuius in VIIII : « et
|
GL III 66.17 | Fabius supplementum ab Roma adduxit ». idem in VII : « quem
|
GL III 66.18 | autem ab Roma posse exciri ?». in eodem : « qua uia ad Veserim
|
GL III 66.19 | ferebat ». Sallustius in I historiarum : « ad Olympum atque
|
GL III 66.20 | Phaselida ». in eodem : « ad Corycum ». in eodem : « apud Corycum et
|
GL III 66.21 | apud Lete oppidum et repulsus a Lete oppido et apud
|
GL III 67.1 | Ilerdam eum multa opera circumdata ». idem : « apud Praeneste
|
GL III 67.2 | locatus ». idem : « apud Mutinam » ( ex Rhodo Plautus in mercatore :
|
GL III 67.3 | « nauem ex Rhodo , qua † est heri aduectus filius »).
|
GL III 67.4 | inueniuntur tamen quaedam etiam appellatiua supra dictam regulam
|
GL III 67.5 | seruantia , ut militiae , militiam , militia ; domi , domum , domo ; humi ,
|
GL III 67.6 | humum , humo .
|
GL III 67.7 | in e correptam uel primitiua sunt , ut ponĕ , paenĕ ( ex quo etiam
|
GL III 67.8 | aliud deriuauit Plautus in mustellaria :
|
GL III 67.9 | « ita mea consilia peruortit paenissime »),
|
GL III 67.10 | nĕ , propĕ , nempĕ , quippĕ , saepĕ , indĕ et ex eo composita déindĕ ,
|
GL III 67.11 | súbindĕ , périndĕ , éxindĕ , próindĕ , quae omnia antepaenultimam habent
|
| G 226b1 a |
MS➚ | | | | *antepeneultimum: locum
|
GL III 67.12 | acutam ( uel quia per adiectionem habent de , ut quibusdam uidetur , unde
|
| G 226b1 b |
MS➚ | | | m.l. | acutum: Accentus
|
GL III 67.13 | frequenter inuenimus exin et dein : Virgilius in VII :
|
| G 226b3 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 67.14 | « exin Gorgoneis Allecto infecta uenenis »,
|
GL III 67.15 | uel magis quia praepositiones separatae grauantur , ut coniunctae esse
|
GL III 67.16 | ostendantur , acutum in his assumpserunt accentum , quomodo et coniunctio
|
| G 226b6 d |
MS➚ | | | m.l. | accen[tum]: Accentus
|
GL III 67.17 | si et ne aduerbium , cum praeponuntur quando , ut síquando ,
|
GL III 67.18 | néquando ; nam alíquando differentiae causa ab aliquánto , quod
|
GL III 67.19 | consimilem sonum habere uidentur , acuit antepaenultimam ); uel deriuatiua sunt ,
|
| G 226b10 e |
MS➚ | | | m.l. | acuit: Accentus
|
GL III 67.20 | ut peragro peregrĕ , punio impunĕ , abundo abundĕ , rito ( unde irrito )
|
GL III 67.21 | ritĕ .
|
GL III 67.22 | nomina quoque pro aduerbiis in e correptam desinentia inuenimus , ut
|
GL III 67.23 | Sallustius in Iugurthino : « cetera haud facilĕ conperta
|
GL III 67.24 | narrauerim »; Virgilius in III :
|
| G 226b14 f |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 68.1 | « fortĕ fuit iuxta tumulus , quo cornea summo /
|
| G 226b15 #5 |
MS➚ | | | | summo .:
|
GL III 68.2 | uirgulta »;
|
GL III 68.3 | idem in X :
|
| G 226b15 g |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 68.4 | « sed sublimĕ uolans nubi se inmiscuit atrae »,
|
GL III 68.5 | quamuis facilĕ et sublimĕ accusatiui sunt , fortĕ autem ablatiuus . sic
|
GL III 68.6 | etiam « spontĕ sua » et manĕ primo nomina esse ostenduntur
|
GL III 68.7 | coniunctione aliorum casualium , ut domi suae . sunt etiam composita in e
|
GL III 68.8 | correptam desinentia aduerbia , ut supra dicta exindĕ , perindĕ et punio
|
GL III 68.9 | impunĕ . Virgilius in II georgicon :
|
| G 226b21 h |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ II/ georgicon
|
GL III 68.10 | « et saepe alterius ramos inpunĕ uidemus /
|
GL III 68.11 | uertere in alterius ».
|
GL III 68.12 | utpotĕ quoque compositum est ab aduerbio et nomine ; potĕ enim ab
|
GL III 68.13 | eo quod est potis nascitur , hic et haec potis et hoc pote , unde
|
GL III 68.14 | Persius :
|
GL III 68.15 | « qui pote ? uis dicam ? nugaris , cum tibi , calue »,
|
GL III 68.16 | id est quomodo possibile ? ( ab eo autem , quod est hic et haec potis
|
GL III 68.17 | et hoc pote , fit comparatiuum hic et haec potior et hoc potius et
|
GL III 68.18 | superlatiuum potissimus , ex quibus etiam aduerbia potius et potissime ).
|
GL III 68.19 | in e productam primitiua non inueni , sed deriuatiua a nominibus
|
GL III 68.20 | secundae declinationis , quorum datiuus in o desinens in e longam
|
GL III 68.21 | conuertitur et facit aduerbium , ut huic claro clarē , optimo optimē , pulchro
|
GL III 68.22 | pulchrē , affabro affabrē ( Cicero in Verrinarum II : « deum nullum , qui
|
| G 226b33 i |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | affabre: .i. ingeniose
|
GL III 68.23 | ei paulo affabrē factus »), huic sano sanē , fero ferē . excipitur benĕ
|
GL III 68.24 | et malĕ a bono et malo in e breuem desinentia . multa autem ex
|
GL III 68.25 | supra dictis nominibus ipsa terminatione datiui pro aduerbiis accipiuntur ,
|
GL III 68.26 | ut falso , consulto , postremo , sedulo , auspicato , augurato , manifesto ,
|
GL III 68.27 | priuato , precario , merito . Terentius in eunucho :
|
GL III 68.28 | « seu ui seu clam seu precario ».
|
| G 226b39 k |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | precario: per preces
|
| G 227a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | criste benedic
|
GL III 68.29 | idem in Andria :
|
GL III 68.30 | « haud auspicato huc me adtuli ».
|
GL III 69.1 | idem in Phormione :
|
GL III 69.2 | « merito te amo ».
|
GL III 69.3 | idem in eadem :
|
GL III 69.4 | « postremo si nullo alio pacto , fenore ».
|
GL III 69.5 | Liuius in XIII : « priuato nos tenuissemus »; dicitur tamen et
|
GL III 69.6 | priuatim . Sallustius in Catilinario : « ea priuatim et publice rapere ».
|
GL III 69.7 | et saepe corripiunt o terminalem , quando in aduerbia transeunt , ut citŏ ,
|
| G 227a2 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | et sepe .. etc.: ├: inante (cf. 189a17 i; 227b33 q)
|
GL III 69.8 | serŏ , modŏ . Iuuenalis in libro I :
|
GL III 69.9 | « et citŏ rapturus de nobilitate comesa /
|
GL III 69.10 | quod superest ».
|
GL III 69.11 | Virgilius in IIII Aeneidos :
|
| G 227a5 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 69.12 | « tu modŏ posce deos ueniam sacrisque litatis ».
|
GL III 69.13 | Statius in I Thebaidos :
|
GL III 69.14 | « serŏ memor thalami maestae solacia mortis , /
|
GL III 69.15 | Phoebe , paras »,
|
GL III 69.16 | idem in II :
|
GL III 69.17 | « queriturque fidem tam serŏ reposci ».
|
GL III 69.18 | necessario dicitur et necesse , sed necesse eget uerbo substantiuo .
|
| G 227a8 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | necesse: á nece
|
| G 227a8 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | verbo ([substantivo]): .i. est
|
GL III 69.19 | sunt tamen quaedam ex eadem declinatione , quorum neutra pro aduerbiis
|
GL III 69.20 | accipiuntur , ut multum , nimium , uerum et uero , primum et primo .
|
GL III 69.21 | Terentius in Andria :
|
GL III 69.22 | « primo haec pudice uitam , parce ac duriter /
|
GL III 69.23 | agebat ».
|
GL III 69.24 | quod autem etiam prime dicitur , ostendit Terentius , qui compositum
|
GL III 69.25 | ab eo in Andria protulit :
|
GL III 69.26 | « nam id arbitror /
|
GL III 69.27 | adprime in uita esse utile , ut ne quid nimis ».
|
GL III 69.28 | nimium quoque pro nimis frequenter inuenimus et parum pro
|
GL III 70.1 | paruum . Lucanus in V :
|
GL III 70.2 | « et quam nimiumque parumque /
|
GL III 70.3 | distulimus ».
|
GL III 70.4 | excipiuntur a duro durē et duriter , a largo largē et largiter , ab
|
GL III 70.5 | humano humanē et humaniter , ab inhumano inhumanē et inhumaniter ,
|
GL III 70.6 | a firmo firmē et firmiter . Terentius in Andria :
|
GL III 70.7 | « primo haec pudice uitam , parce ac duriter /
|
GL III 70.8 | agebat ».
|
GL III 70.9 | Cicero in III Verrinarum : « respondit illa ut meretrix non
|
GL III 70.10 | inhumaniter ». idem in XIII Philippicarum : « putare aliquid
|
GL III 70.11 | moderate aut humane facturum ». idem de re publica VI :
|
GL III 70.12 | « firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse
|
GL III 70.13 | uoluerunt ». idem ad Pansam I : « de Antiocho fecisti humaniter ».
|
GL III 70.14 | inueniuntur et alia , quibus tamen non est utendum . Pomponius in
|
GL III 70.15 | auctorato :
|
GL III 70.16 | « ludit nimium insaniter »,
|
GL III 70.17 | pro insane . seueriter quoque pro seuere Titinius in Prilia :
|
GL III 70.18 | « seueriter /
|
GL III 70.19 | hodie sermonem amica mecum contulit ».
|
GL III 70.20 | idem « blanditer », « benigniter »; Plautus « amiciter », « auariter »,
|
GL III 71.1 | « munditer », « saeuiter », « maestiter », « aequiter », « asperiter »; Nouius
|
GL III 71.2 | festiuiter ; Lucilius ampliter , ignauiter ; Varro probiter , mutuiter ;
|
GL III 71.3 | Ennius proteruiter , ignauiter , inimiciter , iracunditer ,
|
GL III 71.4 | superbiter , temeriter , praeclariter , toruiter , puriter ,
|
GL III 71.5 | reuerecunditer , miseriter , properiter . dicitur etiam abunde ab abundo et
|
GL III 71.6 | abundanter ab abundans . ( sciendum tamen , quod quaedam aduerbia
|
GL III 71.7 | non plane seruant significationem , quae in nominibus est , a quibus
|
GL III 71.8 | deriuantur , ut ferus fere , sanus sane , sensus sensim ; ideo autem diximus
|
| G 227a37 #1 |
MS➚ | | | m.l. | Px (dirivantur .. sensim sine err.)
|
GL III 71.9 | non plane , quia potest esse aliqua ratio , ut ferae dicuntur , quae omni
|
GL III 71.10 | corpore feruntur , quippe cum quattuor pedibus utantur , fere ergo pro
|
GL III 71.11 | iuxta , quod celeribus omnia iuxta sunt ; sanus pro ualidus accipitur .
|
| G 227a40 f |
MS➚ | | | | celeribus: pecoribus
|
| G 227a41 g |
MS➚ | | | m.l. | omnia: loca
|
GL III 71.12 | ergo et sane pro ualde [ hoc quoque notandum , quod a ualido ualde
|
GL III 71.13 | pro ualide per syncopam profertur ], sensim pro paulatim , quia ea
|
GL III 71.14 | maxime faciunt sensum , quae morantur ; a rito uero uerbo uel ritu rite
|
| G 227b2 a |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.s. | rito: mores rego vel recte ago
|
GL III 71.15 | pro recte , quia nihil traditur ritibus , nisi quod rectum esse credatur ).
|
| G 227b3 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | ritibus: usibus vel nominibus
|
GL III 71.16 | a quintae quoque declinationis nominibus composita e producunt , pridiē ,
|
| G 227b5 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | pridié: quasi prior hodie
|
| G 227b5 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.s. | pridié: quasi priore die
|
GL III 71.17 | hodiē , postridiē ; meridiē quoque pro aduerbio accipitur , cum sit nomen .
|
| G 227b5 #1 |
MS➚ | | | | hodié:
|
GL III 71.18 | in i quoque desinentia inueniuntur aduerbia , sed pauca primitiua , ut
|
GL III 71.19 | heri , ibi , ubi . dicitur tamen et here . Iuuenalis in I :
|
GL III 71.20 | « res hodie minor est , here quam fuit , atque eadem cras /
|
GL III 71.21 | deterit exiguis aliquid ».
|
| G 227b10 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | deterit: deterius erit
|
GL III 71.22 | Horatius in II sermonum :
|
GL III 71.23 | « nam mihi conuiuam quaerenti dictus here illic /
|
GL III 72.1 | de medio potare die ».
|
GL III 72.2 | alia uero nomina sunt loco aduerbii posita , per genetiuum pleraque , ut
|
GL III 72.3 | domi , Taurominii , Lampsaci , Tyri , Ephesi , belli . Liuius in III ab
|
| G 227b13 f |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | taurominii: nomen loci
|
GL III 72.4 | urbe condita : « duo nefanda facinora decemuiri belli
|
| G 227b15 g |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | belli: in bello
|
GL III 72.5 | domique adiciunt »; inueniuntur etiam per datiuum uesperi et sorti .
|
GL III 72.6 | Terentius in Andria :
|
GL III 72.7 | « quemne ego heri uidi ad uos afferri uesperi ?».
|
GL III 72.8 | Virgilius georgicon IIII :
|
| G 227b17 h |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ IIII/ georgicon
|
GL III 72.9 | « sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti »;
|
GL III 72.10 | nec non etiam per ablatiuum , ut qui pro quomodo uel unde , ut
|
| G 227b19 i |
MS➚ | | | | unde: pro
|
GL III 72.11 | Terentius in Andria :
|
GL III 72.12 | « nam qui tibi istaec incidit suspicio ? :: /
|
| G 227b19 k |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | qui: .i. quomodo
|
GL III 72.13 | qui ? quia te noram ».
|
GL III 72.14 | idem in eadem :
|
GL III 72.15 | « audiui et credo , multa concurrunt simul , /
|
GL III 72.16 | qui coniecturam hanc nunc facio »;
|
| G 227b21 l |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | qui: .i. unde
|
| G 227b21 m |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | coniecturam: (subs.) .i. argumentationem
|
GL III 72.17 | est enim ablatiuus a quo uel a qui .
|
GL III 72.18 | in o primitiua quidem , ut quando temporale et ex eo composita ,
|
GL III 72.19 | síquando , néquando , alíquando ( quae antepaenultimam habent acutam ,
|
| G 227b25 n |
MS➚ | | | m.l. | acutam: Accentus
|
GL III 72.20 | ne duae partes , ut supra dictum est , esse putentur diuisae uel differentiae
|
GL III 72.21 | causa ); deriuatiua uero : a cis citro , unde ultro citroque . Cicero pro
|
| G 227b27 o |
MS➚ | | | | (cís) citro: .i. dicitur
|
GL III 72.22 | Roscio : « postea homines cursare ultro et citro non
|
GL III 72.23 | destiterunt »; ab in quoque intra et intro et intus et inter . sunt etiam
|
GL III 72.24 | composita praesto , profecto . alia uero nomina sunt uel pronomina
|
GL III 72.25 | aduerbialiter prolata , ut falso , merito , sedulo , cito , sero , uero , utro ,
|
| G 227b32 p |
MS➚ | | | | utro: vero subauditur .i. facit
|
GL III 72.26 | utroque ( Liuius in VIII ab urbe condita : « utroque exercitus missi »),
|
GL III 73.1 | similiter quo , aliquo , eo , illo ; sed quando pro aduerbiis accipiuntur ,
|
| G 227b33 q |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | similiter: ├: retro (cf. 189a17 i; 227a2 b)
|
GL III 73.2 | inueniuntur interdum corripientia o , sicut ostendimus .
|
GL III 73.3 | in u pauca inueniuntur denominatiua , ut diu et ex eo compositum
|
GL III 73.4 | interdiu et a nocte noctu . nam astu nomen est indeclinabile ,
|
| G 227b37 r |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | interdiu: .i. per diem
|
| G 227b37 s |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | astu: fraus dolus
|
GL III 73.5 | quomodo cornu . Terentius in eunucho :
|
GL III 73.6 | « hem , quid ? amat ? an scit ille , quid meretrix siet ? /
|
| G 227b38 t |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | hem: interiectio irascentis
|
| G 227b39 u |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | siet: .i. pro sit
|
GL III 73.7 | an in astu uenit ?»
|
| G 227b39 w |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | (in) astu: in dolo
|
| G 228a m.s. a |
MS➚ | Thes. 224➚ | | m.s. | is gann membrumm ['the parchment is scanty']
|
GL III 73.8 | quod nisi esset nomen , praepositio separata ei non praeponeretur .
|
GL III 73.9 | in ae diphthongum nomina sunt genetiui casus loco aduerbii posita ,
|
GL III 73.10 | ut Romae , Cosae , Capuae . Sallustius in Iugurthino : « haec ubi
|
GL III 73.11 | Romae conperta sunt ». idem in I historiarum : « res populi
|
GL III 73.12 | Romani M ( arco ) Lepido Q ( uinto ) Catulo consulibus ac deinde domi et
|
| G 228a2 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | m: proprium
|
| G 228a2 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | lepido: proprium
|
| G 228a2 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | catullo: proprium
|
GL III 73.13 | militiae gestas ».
|
GL III 73.14 | in hoe , au , heu , ei , oh , ah terminantia interiectiones sunt , quas
|
GL III 73.15 | Graeci aduerbiis connumerant . Horatius [ in carminibus :
|
GL III 73.16 | « heu hoe Bacche precor ».
|
GL III 73.17 | idem ] in II carminum :
|
GL III 73.18 | « heu hoe recenti mens trepidat metu ».
|
GL III 73.19 | Terentius in eunucho :
|
GL III 73.20 | « au , [ obsecro ] /
|
GL III 73.21 | nec conferundus hic quidem ad illum est ».
|
GL III 73.22 | idem in eodem :
|
GL III 73.23 | « oi ei ».
|
GL III 74.1 | in eodem :
|
GL III 74.2 | « oh , /
|
GL III 74.3 | illud uide , os ut sibi distorsit carnifex ».
|
GL III 74.4 | idem in Andria :
|
GL III 74.5 | «† dicturane es quod rogo ? :: au ».
|
| G 228a11 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | au: interiectio dolentis
|
GL III 74.6 | Virgilius in II Aeneidos :
|
GL III 74.7 | « ei mihi , qualis erat , quantum mutatus ab illo /
|
| G 228a12 f |
MS➚ | | | m.l. | ei .. etc.: virgilius
|
GL III 74.8 | Hectore ».
|
GL III 74.9 | idem in eodem :
|
| G 228a13 g |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 74.10 | « heu fuge , nate dea , teque his , ait , eripe flammis ».
|
GL III 74.11 | in c primitiua inueniuntur sîc , donĕc ( quod etiam donicum
|
GL III 74.12 | antiqui dicebant . Plautus in captiuis :
|
GL III 74.13 | « ausculta , tum scies : /
|
GL III 74.14 | ego me amitti , donicum ille huc redierit »)
|
GL III 74.15 | et deriuatiua pronominum illîc , istîc , hûc , illûc , istûc , hīnc , illīnc ,
|
| G 228a20' #1 |
MS➚ | | | | istíc:
|
GL III 74.16 | istīnc , hâc , istâc , illâc . et omnia uel natura uel positione producunt
|
GL III 74.17 | extremam syllabam excepto donĕc et in fine circumflectuntur , si uocalem
|
| G 228a20" #2 |
MS➚ | | | m.l. | /¹ (circunflectuntur ex circunflectitur corr. prima man.)
|
GL III 74.18 | longam habuerint natura . composita quoque inueniuntur , ut adhuc ,
|
GL III 74.19 | abhinc , dehinc .
|
GL III 74.20 | in l pauca inueniuntur : semel , pol , edepol ; uel etiam coniunctio
|
GL III 74.21 | pro ualde frequenter inuenitur . Cicero pro Murena : « uel maximum
|
| G 228a25 h |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | vel: .i. pro valde
|
GL III 74.22 | bellum populum Romanum cum rege Antiocho gessisse ».
|
GL III 74.23 | in am primitiua clam , coram ; deriuatiua uel composita nequiquam ,
|
| G 228a29 i |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | [ne]quiquam: .i. inutiliter
|
| G 228a29 k |
MS➚ | Thes. 224➚ | ✍ #hand-notA | | neutiquam: negand
|
GL III 74.24 | nequaquam , neutiquam . praeterea quam , quando est similitudinis uel
|
GL III 74.25 | comparationis siue electionis , aduerbium accipitur ( Virgilius in XI :
|
| G 228a31 l |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 74.26 | « quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto ».
|
GL III 74.27 | Sallustius : « mare Ponticum dulcius quam cetera »), quamuis
|
GL III 74.28 | interpretatio eius , id est ἤπερ , apud Graecos coniunctio sit electiua .
|
GL III 74.29 | bifariam etiam et trifariam et omnifariam composita sunt a ferendo et
|
| G 228a35 m |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | ferendo: pronuntiando
|
GL III 74.30 | praepositis dictionibus .
|
GL III 75.1 | in em primitiua item , tandem ; composita , ut itidem , ibidem ,
|
| G 228a36 n |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | ibidem: .i. in eodem loco
|
GL III 75.2 | indidem , identidem . Cicero pro Roscio : « indidemne Ameria ?».
|
GL III 75.3 | in im denominatiua inueniuntur et uerbalia siue participialia , ut a
|
GL III 75.4 | parte partim , a uiro uiritim , a uice uicissim , ab ostio ostiatim , a
|
| G 228a41 o |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | viritim: fortiter privatim
|
GL III 75.5 | statu statim , a raptu raptim , a saltu saltuatim , a cursu cursim , a
|
GL III 75.6 | stricto strictim , a furto furtim , a sensu sensim , a singulis singillatim ,
|
GL III 75.7 | a fatu affătim ( uel magis a Graeco ἀφάτως , id est abunde , unde et
|
GL III 75.8 | corripitur fa ), a priuato priuatim , a paulo paulatim , a singultu
|
GL III 75.9 | singultim ( Horatius in I sermonum :
|
GL III 75.10 | « ut ueni coram singultim pauca locutus »)
|
GL III 75.11 | [ praesertim , confestim ], a tractu tractim , a carptu carptim , a ductu
|
GL III 75.12 | ductim . Plautus in Curculione :
|
GL III 75.13 | « sine ductim , sed haec abiit , hac persequar ».
|
GL III 75.14 | in um primitiua pauca sunt , iterum , sursum , rursum et rursus ,
|
GL III 75.15 | prorsum et prorsus ; deriuatiua uel composita dextrorsum , sinistrorsum
|
GL III 75.16 | ( Horatius sermonum II :
|
GL III 75.17 | « ille sinistrorsum , hic dextrorsum abit ; unus utrique /
|
GL III 75.18 | error »;
|
GL III 75.19 | sed antiqui etiam dextrouorsum dixerunt . Plautus in rudente :
|
GL III 75.20 | « sed dextrouorsum auersa est in malam crucem »),
|
GL III 75.21 | deorsum , horsum , orientem uersum , occidentem uersum . « deorsum
|
GL III 75.22 | uersum » Terentius in adelphis . similiter utroqueuorsum
|
| G 228b17 a |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | *utroque versum: .i. contra utrumque versum
|
GL III 76.1 | Plautus in captiuis :
|
GL III 76.2 | « utroqueuorsum rectum est ingenium meum ».
|
GL III 76.3 | haec enim quoque composita esse uidentur , cum sub uno accentu
|
| G 228b19 b |
MS➚ | | | m.l. | accentu: Accentus
|
GL III 76.4 | proferantur ; melius tamen dicemus , quod inclinant sibi supra posita nomina .
|
| G 228b20 c |
MS➚ | | | | (non) inclinant: .i. trahunt ad se adverbia
|
GL III 76.5 | similiter actutum deriuatiuum est ab actu , id est celeritate . Virgilius
|
GL III 76.6 | in VIIII :
|
GL III 76.7 | « tum cetera reddet /
|
| G 228b22 d |
MS➚ | | | m.l. | tum .. etc.: virgilius
|
GL III 76.8 | actutum pius Aeneas atque integer aeui /
|
GL III 76.9 | Ascanius ».
|
GL III 76.10 | nomina quoque loco aduerbiorum in eadem terminatione inueniuntur , ut
|
GL III 76.11 | multum , primum , nimium , parum pro paruum . Lucanus in V :
|
GL III 76.12 | « et quam nimiumque parumque /
|
GL III 76.13 | distulimus »
|
GL III 76.14 | pro et multum et paruum . Cicero in IIII de re publica : « non enim
|
GL III 76.15 | facile ualenti populo resistitur , si aut nihil iuris impertias
|
GL III 76.16 | aut parum », pro paruum .
|
GL III 76.17 | in n pauca inueniuntur , ut en , forsan , forsitan .
|
GL III 76.18 | in r primitiua cur et per , quando pro ualde accipitur , deriuatiua
|
GL III 76.19 | a nominibus uel participiis tertiae declinationis inueniuntur in ter
|
GL III 76.20 | exeuntia . sed si in ens desinat nominatiuus , is genetiui in er conuertunt ,
|
GL III 76.21 | ut sapiens sapientis sapienter ; prudens prudentis prudenter ; indulgens
|
GL III 76.22 | indulgentis indulgenter ; diligens diligentis diligenter . alia uero assumunt
|
GL III 76.23 | datiuo ter paenultima correpta , ut fortis forti fortĭter , utilis utili utilĭter ,
|
GL III 76.24 | felix felici felicĭter , audax audaci audacĭter ( sed per syncopam in usu est
|
GL III 76.25 | frequentiore audacter . Terentius in Phormione :
|
GL III 76.26 | « minus multo audacter , quam nunc laedit , laederet ».
|
GL III 76.27 | Sallustius tamen historiarum II audaciter protulit secundum
|
GL III 76.28 | analogiam et Cicero pro Sexto Roscio : « multa scelerate , multa
|
GL III 77.1 | audaciter , multa inprobe fecisti »). excipitur facilis , quod pro
|
GL III 77.2 | faciliter facile aduerbii loco habuit in usu ( Virgilius in XI :
|
| G 228b43 e |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
| G 228b m.i. f |
MS➚ | | | m.i. | tempus est prandii
|
| G 229a m.s. a |
MS➚ | Thes. 229a➚ | | m.s. | Gaib do chuil isin charcair . ni róis chluim na colcaid truag insin amail bachal . rot giuil indṡrathar dodcaid ['Take your corner in the prison: you shall reach neither down nor pallet: sad is that, you servant of the rods, the packsaddle of ill-luck has stuck to you']
|
| G 229a m.s. b |
MS➚ | | | m.s. | criste benedic
|
GL III 77.3 | « quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto »;
|
GL III 77.4 | difficilis autem difficulter facit pro difficiliter ), et ab omni omnino .
|
GL III 77.5 | praeterea et a tribus et quattuor nascuntur aduerbia ter et quater ;
|
GL III 77.6 | obiter enim compositum est ab ob et iter ; similiter paulisper ,
|
GL III 77.7 | tantisper , parumper composita sunt . uetustissimi tamen quaedam contra
|
GL III 77.8 | supra dictam regulam protulerunt . sed si quidem sint nomina neutra pro
|
GL III 77.9 | aduerbiis , ut « sublime uolans », assumentur : aliter uero reiciantur , ut
|
GL III 77.10 | Pomponius de philosophia :
|
GL III 77.11 | « cum istaec memore meminit »
|
GL III 77.12 | pro memoriter . aliter quoque ab eo , quod est hic alis huius alis huic
|
GL III 77.13 | ali pro alius alius alii , secundum supra dictam analogiam profertur .
|
GL III 77.14 | in as denominatiua inuenio as extrema circumflexa aliâs .
|
| G 229a12 #3 |
MS➚ | | | | ás .. aliâs:
|
| G 229a12 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (in .. aliâs sine err.)
|
GL III 77.15 | in es productam sodēs , Herculēs . pleraque tamen a numeris
|
| G 229a13 #5 |
MS➚ | | | | sodés:
|
GL III 77.16 | nascuntur , id est a quinque usque ad mille , ut quinquies , sexies , decies ,
|
GL III 77.17 | uicies , centies , quingenties , milies .
|
GL III 77.18 | in is correptam nimĭs , quod etiam nimium dicimus , satĭs ,
|
GL III 77.19 | quod etiam loco nominis positiui accipitur itaque etiam comparationem
|
GL III 77.20 | recipit satius . Terentius in eunucho :
|
GL III 77.21 | « accede ad ignem hunc , iam calesces plus satis ».
|
| G 229a18 #6 |
MS➚ | | | m.l. | . (iam om. Ms. add. gloss. D)
|
GL III 77.22 | Lucanus in I :
|
GL III 77.23 | « tu satis ad uires Romana in carmina dandas ».
|
GL III 77.24 | Iuuenalis in III :
|
GL III 77.25 | « hoc satius , quam si dicas sub iudice uidi , /
|
GL III 77.26 | quod non uidisti »,
|
GL III 77.27 | satius pro melius .
|
GL III 78.1 | in us correptam penitŭs , rursŭs et rursum , prorsŭs et
|
GL III 78.2 | prorsum , secŭs , caelitŭs a caelo , stirpitŭs a stirpe , funditŭs a fundo
|
GL III 78.3 | ( Virgilius in III Aeneidos :
|
| G 229a25 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 78.4 | « rursus et alterius »
|
GL III 78.5 | in eodem :
|
GL III 78.6 | « rursum ex diuerso caeli caecisque latebris »),
|
| G 229a26 d |
MS➚ | | | m.l. | rursus .. etc.: virgilius
|
GL III 78.7 | radicitŭs a radicibus ( Virgilius in V Aeneidos :
|
| G 229a27 #7 |
MS➚ | | | m.l. | ¹ (a radicibus .. radicitus om. Ms. add. gloss. D)
|
GL III 78.8 | « radicitus eruta pinus »),
|
GL III 78.9 | mordicŭs , diuinitŭs , humanitŭs . dicitur tamen et diuine et humane et
|
GL III 78.10 | humaniter , sed diuersas habent significationes . nam diuinitus a diuis
|
GL III 78.11 | et humanitus ab hominibus monstrat ; diuine autem et humane uel
|
GL III 78.12 | humaniter similiter diuis et hominibus significant . eminus quoque et
|
| G 229a31 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | eminus: proximo vel longe
|
GL III 78.13 | comminus localia sunt , aduersus quoque quod etiam et nominatiuus est ,
|
GL III 78.14 | quomodo nullus pro minime . Terentius in Andria :
|
GL III 78.15 | « liberatus sum , Daue , hodie tua opera :: ac nullus
|
GL III 78.16 | quidem ».
|
GL III 78.17 | similiter fors , cum sit nominatiuus , accipitur pro aduerbio ( Virgilius
|
| G 229a36 f |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 78.18 | in XI :
|
GL III 78.19 | « fors et uota facit cumulatque altaria donis »)
|
GL III 78.20 | et omnia comparatiua , quae nominum comparatiuorum generis neutri
|
GL III 78.21 | similia sunt , ut clarius , prudentius , ocius , satius .
|
| G 229a39 g |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | virgilius
|
GL III 78.22 | in ens totiens a tot et quotiens a quot et a multo multotiens
|
GL III 78.23 | et aliquotiens ab aliquot . Sallustius in I historiarum : « neque
|
GL III 78.24 | detrusus aliquotiens terretur ».
|
| G 229a42 h |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | detrusus: .i. expulsus (m.l.) .
|
GL III 78.25 | in t sat pro satis et dumtaxat , quod ab aduerbio componitur et
|
| G 229a43 i |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.i. | dumtaxat: tamen sine dubio taxat nominat/ vel tangit
|
GL III 78.26 | uerbo , et forsit pro forsitan . Horatius sermonum I :
|
GL III 78.27 | « dissimile hoc illi est , quia non , ut forsit honorem /
|
GL III 78.28 | iure mihi inuideat quiuis ».
|
GL III 79.1 | in x uix , mox , pax , quod est Graecum , quando significat
|
GL III 79.2 | tantummodo .
|
GL III 79.3 | in n et c nunc , hinc .
|
GL III 79.4 | in ps deinceps .
|
GL III 79.5 | inueniuntur diuersae aduerbia formae ex eisdem deriuatiua nominibus ,
|
GL III 79.6 | ut a forte fors , forte , forsan , forsitan , forsit , fortasse , fortassis .
|
| G 229b8 a |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 79.7 | Virgilius in XI :
|
GL III 79.8 | « fors et uota facit cumulatque altaria donis ».
|
GL III 79.9 | idem in bucolico :
|
| G 229b9 b |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilii bocolica
|
GL III 79.10 | « forte sub arguta consederat ilice Daphnis ».
|
| G 229b10 c |
MS➚ | | | m.l. | forte .. etc.: virgilius
|
GL III 79.11 | idem in I Aeneidos :
|
| G 229b11 d |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 79.12 | « forsan et haec olim meminisse iuuabit ».
|
GL III 79.13 | in bucolico :
|
| G 229b12 e |
MS➚ | | | m.l. | in bocolico: virgilius
|
GL III 79.14 | « forsitan illum , /
|
GL III 79.15 | aut herba captum uiridi ».
|
GL III 79.16 | idem in X :
|
| G 229b13 f |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 79.17 | « caeloque animum fortasse ferebat ».
|
| G 229b14 g |
MS➚ | | | m.l. | [caeloque] animum ..: virgilius
|
GL III 79.18 | et fors quidem et forsan et forsitan dubitandi sunt , forte uero
|
| G 229b16 #1 |
MS➚ | | | | eventús:
|
GL III 79.19 | euentus pro fortuitu , quod a fortuitus deriuatiuo nomine fit , fortasse autem
|
GL III 79.20 | et fortassis pro temere . quomodo a diuino quoque diuinitus θεόθεν ,
|
GL III 79.21 | diuine θείως ; similiter a fato fatuito μοίρηθεν [ fato ] et fataliter
|
| G 229b20 #2 |
MS➚ | | | m.l. | ¹ (αμαουρδιυς Ms. μουρδιως sec. man.)
|
GL III 79.22 | μοιριδίως , ab omni omnino παντελῶς et omnifariam in omnem partem uel
|
GL III 79.23 | ex omni parte .
|
GL III 79.24 | deriuatiuorum aduerbiorum species est etiam in comparatiuis et
|
GL III 79.25 | superlatiuis , praeterea diminutiuis , quod apud Graecos non est ; et plerumque
|
GL III 79.26 | denominatiua sunt haec , ut clarus clarior clarissimus : clare clarius
|
GL III 79.27 | clarissime ; felix felicior felicissimus : feliciter felicius felicissime ; bonus bellus :
|
GL III 80.1 | bene belle ; primus primulus : primum primulum ; longus longulus : longe
|
GL III 80.2 | longule .
|
GL III 80.3 | inueniuntur tamen pauca , quae quamuis a nominibus non deriuentur ,
|
GL III 80.4 | tamen habent comparatiua [ uel diminutiua ], ut saepe saepius saepissime .
|
GL III 80.5 | antiqui tamen et saepior et saepissimus protulisse inueniuntur , sicut
|
GL III 80.6 | ultra ulterius ultime : ulterior ultimus . non enim aduerbia a nominibus ,
|
GL III 80.7 | sed ab aduerbiis huiuscemodi nomina nascuntur : supra superius supreme ;
|
GL III 80.8 | superior supremus ; citra citerius citime : citerior citimus ; extra exterius
|
GL III 80.9 | extreme : exterior extremus ; infra inferius infime : inferior infimus ; diu
|
GL III 80.10 | diutius diutissime : diutior diutissimus ; nuper nuperius nuperrime : antiqui
|
GL III 80.11 | nuperus nuperior nuperrimus . ocior quoque ocissimus et ocius
|
GL III 80.12 | ocissime ; a Graeco est ὠκύς , ideo habuit comparationem ( satis quoque ,
|
GL III 80.13 | quia pro sufficiens accipitur , quomodo supra diximus , ideo habuit
|
GL III 80.14 | comparationem ). attendendum igitur , quod non inueniuntur comparatiua
|
GL III 80.15 | aduerbia , nisi sint adiuncta comparatiuis nominibus , diminutiua tamen
|
GL III 80.16 | rarissime , ut clam clanculum . Terentius in eunucho :
|
GL III 80.17 | « cum in cellulam ad te patris penum omnem
|
| G 230a6 a |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | penum: .i. substantiam
|
| G 230a6 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | congerebam: colligebam
|
GL III 80.18 | congerebam clanculum ».
|
| G 230a6 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | clanculum: .i. occulte
|
GL III 80.19 | deriuantur autem a nominibus , ut sapiens sapienter , a pronominibus , ab
|
GL III 80.20 | ille illic ; a uerbis , detero deterius ; a participiis , indulgens
|
GL III 80.21 | indulgenter ; a praepositionibus , ex extra ; sub subter ; in inter .
|
GL III 80.22 | figurae aduerbiorum sunt tres , simplex , composita , decomposita .
|
GL III 80.23 | simplex , ut diu , huc ; composita , ut interdiu , adhuc ; decomposita , quae
|
GL III 80.24 | a compositis deriuatur , ut a potente potenter , a misericorde
|
| G 230a15 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | misericorde: .i. a miseratim ⁊ corde
|
GL III 80.25 | misericorditer , ab indocto indocte , ab imprudente imprudenter . haec tamen ,
|
GL III 80.26 | quae et simplicia habent aduerbia , etiam composita possunt esse , ut docte
|
GL III 80.27 | indocte ; prudenter imprudenter ; nam efficaciter sine dubio
|
GL III 80.28 | decompositum est , cum a simplici aduerbio non componitur , sed a nomine
|
GL III 80.29 | composito deriuatur .
|
GL III 80.30 | significatio aduerbiorum diuersas species habet . sunt enim
|
GL III 81.1 | temporalia , quae praeteritum tempus significant solum , ut pridem , nuper , antea ,
|
GL III 81.2 | nudiustertius ; sunt alia , quae praesens , ut nunc , praesto , uel et
|
GL III 81.3 | praesens et non multo ante praeteritum perfectum , ut modo . Terentius
|
GL III 81.4 | in adelphis :
|
GL III 81.5 | « modo dolores , mea tu , occipiunt primulum ».
|
GL III 81.6 | idem in heautontimorumeno :
|
GL III 81.7 | « age modo ; hodie sero ac nequiquam uoles ».
|
GL III 81.8 | idem in Andria :
|
GL III 81.9 | « praeteriens modo /
|
GL III 81.10 | † mihi apud forum [ dixit ], uxor tibi ducenda est ,
|
GL III 81.11 | Pamphile , inquit ».
|
GL III 81.12 | idem in eunucho :
|
GL III 81.13 | « uenit Chaerea :: /
|
GL III 81.14 | fraterne ? :: ita :: quando ? :: hodie :: quam dudum ? ::
|
GL III 81.15 | modo ».
|
GL III 81.16 | accipitur et pro infinito , quomodo et nunc . idem in eadem :
|
GL III 81.17 | « modo ait modo negat ».
|
GL III 81.18 | inuenitur etiam pro dumtaxat . Virgilius in IIII Aeneidos :
|
GL III 81.19 | « si modo , quod memoras , factum fortuna sequatur ».
|
| G 230a33 e |
MS➚ | | | m.l. | si .. etc.: virgilius
|
GL III 81.20 | alia futurum , ut cras , postridie , perendie ; alia communia diuersorum
|
| G 230a34 f |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | perindie: post crastina
|
GL III 81.21 | temporum , ut olim , dudum , quondam . Virgilius in IIII
|
| G 230a36 g |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilii/ georgicon/ IIII
|
GL III 81.22 | georgicon :
|
GL III 81.23 | « deprensis olim statio tutissima nautis »,
|
| G 230a36 h |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | olim: dudum
|
GL III 81.24 | infinite dixit olim , praeterito Horatius in I sermonum :
|
GL III 81.25 | « olim truncus eram ficulnus , inutile lignum »;
|
GL III 81.26 | praesentis Virgilius in II georgicon :
|
GL III 81.27 | « ac iam olim seras posuit cum uinea frondes , /
|
| G 230a39 i |
MS➚ | | | m.l. | ac .. etc.: virgilii/ II/ georgicon
|
| G 230a40 #1 |
MS➚ | | | | [fron]des .:
|
GL III 81.28 | frigidus et siluis aquilo decussit honorem , /
|
| G 230a40 k |
MS➚ | | | m.l. | frigidus .. etc.: virgilius
|
| G 230a40 #2 |
MS➚ | | | | honorem .:
|
GL III 82.1 | iam tum acer curas uenientem extendit in annum /
|
| G 230a41 l |
MS➚ | | | m.l. | [iam] tum .. etc.: virgilius
|
| G 230a41 #3 |
MS➚ | | | | annum .:
|
GL III 82.2 | rusticus »,
|
GL III 82.3 | idem in V :
|
| G 230b1 a |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 82.4 | « quod tumidis submersum tunditur olim /
|
| G 230b1 #1 |
MS➚ | | | | olim .:
|
GL III 82.5 | fluctibus »;
|
GL III 82.6 | futuri idem in I Aeneidos :
|
| G 230b2 b |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 82.7 | « forsan et haec olim meminisse iuuabit ».
|
GL III 82.8 | dudum praeteriti Terentius in Andria :
|
GL III 82.9 | « ego dudum nonnihil ueritus sum , Daue »;
|
GL III 82.10 | praesentis temporis Virgilius in II Aeneidos :
|
| G 230b4 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 82.11 | « iam dudum sumite poenas ».
|
| G 230b4 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | dudum: .i. pro nunc
|
GL III 82.12 | quondam praeteriti Cicero in I inuectiuarum : « fuit , fuit ista
|
GL III 82.13 | quondam in hac re publica uirtus »; futuri Virgilius in
|
| G 230b6 e |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 82.14 | bucolico :
|
GL III 82.15 | « quondam tua dicere facta /
|
GL III 82.16 | tempus erit »;
|
GL III 82.17 | idem in II Aeneidos :
|
| G 230b7 f |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 82.18 | « quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus ».
|
| G 230b8 g |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | quondam .. etc.: virgilius
|
| G 230b8 h |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | sanguis: .i. audacia
|
GL III 82.19 | instantis temporis protulit similiter aliquando Cicero in I
|
GL III 82.20 | inuectiuarum : « ibis tandem aliquando »; idem in II : « tandem aliquando ,
|
GL III 82.21 | Quirites , L ( ucium ) Catilinam ». quando quoque simplex et ex eo composita
|
| G 230b11 i |
MS➚ | | | | composita (omnia): .i. alia adverbia sequentia
|
GL III 82.22 | omnia , alíquando , síquando , néquando , quae et infinita sunt et
|
GL III 82.23 | antepaenultimo acuto proferuntur , quomodo etiam ab inde composita , éxinde ,
|
| G 230b12 k |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | acuto: Accentus
|
| G 230b12 #2 |
MS➚ | | | | proferuntur: " > (230b13=82,23) quomodo: "
|
GL III 82.24 | périnde , súbinde , déinde , próinde . quando autem et interrogatiuum et
|
GL III 82.25 | relatiuum est et infinitum . interrogatiuum , ut quándo uenisti ?
|
GL III 82.26 | relatiuum , ut quandò eram iuuenis , peccaui ; infinitum , quàndò ueniam , faciam .
|
GL III 83.1 | accentu tamen discernitur , quomodo et nomina interrogatiua et relatiua .
|
| G 230b17 l |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | [accen]tu: Accentus
|
GL III 83.2 | inuenitur tamen etiam pro aliquando et pro causali coniunctione .
|
GL III 83.3 | Virgilius in X :
|
GL III 83.4 | « aspera quis natura loci dimittere quando /
|
| G 230b19 m |
MS➚ | | | m.l. | aspera .. etc.: virgilius
|
GL III 83.5 | suasit equos »,
|
GL III 83.6 | quando dixit pro aliquando ; idem in I Aeneidos :
|
| G 230b20 n |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 83.7 | « hic tibi , fabor enim , quando haec te cura remordet »,
|
GL III 83.8 | quando pro quoniam accipitur .
|
GL III 83.9 | alia localia . haec quoque uel discretas uel communes habent locorum
|
GL III 83.10 | significationes .
|
GL III 83.11 | discretas ad locum , ut huc , illuc , quo ; in loco , ut hic , illic , ubi
|
GL III 83.12 | ( quod interrogatiuum paenultimam acuit , ut si dicam úbi est Pamphilus ?,
|
| G 230b24 o |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | acuitur: Accentus
|
GL III 83.13 | relatiuum grauatur , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 83.14 | « saeuus ùbì Aeacidae telo iacet Hector , ùbì ingens /
|
GL III 83.15 | Sarpedon , ùbì tot Simois correpta sub undis »;
|
GL III 83.16 | quomodo et unde , ut Horatius in II sermonum :
|
GL III 83.17 | « únde et quo Catius ?»,
|
GL III 83.18 | interrogatiuum acutam paenultimam habet , relatiuum grauatur :
|
| G 230b30 r |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 83.19 | Virgilius in I :
|
GL III 83.20 | « genus ùndè Latinum »);
|
GL III 83.21 | de loco , ut hinc , illinc , inde ; per locum , ut hac , illac , qua . hoc
|
| G 230b32 s |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | hoc .. etc.: Accentus
|
GL III 83.22 | quoque , quomodo omnia infinita , id est quo , ubi , unde , [ qua ] quando
|
GL III 83.23 | relatiuum est , grauatur , aliter suum accentum seruat .
|
GL III 83.24 | communes , ut peregre sum , peregre abeo , peregre aduenio , peregre
|
| G 230b34 t |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | peregre (sum): .i. in loco
|
| G 230b34 u |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | peregre (abeo): .i. de loco
|
| G 230b34 w |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | (peregre) advenio: .i. ad locum
|
GL III 83.25 | transeo . similiter pone , supra , infra , extra , ultra , citra , quae etiam
|
| G 230b35 x |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | (peregre) transeo: .i. per locum
|
| G 230b35 y |
MS➚ | | | | similiter: .i. communes
|
GL III 83.26 | casibus frequenter solent iungi grauarique atque ideo a quibusdam
|
| G 230b36 z |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | gravari[que]: Accentus
|
GL III 83.27 | praepositiones esse putantur . sed illa proprie est praepositio , quae separata
|
GL III 83.28 | numquam potest sine casualibus proferri , ut e , ex , a , abs , de , pro ,
|
GL III 84.1 | sub , in et similia ; aduerbia uero , quae coniungi solent casualibus , etiam
|
GL III 84.2 | per ellipsin casualium licet proferre , ut
|
| G 230b41 aa |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | ellimpsin: .i. defectionem
|
| G 230b41 bb |
MS➚ | | | | casualium: .i. partium
|
GL III 84.3 | « pone subit coniunx »
|
| G 230b42 cc |
MS➚ | | | m.l. | pone .. etc.: virgilius
|
| G 230b42 dd |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | pone: .i. quasi post illum
|
| G 231a m.s. a |
MS➚ | Thes. 224➚ | | m.s. | medon lai ['mid-day']
|
| G 231a m.s. b |
MS➚ | | | m.s. | criste benedic
|
GL III 84.4 | et ultra citraque nihil est . et quod aduerbia etiam per se habent aliquam
|
GL III 84.5 | certam significationem , praepositiones uero non , ut si dicam de uel in ,
|
GL III 84.6 | nescio per se quid significant , nisi coniungantur cum aliqua dictione . si
|
GL III 84.7 | enim dicam de partibus orationis , aliam habet significationem et si dicam
|
GL III 84.8 | de loco in locum aliam . in superiore enim τὸ περί , in sequenti τὸ ἀπό
|
GL III 84.9 | significat ; similiter deduco κατάγω , descendo κατέρχομαι . extra uero et
|
GL III 84.10 | pone et supra indubitabilem habent loci significationem , ex quo
|
GL III 84.11 | ostenduntur magis aduerbia esse . sunt quaedam unam loci significationem
|
GL III 84.12 | habentia , quae est ad locum , ut horsum , istorsum , deorsum , sursum ,
|
GL III 84.13 | sinistrorsum , dextrorsum . similiter aduerbia ostenduntur composita ,
|
GL III 84.14 | Italiámuersus , Siciliámuersus , quae ipse accentus ostendit esse composita , nisi si
|
GL III 84.15 | dicamus , quod uersus inclinat sibi supraposita nomina .
|
GL III 84.16 | dehortatiuum est ne . hoc etiam accipitur pro neque et pro ut non
|
GL III 84.17 | et pro ualde : pro neque , ut Cicero in III inuectiuarum : « ne dici
|
GL III 84.18 | quidem opus est », pro neque opus est dici ; pro ut non Terentius
|
| G 231a17 #1 |
MS➚ | | | | terrentius: " > (231a18=84,21) idem: "
|
GL III 84.19 | in adelphis :
|
GL III 84.20 | « ne dicam dolo »,
|
GL III 84.21 | pro ut non dicam dolo ; pro ualde , ut idem in Andria :
|
GL III 84.22 | « ne illa illum haut nouit , cuius causa haec incipit ».
|
GL III 84.23 | abnegatiuum est , ut non , haut , numquam , minime . sciendum tamen ,
|
GL III 84.24 | quod etiam aliae partes accipiuntur pro aduerbiorum diuersis
|
GL III 84.25 | significationibus , et est quando duae pro una , ut nullomodo , nullatenus , quomodo et
|
GL III 84.26 | aduerbia loco nominum posita inuenimus , ut Virgilius in VII :
|
GL III 84.27 | « sponte sua ».
|
GL III 84.28 | similiter et :
|
GL III 85.1 | « mane nouum »;
|
GL III 85.2 | et Lucanus in I :
|
GL III 85.3 | « tu satis ad uires Romana in carmina dandas »;
|
| G 231a25 c |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | satis: .i. suficiens
|
GL III 85.4 | et Sallustius in Catilinario : « satis eloquentiae , sapientiae
|
GL III 85.5 | parum ».
|
GL III 85.6 | confirmatiua , ut profecto , scilicet , quippe , uidelicet , nempe , ut
|
| G 231a28 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . (nempe .. partes sine err.)
|
GL III 85.7 | Persius :
|
GL III 85.8 | « nempe haec assidue ».
|
GL III 85.9 | duae quoque partes pro his ponuntur , ut quidni , curnon , sicest , quidistic ,
|
| G 231a29 d |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | his: subauditur adverbii confir/mativis
|
| G 231a30 #3 |
MS➚ | | | | [quid]istíc:
|
GL III 85.10 | quo frequenter Terentius utitur in confirmatione , ut in adelphis :
|
GL III 85.11 | « quidistic ? accedo , ut † rectius dicis »
|
GL III 85.12 | ( similiter militiae in loco solum inuenitur , quomodo uesperi in tempore .
|
| G 231a32 #4 |
MS➚ | | | m.l. | . (similiter .. invenitur sine err.)
|
GL III 85.13 | et sciendum , quod pleraque aduerbia localia pro temporalibus accipiuntur ,
|
GL III 85.14 | ut Virgilius in II Aeneidos :
|
| G 231a35 e |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 85.15 | « inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto »,
|
GL III 85.16 | pro deinde , et in I :
|
| G 231a36 f |
MS➚ | | | m.l. | in primo: virgilius
|
GL III 85.17 | « haec ubi dicta , cauum conuersa cuspide montem »,
|
GL III 85.18 | pro postquam , et Terentius in eunucho :
|
GL III 85.19 | « hic ego illum contempsi prae me »,
|
GL III 85.20 | pro tunc . temporalia autem pro localibus non accipiuntur , ut nunc ,
|
GL III 85.21 | modo , nuper , postquam ).
|
GL III 85.22 | iuratiua edepol , ecastor , mediusfidius . per quoque praepositio
|
GL III 85.23 | potest etiam pro aduerbio accipi iurandi , ut Virgilius in X :
|
| G 231a42 g |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
| G 231b m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | favé criste
|
GL III 85.24 | « per te , per qui te talem genuere parentes »;
|
GL III 85.25 | idem tamen etiam confirmatiuum est aduerbium , ut Terentius in
|
GL III 85.26 | Andria :
|
GL III 85.27 | « tu quoque per parce nimium , non laudo ».
|
GL III 85.28 | sic quoque , quomodo per , coniunctum casualibus et graui accentu
|
GL III 85.29 | prolatum iuratiuum est ; Virgilius in bucolico :
|
| G 231b4 b |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 85.30 | « sìc tua Cyrneas fugiant examina taxos ».
|
GL III 86.1 | optatiua utinam , o , si , ut . Virgilius in I Aeneidos :
|
| G 231b6 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 86.2 | « atque utinam rex ipse noto conpulsus eodem /
|
GL III 86.3 | adforet Aeneas ».
|
GL III 86.4 | idem in VIII :
|
| G 231b7 d |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 86.5 | « adsis o tantum et propius tua numina firmes ».
|
| G 231b8 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | propius: .i. propitius
|
GL III 86.6 | idem in VI :
|
| G 231b8 f |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 86.7 | « si nunc se nobis ille aureus arbore ramus /
|
| G 231b9 g |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | si: .i. utinam
|
GL III 86.8 | ostendat nemore in tanto ».
|
GL III 86.9 | ut autem et si sunt etiam coniunctiones causales . sed ut uero etiam
|
GL III 86.10 | similitudinis aduerbium ; potest etiam pro temporali accipi :
|
GL III 86.11 | « ut uidi , ut perii ».
|
| G 231b12 h |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | ut vidi .. etc.: virgilius in bocolico
|
| G 231b12 i |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.d. | ut (perii): sta/tim
|
GL III 86.12 | et ex hoc componitur utinam . inuenitur etiam pro utinam , ut
|
| G 231b13 k |
MS➚ | | | | invenitur: .i. ut
|
| G 231b13 #1 |
MS➚ | | | m.l. | ox ((componitur) utinam ex uti corr. gloss. D)
|
GL III 86.13 | Horatius in II sermonum :
|
GL III 86.14 | « o pater et rex /
|
GL III 86.15 | Iuppiter , ut pereat positum rubigine ferrum »,
|
GL III 86.16 | pro utinam ; uti enim et ut idem est .
|
GL III 86.17 | hortatiua heia , age . et notandum , quod uidetur hoc aduerbium
|
| G 231b15 #2 |
MS➚ | | | m.l. | ¹ (uti enim et utidem Ms.; signum add. prima man.)
|
GL III 86.18 | etiam plurale habere agite , ut Virgilius in VIII :
|
| G 231b17 l |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 86.19 | « quare agite , o iuuenes , tantarum in munere laudum ».
|
GL III 86.20 | remissiua sunt superioribus contraria , ut pedetemptim , paulatim ,
|
GL III 86.21 | sensim .
|
GL III 86.22 | qualitatis , ut bene , male .
|
GL III 86.23 | quantitatis , ut nimium , parum .
|
GL III 86.24 | haec autem plerumque a nominibus adiectiuis fiunt , ut disertus
|
| G 231b22 m |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | dysertus: eloquens
|
GL III 86.25 | diserte , celsus celse , maximus maxime , paulus paulatim , nec non etiam a
|
GL III 86.26 | participiis siue uerbis , ut cursim , strictim , minutatim .
|
| G 231b24 n |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | minutatim: minuo
|
GL III 86.27 | dubitatiua forsan , fortassis et fortasse , fors , forte . Virgilius in XI :
|
| G 231b26 o |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 87.1 | « fors et uota facit cumulatque altaria donis ».
|
GL III 87.2 | idem in I Aeneidos :
|
| G 231b27 p |
MS➚ | | | m.l. | idem: virgilius
|
GL III 87.3 | « forsan et haec olim meminisse iuuabit ».
|
GL III 87.4 | Terentius in Andria :
|
GL III 87.5 | « forma :: bona fortasse ».
|
GL III 87.6 | Horatius sermonum I :
|
GL III 87.7 | « dissimile hoc illi est , quia non , ut forsit honorem /
|
GL III 87.8 | iure mihi inuideat quiuis , ita te quoque amicum ».
|
GL III 87.9 | congregatiua loci sunt et temporis communia , ut simul , una , in
|
GL III 87.10 | eodem loco et in eodem tempore , ut Virgilius :
|
| G 231b33 q |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 87.11 | « simul hoc , simul ingens »,
|
GL III 87.12 | et in I :
|
GL III 87.13 | « una eurusque notusque ruunt ».
|
| G 231b34 r |
MS➚ | | | m.l. | una .. etc.: virgilius
|
GL III 87.14 | discretiua seorsum , secus , separatim , secreto , utrimque , diuise ,
|
GL III 87.15 | singillatim , bifariam , omnifariam .
|
GL III 87.16 | similitudinis , ut ceu , quasi , uelut , ueluti , sic , sicuti , ut , uti . haec
|
| G 231b38 s |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | m.l. | haec .. etc.: in coniunctione O:| (cf. 234a15=95,17 b)
|
| G 231b38 t |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | haec: .i. adverbia similitudinis
|
GL III 87.17 | etiam coniunctionum uim habent causalium , quando ἵνα uel ὅτι significant
|
| G 231b38 #3 |
MS➚ | | | m.d. | ¹ (casualium Ms.; signum add. prima man.)
|
GL III 87.18 | Graecas coniunctiones . Virgilius in XI :
|
| G 231b39 u |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
| G 232a m.s. a |
MS➚ | | | m.s. | criste benedic
|
GL III 87.19 | « capias ut digna Camillae /
|
GL III 87.20 | praemia ».
|
GL III 87.21 | Cicero in III inuectiuarum : « illud uero nonne ita praesens est ,
|
GL III 87.22 | ut nutu Iouis optimi maximi factum esse uideatur , ut , cum
|
GL III 87.23 | hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et
|
GL III 87.24 | eorum indices in aedem Concordiae ducerentur , eo ipso
|
GL III 87.25 | tempore signum statueretur ?».
|
GL III 87.26 | ordinatiua deinde , continuo , protinus , postea , praeterea .
|
GL III 87.27 | intentiua , ut ualde , nimium , prorsus , penitus , omnino .
|
GL III 88.1 | comparatiua , ut magis , minus . hoc cum aduersa qualitate
|
GL III 88.2 | coniunctum contrariae qualitatis comparatiuum significat , ut minus prudens pro
|
GL III 88.3 | stultior et minus stultus pro prudentior .
|
GL III 88.4 | superlatiua maxime , minime , ocissime .
|
GL III 88.5 | et sciendum , quod omnia , quae ab aliis deriuantur , illorum
|
GL III 88.6 | significationem uel qualitatem generalem seu specialem seruant , ut a propriis :
|
GL III 88.7 | Demosthenes Demosthenice dixit , Tullius Tulliane , Sallustius Sallustiane .
|
GL III 88.8 | similiter ab appellatiuis generalibus , a corpore corporaliter , a quali
|
| G 232a14 #1 |
MS➚ | | | | á (corpore):
|
GL III 88.9 | qualiter , ab alio aliter , a genere generaliter , a specie specialiter , a
|
GL III 88.10 | Latino Latine , a Graeco Graece , a uiro uiriliter , a muliere muliebriter .
|
GL III 88.11 | et nota , quod pleraque ex nominibus fiunt deriuatiuis . a Graecis quoque
|
GL III 88.12 | nominibus deriuantur aduerbia , ut ὠκύς ocius ocissime ; habent tamen
|
| G 232a20 #2 |
MS➚ | | | m.l. | . (ocius .. ocissimus sine err., sed cf. Mss. LK)
|
GL III 88.13 | nomina ocior ocissimus . praeterea quomodo apud Graecos anomale ἀπὸ
|
GL III 88.14 | τοῦ εἷς ἅπαξ aduerbium dicitur , sic et apud nos inaequaliter ab uno
|
GL III 88.15 | semel profertur . a duobus quoque pro Graeco δίς nos bis dicimus ;
|
GL III 88.16 | ceteri enim numeri a uocibus suis faciunt aduerbia , tres ter , quattuor
|
GL III 88.17 | quater . a quinque uero usque ad mille in es productam desinunt
|
GL III 88.18 | aduerbia , ut quinquies , sexies , septies ; sic reliqui , ut supra dictum est .
|
GL III 88.19 | a quot uero et tot in ens terminantur , quotiens et totiens . sunt igitur
|
GL III 88.20 | haec numeralia .
|
GL III 88.21 | inueniuntur praeterea apud nos aduerbia diminutiua , quae apud
|
GL III 88.22 | Graecos non sunt , ut clam clanculum , bene belle , bellissime .
|
GL III 88.23 | quomodo autem sunt nomina homonyma et polyonyma , sic
|
GL III 88.24 | inueniuntur aduerbia uel in una significatione multas habentia uoces uel in una
|
GL III 88.25 | uoce multas habentia significationes , ut ubi ποῦ καὶ ὅπου . similiter quo ,
|
| G 232a36 #3 |
MS➚ | | | m.l. | T" (pou .. quando et)
|
GL III 88.26 | qua , quando et infinita sunt et interrogatiua et relatiua . quando autem
|
GL III 88.27 | etiam et pro coniunctione causali inuenitur . tandem quoque non solum
|
GL III 88.28 | pro aduerbio temporali , sed etiam pro coniunctione repletiua inuenitur , ut
|
GL III 89.1 | Cicero in I inuectiuarum « quousque tandem abutere ,
|
GL III 89.2 | Catilina , patientia nostra ?». o quoque diuersas significationes habet . est
|
GL III 89.3 | enim aduerbium uocandi , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
GL III 89.4 | « o regina , nouam cui condere Iuppiter urbem »;
|
GL III 89.5 | est admirandi , ut Iuuenalis in IIII :
|
GL III 89.6 | « o qualis facies et quali digna tabella »;
|
| G 232b2 #1 |
MS➚ | | | | ó:
|
GL III 89.7 | est indignandi , ut Cicero in I inuectiuarum : « o tempora , o mores »;
|
GL III 89.8 | est optandi , ut Virgilius in VIII :
|
| G 232b5 a |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 89.9 | « adsis o tantum et propius tua numina firmes »;
|
| G 232b5 #2 |
MS➚ | | | | ó:
|
GL III 89.10 | est etiam nomen ipsius literae . in aliis quoque multis aduerbiis inuenis
|
GL III 89.11 | diuersas significationes in una eademque uoce , quomodo etiam ex contrario
|
GL III 89.12 | in diuersis uocibus unam significationem , ut quando , olim , dudum ,
|
GL III 89.13 | aliquando , cito , propere , celeriter , actutum .
|
GL III 89.14 | de ordine quoque aduerbiorum quaeritur , utrum praeponi an supponi
|
GL III 89.15 | uerbis aptius possint . et manifestum est , quod aptius quidem
|
GL III 89.16 | praeponuntur , quomodo adiectiua nomina , ut bonus homo bene agit , fortis
|
GL III 89.17 | imperator fortiter pugnat . licet tamen tam haec quam illa praepostere proferre ,
|
GL III 89.18 | exceptis monosyllabis quidem omnibus , ut non , ne , dum , cum temporali ,
|
GL III 89.19 | per , quod aduerbium est quando affirmationem significat , sicut etiam uel
|
| G 232b17 b |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | affirmationem: .i. ut perpulcher
|
GL III 89.20 | cum pro ualde ponitur . demonstratiua quoque et interrogatiua
|
GL III 89.21 | praeponuntur uerbis , ut en , ecce , cur , quare , quamobrem . similiter hortatiua
|
GL III 89.22 | et similitudinis et uocandi et optandi , ut heia , age , quasi , ceu , ueluti ,
|
GL III 89.23 | heus , o , utinam . Terentius in adelphis :
|
| G 232b22 #3 |
MS➚ | | | | ó:
|
GL III 89.24 | « utinam *
|
GL III 89.25 | quod cum salute † illius fiat , uelim ita se defetigarit ».
|
GL III 89.26 | Virgilius in bucolico :
|
| G 232b23 c |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 90.1 | « sic tua Cyrneas fugiant examina taxos ».
|
| G 232b23 #4 |
MS➚ | | | | síc:
|
GL III 90.2 | Virgilius in VIIII :
|
| G 232b24 d |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 90.3 | « non ; ita me referat tibi magnus ouantem /
|
GL III 90.4 | Iuppiter ».
|
GL III 90.5 | de interiectione
|
GL III 90.6 | interiectionem Graeci inter aduerbia ponunt , quoniam haec quoque
|
GL III 90.7 | uel adiungitur uerbis uel uerba ei subaudiuntur , ut si dicam papae , quid
|
| G 232b27 #5 |
MS➚ | | | | eís:
|
GL III 90.8 | uideo ? uel per se papae , etiamsi non addatur miror , habet in se ipsius
|
GL III 90.9 | uerbi significationem . quae res maxime fecit , Romanarum artium
|
GL III 90.10 | scriptores separatim hanc partem ab aduerbiis accipere , quia uidetur affectum
|
| G 232b32 e |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | affectum: sensum
|
GL III 90.11 | habere in se uerbi et plenam motus animi significationem , etiamsi non
|
GL III 90.12 | addatur uerbum , demonstrare . interiectio tamen non solum quem dicunt
|
GL III 90.13 | Graeci σχετλιασμόν significat , sed etiam uoces , quae cuiuscumque passionis
|
| G 232b35 f |
MS➚ | | ✍ #hand-notA | | σεχταιασμον: .i. affectum
|
GL III 90.14 | animi pulsu per exclamationem intericiuntur . habent igitur diuersas
|
GL III 90.15 | significationes : gaudii , ut euax ; doloris , ut ei . Virgilius in II
|
GL III 90.16 | Aeneidos :
|
GL III 90.17 | « ei mihi qualis erat , quantum mutatus ab illo /
|
| G 232b39 g |
MS➚ | | | m.l. | ei .. etc.: virgilius
|
GL III 90.18 | Hectore »,
|
GL III 90.19 | et :
|
GL III 90.20 | « o dolor atque decus magnum rediture parenti »,
|
GL III 90.21 | Virgilius in X ; et in bucolico doloris :
|
| G 232b41 h |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 90.22 | « a silice in nuda conixa reliquit ».
|
| G 232b42 i |
MS➚ | | | m.l. | a .. etc.: virgilius
|
GL III 90.23 | idem in eodem :
|
GL III 90.24 | « a tibi ne teneras glacies secet aspera plantas »;
|
| G 232b43 k |
MS➚ | | | m.l. | a tibi .. etc.: virgilius
|
| G 233a m.s. a |
MS➚ | Thes. 224➚ | | m.s. | satharnn samchasc ['Saturday of the sommer-pasch']
|
GL III 90.25 | timoris , ut :
|
GL III 90.26 | « attat † :: mi homo , num formidulosus es ?»
|
GL III 91.1 | Terentius in eunucho ; admirationis , ut idem in eodem :
|
GL III 91.2 | « papae * haec superat ipsam Thaidem ».
|
GL III 91.3 | inter has ponunt etiam sonituum illiteratorum imitationes , ut risus ha ha
|
GL III 91.4 | hae et phy et euhoe et au .
|
GL III 91.5 | possunt tamen esse quaedam dubiae inter aduerbia et interiectiones ,
|
GL III 91.6 | ut o , quando indignationem significat uel dolorem uel admirationem ,
|
GL III 91.7 | interiectionem hoc accipiunt , quando uero uocandi est uel optandi , aduerbium .
|
GL III 91.8 | potest tamen etiam nomen esse ipsius literae , ut supra diximus .
|
GL III 91.9 | a quoque et praepositio est et interiectio et nomen : praepositio , ut
|
GL III 91.10 | a summo ad imum ; interiectio , ut praemonstrauimus in bucolico esse
|
GL III 91.11 | positum ; nomen , ipsius literae .
|
GL III 91.12 | pro quoque tam praepositio est quam interiectio : praepositio , ut
|
GL III 91.13 | Virgilius in XII :
|
GL III 91.14 | « pro Latio obtestor , pro maiestate tuorum »,
|
| G 233a14 b |
MS➚ | | | m.l. | pro .. etc.: virgilius
|
GL III 91.15 | et in V :
|
GL III 91.16 | « pro se quisque uiri , et depromunt tela pharetris »;
|
| G 233a15 c |
MS➚ | | | m.l. | pro .. etc.: virgilius
|
GL III 91.17 | interiectio , ut Lucanus in III :
|
GL III 91.18 | « pro , si remeasset in urbem , /
|
GL III 91.19 | Gallorum tantum populis Arctoque subacta ».
|
GL III 91.20 | optime tamen de accentibus earum docuit Donatus , quod non sunt
|
GL III 91.21 | certi , quippe , cum et abscondita uoce , id est non plane expressa ,
|
GL III 91.22 | proferantur et pro affectus commoti qualitate , confunduntur in eis accentus .
|
GL III 91.23 | aliae tamen quoque partes orationis singulae uel plures solent
|
GL III 91.24 | interiectiue proferri , ut Virgilius in I Aeneidos :
|
| G 233a23 d |
MS➚ | | | m.l. | virgilius: virgilius
|
GL III 91.25 | « nauibus , infandum , amissis unius ob iram »,
|
GL III 91.26 | infandum pro interiectione protulit . proprie tamen uoces interiectionum
|
GL III 91.27 | primitiuae sunt , ut papae , euax , ei , heu , euhoe , ohe et similia .
|